December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0501b

HERODION cognatus Pauli. Rom. c. 16. v. XI.

HERODIUM castrum non procul Hierosolymis, in primis memorabile, in tribu Iuda natura [orig: natur‚] simul et arte munitum, quod Herodes magnus exaedificavit: distat ab Hierosolymis sexaginta stadiis: locus ipse ita se habet. Collis est leniter acclivis, attollens se in manu factam altitudinem, habens mammae specie circum ferentiam: estque distinctus teretibus turribus, quo ascensu perarduo per ducentos gradus marmoreos ascendebatur. Intus autem diversoria regia magnis impensis structa, tam ad firmitatem quam ad pulchritudinem, et in pede collis habitationes spectatu dignissimae, tum propter alia, tum propter aquaeductus egregios, magno sumptu e longinquo deductos. Circumiacens regio aedificiis referta est ad iustae urbis magnitudinem, cui collis ille vice arcis imminet: atque ita instructum de suo nomine vocavit Herodium fuitque ex undecim toparchis Iudaeae Ordine decimum, vide Zonar. Ioseph. Antiqq. etc.

HERODORUS [1] commentarium reliquit de Macronibus, gente Pontica, de quo vide Voss. de Hist. Gr. l. 3. p. 374.

HERODORUS [2] Megarensis, corpore brevi, sed valido, et vegeto, homuncio, ac tibicen, tantae fuisse voracitatis dicitur, ut siliginei quidem panis canistros 6. carnium vero 20. librarum pondo solus facile devoratet, ac vini congios 2. biberet. Ceterum tubis simul duabus adeo violenter uti solitum tradunt, ut quam latissime illarum sonus exaudiretur. Feruntque aliquando, cum Demetrii milites, eius scilicet, qui Urbivum Expugnator est cognominatus, maximam illius machinam, quam Helepolim vocabant, in Argivae urbis oppugnatione, ob immensam ponderis gravitatem, muris applicate non possent, violento, terribilique huius duarum tubarum sono excitatos, ac velut adiutos praeter omnem spem, machinam illam, quam prius admovere non poterant, urbi haud magna cum re admovisse, illamque viexpugnasse. Leon. Tho. l. 3. c. 2.

HERODOTUS [1] Halicarnassaeus Cic. Parens Historiae, et Historicorum Princeps floruit circa A. Ante N. C. 450. In ins. Samo dialectum addidicit, ibiquei Historiam libris novem, quorum quilibet Musae nominis inscribitur, elogio hoc in ludis Olympicis; post eius lecturam, impetrato, Suid. Plin. vero l. 12. c. 4. in Thuriorum urbe id contigisse narrat, vide infra. Coepit a Cyro Persarum Rege, et usque ad Xerxen, memorabilia Annorum 240. persequutus est. Secessit in Samum, Lygdami tyrannide offensus, qui tunc in patria regnabat, eoque expulso, rediit. Postremo invidiae civium obnoxius, sponte Thurium concessit, Atheniensem coloniam, ubi Exstinctus est, et sepultus, licet aliqui Pellae dicant. Suid. Et quidem hunc Plutarch. Dio Chrysostomus, et Herpocratio non uno in loco carpunt: defendunt tamen ex recentioribus Aldus Manutius Ioach. Camerarius, Henricus Steph. Voss. ex vett. Dionys. Halic. Strabo, Diod. Sic. Lucian. Plin. loco supra citato, A. Gell. Phot. Suid. Imo illum Cic. in l. de LL. et 2. de or at. Patrem Historiae, ut dictum, appellat. Vita Homeri eius non est. Alius ab hoc est Herodotus, qui de pubertate Epicuri scripsit, teste Diog. Laertio, de quo, uti et de priori, Voss. adi.

HERODOTUS [2] alius quidam auctor, frequens in Scriptorum vett. ore. Vide Voss. toties laudatum, de Hist. Gr. p. 374. et 375.

HEROES dicti sunt a veteribus viri nobiles, et illustres, qui mortales cum esent, rerum tamen a se gestarum magnitudine, quam proxime ad Deos immortales accesserunt [orig: accessÍrunt], eamque apud vulgus opinionem emeruerunt [orig: emeruÍrunt], ut post mortem in Deorum numerum crdantur relati: Quales fuerunt [orig: fuÍrunt] semidei illi, de quibus fabulatur antiquitas, quos altero parente Deo, altero mortali, prognatos credebant. Hesiod.

*)andrw=n *(hrw/wn qei=on gen/os, oi( kale/ontai
*(hmi/qeoi. ---

Ubi Proclus: *(hmiqe/ous2 de\ w(s2 to\ men\ e)/xontas2 qei=on, to\ de\ a)nqrwpiko\n kata th\n gen/esin, w(/sper ou)=n e)sti\ qew=n mo/nwn, to\ e)ca)mfote/rwn qew=n kai\ a)nqrw/pwn, ou(/tw de\ to\ su/mmikton e)/kte qew=n kai\ a)nqrw/pwn h)mi/qeoi li/gontai. Lycophr. in Alex. h(miqnh/tous2 nuncupat,

*toi=s2 h(miqnh=tois2 diptu/xois2 *lapersiois2.

Ubi Tzetzes: *(hmiqnh\s2, kai\ h(mi/qnhtos2 diafe/rei, h(miqnh\s2 ga\r le/getai o(/ yuxor)r(agw=n, kai\ h)/dh to\ h)/misu qanw=n, h(mi/qnhtos2 de\, o( to\ h(/misu e)/xwn qnhto\n, kai\ to\ h(/misu a)qa/naton, h)/toi h(mi/qeos2. Vide Hieroclem ad Aurea carmina Pythagorae. Lucian. 3. Dialog. Mortuorum, definit Heroa hunc in modum: *(/hrws2 e)sti\ mh/te a)/nqrwpos, mh/te qeo/s2, a)lla\ sunamfo/teros2, Neque homo est neque Deus, sed utrumque simul. Sed *(/hrws2, unde sit, non convenit. Heroas, inquit Serv. ad Eclog. 4. quidam a terra dictos volunt, quod terra h(/ra dicta sit, und einltio nati creduntur homines, qui nomen a matre tr axerunt [orig: axÍrunt]. Ubi pro h(/ra legendum e)/ra, nam h(/rh est Iuno. h. e. aer. Mart. Capella, l. 2. A medietate aeris, usque in montium, terraeque confinia, hemidei heroesque versantur, qui ex eo quod Heram (Lege Eran) Terram vett, dixerunt [orig: dixÍrunt], heroes nuncupati. Sed Platoni in Cratylo placet id nomen esse a)po\ tou= e)/rwtos2, i. e. ab amore, quod viz. Heroes vel ex amore eorum erga mulieres humanas, vel amore virorum erga Deas sint geniti. Sic enim ille, SOCR. *ou)k o)=isqa o(/ti h(mi/qeoi oi( h(/rwes2, HER; *ti/ ou)=n, SOCR. pa/ntes2 dh/pou gego/nasin e)rasqe/ntes2, h)\ qeoi\ qnhth=s2, h(\ qnhtoi\qea=s2. Vide et Dionys. Halic. l. 1. c. 78. Et hanc ob causam Cic. Heroica tempora vocavit, quibus Hercules, Castor, Orpheus, et alii huius generis, ex Diis, ut credebantur, geniti floruerant. Unde Catull. de Argon. Carm. 64. v. 23.

Heroes, salvete Deum [orig: DeŻm] genus.



page 502, image: s0502a

Vel. secundum eundem Platon. Heroes nomen habent a)po\ tou= ei)/rein, i. e. dicere, Antiqua [orig: Antiqu‚] enim, ut ait, Atticorum lingua [orig: lingu‚] h(/rwes2 ii, qui dicendi, seu interrogandi facultate valerent, appellati sunt. Itaque Oratorum, quod addit. et Sophistarum genus, est Heroica natio. Hierocles, *h*(/p*w*e*s de\ w(s2 e)/rwte/s2 tines2 o)/ntes2, kai\ ei)/rontes2, oi(=on e(rwtikoi\, kai\ dialektikoi\ e)rastai\ tou= qeou=. Alii denique sic dici arbitrantur a)po\ th=s2 h(/rhs2, i. e. a Iunone, uti tradit Aug. in l. 10. de Civ. Dei c. 21. et ex eo Isid. l. 8. c. 9. nempe quia aer est dicatus Iunoni, ac Heroes putantur pst obitum in aere cum daemonibus habitare; quod et superior Capellae locus indicat, ac hic Hesiodi versus confirmat:

*)he/ra e)ssa/menon pa/nth| foitw=ntes2 e)p' ai)=an.

Quin et Philo l. de mundo h(/rwas2 kai\ dai/monas2 Graecis dictos scribit, quos Moses a)gge/lous2 appellavit, qui inter Deum et Homines medium locum obtinent, sc. inter Caelum et Terram. Atque huc pertinent, quae et Iamblichus de differentia Daemonum, Heroum, et humanorum animorum in l. de Mysteriis disputat. Tales vero hominum animas iam separatas corporibus, Heroes appellavit, quemadmodum Athenagoras Legatione pro Christianis observat. Quo fortasse Virg. respexit Aen. l. 6. v. 672.

Atque huic responsum paucis ita reddidit Heros.

Ubi Heroem de anima Musae dixit. Atque haec ostendunt, ut se torserint Graeci in huius vocis etymo. Sed verisimrle est, id vocabulum originem potius Chaldaeis debere. Nam his [gap: Hebrew] dicuntur nobiles, liberi candidati h(/roes2, uti docei Fabric. in Dict. Syro-Chaldaico. Hinc Herois femina nobilis. Stat. l. 3. Sylv. 5. v. 45.

Qua veteres Latias, Graiasque Heroidas aequas.

Propert. l. 3. Eleg. l. 13. v. 31.

Illa sit Inachiis et blandior Heroinis.

Nic. Loyd. in Theatro eadem machina, quae demissa Deos ostendebat ex improviso, per aerem quoque Heroas vehebat; veluti Tlepolemum, Medeam, Perseum, Bellerophontem. Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 21. de Theatro. Plura de Heroibus, vide apud Car. Paschal. in Coron, libb. Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. et hic [orig: hÓc] passim, inprimis in voce, Anima, item Dii.

HEROFELDA vulgo Hirschfeld, opp. Hassiac, ad Fuldam fluv. antea Abbatia celebris, nunc sub Landgr. Haslo-Cassellano, pace Monaster. 5. milliar. Germ. a Fulda urbe in Sept. 7. a Cassela in Mer.

HEROICUM Carmen vide supra Cyclus Epicus, it. Epicum Carmen, et infra, aliquid in voce lyra, it. Panothea.

HEROIS una ex tribus sollennitatibus, nono quoque anno Delphis olim celebrari solitis. Plutarch. Quaest. Graec. *th=s2 *(hrw+i/dos2 ta\ plei=sta muqiko\n e)/xei lo/gon, oi( i)/sasin ai( *qua/des2: e)n de\ th\n drwmen/wn faneqw=s2 *seme/lhs2 a)/n ti a)nagwgh\n ei)kaseie. Heroidis pler aque fabulo sam habent rationem, Thyadibus notam: ex iis quae aguntur liquido quis excitationem Semeles repraesentari coniciat. Supra autem dixerat, *trei=s2 a)/gousi *delfoi\ enneathri/das2, kata to\ e(ch=n w(=n th\n men\ *septh/rion kalou=si, th\n d' *(hrw+i/da, th\n de\ *xari/lan, Delphi tres deinceps nono quoque anno agant sollennitates, Septerium, Herodia et Charilam.

HEROMITH villa in Daroma, in tribu Iuda. Hier. in Loco Hebr.

HERON [1] I. Diaconus primo, dein Ep. Antioch. post. ignatium, A. C. 110. Obiit martyr. A. C. 131.

HERON [2] II. Ep. Antiochenus, ab A. C. 143. usque ab A. C. 170.

HERON [3] Alexandrinus, cogn. Senior, et alius sub Heraclio Iunior dictus: Mathematici insignes, scriptis incliti. Baldus, in vita Heronis. Blancanus, in Chron. Math. Voss. de Math.

HERON [4] Atheniensis orator, scripsit comm. in Herodot. Xenoph. et Thucydid. Suid.

HERON [5] Martyr sub Decio Imp. A. C. 251.

HERONA Dalmatiae urbs. Ptol.

HERONE prom. Indiaeintra Gangem. Arrianus.

HERONES apud Plin. l. 36. c. 14. ubi de Dianae Templo, Summo miracula, epistylia tantae molis attolli potuisse, id consecutus est heronibus harena [orig: haren‚] plenis, molli pulvino super capita columnarum exaggerato, paulatim exinaniens imo, ut totum insideret. Turnebo sunt texta quaedam storearum et tegetum more, in quibus interdum pauperes dormiebant, et fruges reponebantur; sed et vasa sic viminea vocabantur, tegetibus similia et cophinis, formoi\ Graecis Macri Fratres in Hierol. Vide supra Aerones.

HEROPHILA nomen proprium Sibyllae Erythraeae, quae Tarquinii tempore Romam venit, tresque secum libros attulit heroico carmine conscriptos: quorum nomine quum magnam pecuniae summam a Rege petiisset, nec obtinuisset, duos exussit: uniusque qui reliquus erat, nomine tantundem obtinuit, quantum paulo ante pro tribus poposcerat. Suid. Vide Eriphila et Heriphile. Aliis Herophila, est Sibylla Samia, quae claruit in Samo ins. auctoribus Euseb. August. et Cassiod. circiter A. M. 3297. A. C. N. 665. Eratosthenes in antiquis Samiorum annalibus se reperisse scribit, hanc dictam fuisse nomine Phytho.

HEROPHILUS Medicus celebris, Phalaridem sanitati restituit. Circa Olymp 53. Plin. l. 11. c. 37. l. 26. c. 2. et 3. et l. 29. c. 1. Cic. quaest. Acad. l. 2. Plutarch. de placitis Phil. l. 4. c. 22. et l. 5. c. 2. Tertull. l. de Anima, c. 10. Neander in Syntagm. de Medicis vett. Nic. Lloyd.

HEROPOLIS Heroum civ. in Aegypto ad sinum Arabicum. Ptol. P. Melae Heropoliticum. Nunc Herou seu Herova, opp. prope oram sinus Arabici, 90. milliar. a Pelusio in Austr. Baudr.