December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 499, image: s0499b

HERMOGENES [4] IC. Severo a consiliis, discip. Papiniani. Lamprid. cui Hermogenianus dicitur, in Seu. c. 68. Rutil. in Iure Coss. Scripsit Epitomen Iuris libb. 6. etc. Iac. Cuiacius Obser v. l. 2. c. 27.

HERMOGENES [5] et Philetus, fidem primo amplexi, 2. Tim. c. 1. v. 15. dein eius naufragium fecere [orig: fecÍre], negantes Resurrectionem, vel iam factam asserentes:

HERMOGLYPHUS marmorarius, et statuarius.

HERMOLAUS [1] CP. Grammaticus, scripsit ad Iustinianum Caesarem Epitomen in librum Steph. de Urbibus item Hist. CP. Suid. Vossl. de Hist. Graec. l. 2. c. 22. Memoratur et ante hunc alius, qui contra Alex. Mag. coniuravit. Curt. l. 8. c. 6. Item staturarius quidam inter eos, qui aedes Principum signis nobilibus ornarunt. Plin. l. 36. c. 5

HERMOLAUS [2] Barbarus Venetus. fil. Francisci, nepos Zachariae, pietate et eruditione illustris, Sec. 15. Romam missus a Rep. ab Innoc. VIII. Patr. Aquileiensis factus est, quod cum Senatus neutiquam probarer, prae dolore tum ille, tum pater mortuns dicitur. Alii peste eum sublatum narrant, A. C. 1493. Aet. 39. Edidit Historiam naturalem Plin. etc. Vide Iustmian. Hist. Ven. l. 9. Bemb. l. 1. Crinit, de Hon. disciplina l. 1. c. 7. Trithem. de Scr. Eccl. Ioh. Pier. Valerian. de Lit. infelic. P. Iov. in elog. doct. Vir. c. 36. Spond. A. C. 1495. n. 9. Erasmum, A. Politian. etc. Hunc Volaretranus reprehendit, quod in Plin. sit commentatus, quasi indignum id Praesule, sed a doctis assensum non impetrat. Plura apud Anton. Teissier in Elogiis Eruditorum Vol. 1.

HERMON [1] Lydorum Rex, in prima illorum Dynastia, sed cui successerit, aut quis illum exceperit, ignoratur: cum Atyadarum Regum pleraqe nomine, neglectu Eusebii, qui demum ab Ardyso orsus est, perierunt [orig: periÍrunt], ut diximus in voce Hiyadae. Secundum quosdam Adramythum, Plin. l. 5. c. 30. Mysiae urbem ad Caicum, condidit: to\n ga\r *(/ermamo *ludoi\ a)/dramon kalou=si, *frugisti\, Hermon enim Lydis et Phrygibus vocatur Adramys, Steph. *)adram.

HERMON [2] Pelasgorum Princeps, qui, quia una cum sua gente Pelasga coactus, nimirum Darii Atheniensium Ducis metu, reliquisset Lemnum, quam occupaverat, simulabat tamen se volentem cedere, quo gratum faceret Atheniensibus; ideo factus est proverbio locus, Hermonium officium: de eo qui vult videri aliquid officii gratia [orig: grati‚] facere, quod alioqui coactus facit. Vide totam Historiam apud Eras. in Chiliadibus.

HERMON [3] seu THERMON Patr. Hierosol. post Zambdam A. C. 298. visque ad A. C. 312. Macarium successorem habuit. Euseb. Hier.

HERMON [4] Mons in tribu Manasse, qui ab Hebraeis Chermon, ab Amorrhaeis Santr. Deut. c. 3. v. 8. Ios. c. 13. v. 5. Ps. 89. v. 13. 1. Par. c. 5. v. 23. a Sidoniis Sarion, in Deuteronomio Sion, Deut. c. 5. v. 5. vel Seon appellatur: situs est ultra Iordanem e regione civitatis Paneadis, quam quidem ab Aurora despicit: a Mer. vero monti Seir iungitur, ac vergens versus Sept. prope Damascum Libano se copulat: Mons iste excelsae magnitudinis est et altitudinis: proceris ac laudatissimis abundat abietibus, quae multis vitae operibus, praecipue trabibus et navigiis aptissimae sunt. Habuit et mons iste insignes speluncas, quarum una, ut Marius Niger scripsit, quatuor hommom milia capere poterat.

HERMON [5] qui HIPPOS Ptol., mons Palestinae geminus: maior, qui pars est Libani orientalis apud ortum Iordanis fluv. Alter minor apud montem Gelboe, et Chisonium torrentem, teste Masio. Vide infra. Item piscatorium in Peloponneso.

HERMON [6] maior, ita ad differentiam minoris dicitur: mons Palaestinae, ubi ob pinnis roris abundantiam, et ipsam soli foecunditatem pascebantur animalia et pecora, quae Hierosolymis offerebantur et immolabantur Domino.

HERMON [7] minor, in tribu Isaschar, alius a maiore, in cuius latere Aquilonari est civ. Naim, excisa, Brocard. itin. 5. Breiden. ibid.

HERMON [8] Mons Hier. Aermon, ad cuius radices in terra Maspha Evaei habitabant, quorum regionem Iosua obtinuit. Ios. c. 11. v. 17. etc. 13. v. 5. Iud. c. 3. v. 3. Hier, in Loc. Heber. Lit. A. Est in tribu Aser.

HERMONIUM mons est, in tribu Isaschar, non proprius et distinctus ab alio, sed iugum quoddam humile, seu tumor quidam, a monte Hermon contra montem Tabor procedens. Ps. 42. v. 7.

HERMONASSA urbs Mysiae inf. ad ostium Istri Boreale, Moncastro Nigro, Bialogrod Moldavis, Beligrad Turcis, item Nester Alba, teste Leunclavio. Sed hic decipitur: Nester Alba enim, altera Bialogrod, i. e. castrum album, urbs est ad ostia Tyrae, quae Turcis Akerman dicitur, sedes Praefecti regionis, Ferrar. Altera apud Ptol. urbs est Sarm. Asianae apud Cimmerium prom. et Bosphorum, Madaque Moletio; Matriga Nigro dicta. Tertia apud Strab. l. XI. p. 495. et l. 12. p. 549. in ora Cappadociae, inter Polemonium ad occid. et Cerasuntem ad Ort. Lovana hodie, teste Nigro.

HERMONIUS vide loctre, it. Sines.

HERMONTHIS urbs Aegypti, Steph. ubi Iuppiter, Apollo, et Isis coluntur.

HERMOPOLIS urbs Aegypti in Sebenitica praefectura, ubi Pan colitur, et Hircus, ut ait Pindar. Benesuaif, teste Ioh. Leone. Ad Nilum fluv. inter Cynopolim et Antinoum, bene habitata, ubi lini optimi copia, a Babylone 120. mill. pass. in Mer. Hermetis urbs et Hermupolis Ptol. Eius quoque meminit Sozom. in Hist. Eccles. Herodian. duas esse scribit, magnam, et parvam. Vide Steph.

HERMOS vicus in tribu Acamantide. Idem.

HERMOTIMUS Clazomenius, cuius anima, relicto corpore, errare solebat. Vide Plin. l. 7. c. 52. Clazomeniis olim cultus. Tertullian. de Anima, ut Hermotimum, cui Clazomenii mortuo templum contulerunt [orig: contulÍrunt]. Nam Hermippum, hic [orig: hÓc] perperam legi solere,


page 500, image: s0500a

monitum iam diu Paulo Leopatdo Emendat. l. 8. c. 3. Sanalectio rerenta a Tertulliano eiusd. l. c. 44. Ceterum de Hermotimo, anima, ut aiunt, in somno carebat; quasi per occasionem vagaturi hominis, proficiscente de corpore. Uxor hoc prodidit: Inimici dormientem nacti, pro defuncto cremaverunt [orig: cremavÍrunt]. Cives Hermotimum Templo consolantur. Ubi repone vacaturi. Vide eund. Voss. c. 21. loc. cit.

HERMOTYMBICI mel. pars bellicosorum in Aegypto, dicuntur et Labaraei Steph. *(ermotu=bies2 Herod. alterum militum genus, a Sesostri iuxta Calasirios, de quibus supra, institutum. Horum Nomina erant, Busrites, Saites, Chemmites, Papremites, et ins. Prosopitis ex dimidia parte. Numerus eorum 160000. Conditio. qualis Calasiriorum, quos vide. Ex utroque genere cohortibus nonullis assignatus est Nomus Thebaeus, et Chemmites in Thebaide pariter, ut illi praesto essent Regi: milites reliqui in inf. Aegypto una [orig: un‚] collocati sunt. Quo pacto ingens ille exercitus in ins. *de/lta quasi in castris metatus est, hinc Pelusiaco, inde Canobico Nili alveo vallatus; ad Orientem Calasirii, ad Occasum Hermotybii, vide illum l. 2. c. 164. et 165. Nihilominus Sennacherbo Aegyptum invadente, militarem hunc ordinem Sethoni Regi opitulari noluisse, observat idem Ibid. c. 141. imo ex intestine forte rebelline evenisse, ut pessundata [orig: pessundat‚] paulo post Maiestate Thebana [orig: Theban‚], plurimi in Aegypto pullularent Reguli, videtur Marshamo as Sec. XV. Vide in voce Dodecarchta, it. Feudum Militare.

HERMULAE *)afeth/risi, vide Hermae.

HERMUNDURI pop. Germ. Eutrop. l. 8. Eorum meminit et Capitolin. in Marco Imp. Gentes omnes ab Illyrici limite usque ad Galliam cionspiraverant, ut Marcomanni, Narisci, Hermunduri et Quadi, quos 4. populos Tac. Aun. l. 2. c. 63. l. 12..c 30.et l. 13.c. 57. de morib. Germ.c.41. etiam iungit. Gasaub. ad l. Vide quoque Hermanduri.

HERMUNII al. HERMANII species apud Aragonios Infancionum, quorum alii Barones vel. Rici homines: alii Mesnadarii, alii simpliciter Mitlites, alii simpliciter Insanciones nominantur, uti habot Vitalis Ep. Oscensis. Vide infra Infanciones.

HERMUPEDIUM locus apud Cumanos. Steph.

HERMUS fluv. minoris Asiae, Sarabat Castaldo. Oritur iuxta Dorylaum, Phrygiae civitatem, auctusque Pactolo, Smyrnae campos itrigat, tandemque in Phocaicum sinum illabitur. Solin. c. 42. Hunc quoque Hermon fluctibus aureis aestuasse antiquitas credidit. Virg. Georg. l. 2. v. 137.

Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus.

Mart. l. 8. Epigr. 78. cuius epigraphe de Ludis stellae.

Non illi satis est turbato sordidus auro
Hermus. ---

Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 127.

Huic Hermum fulvoque Tagum decurrer limo.

Claud.l. 1. in Ruf. Carm. 3. v. 101. et seqq.

Non Tartessiacis illum satiaret arenis
Tempestas pretiosa Tagi, non stagna rubentis
Aurea Pactoli, totumque exhauserut Hermum,
Ardebit maiore siti. ---

Idem, de Raptu Proserp. l. 2. Carm. 35. v. 67. et seqq.

Aut quales referunt Baccho sollennia Nemphae
Maeoniae, quas Hermus alit, ripasque paternas
Percurrunt auro madidae, Laetatur in antro
Amnis, et undantem declinat prodigus urnam.

Nic. Lloydius. Hodie vero eiusmodi auri ramenta, nec in Hermo, nec in Pactolo, amplius observari, notat Iac. Spon. Itin. Part. 1. p. 301. Qui idem in egregio nummo, fluvium hunc, pro more reclinatum, innixumque urnae aquam effundenti, cum fronde in manu et voce *f*w*k*a*i*e*w*n infra (utpote qui a Phocaea urbe non procul diestabat) et Inscr. in circuitu, *e*i*i *s*t*r. *a*u*r. *e*u*t*u*x*o*u*s. *t*o. *b. h. e. sub Strategia seu Praefecture Aurelii Eutychis, qua secunda [orig: secund‚] vice fungebatur, memorat Part. 3. P. 191.

HERNDALIA vulgo HERNDALL, tractus Norvegiae, cis Sevum montem, iuxta Iemptiam prov.Suecis concessus a Daniae Rege A. C. 1645. pace ad Bromsbroam. Hinc pendent Nomedalia. Hellegelandia, Frossena, Indera, Heroa et aliae dit. quae antea erant sub praefectura Nidrosiana.

HERNICI pop. Campaniae loca saxos incolentes; unde et nomen acceperunt [orig: accepÍrunt], nam herna Sabini saxa vocant. Festus. Hernici dicti sunt e saxis, quae Marsi herna dicunt. Ideo Virg. Aen. l. 7. v. 683.

--- Roscida rivis
Hernica saxa colunt. -- --

Ubi Serv. ad Aen. l. 7. v. 684. Sabinorum lingua [orig: lingu‚] saxa herna vocantur. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 8. v. 393. Virg. imitator

Hernicaque impresso raduntur vomer saxa.

Strab. *(/ernikoi, Dionys. *(/ernikes2 dicuntur. Nic. Lloydius. Baudr. fuere [orig: fuÍre] pop. in Latio, versus montes, ad fontes Liris et Avienis, ubi urbes Anagnia, Alatrium. Verulae et Ferrentinum, erantque satis restricti inter Volscos, Aequos et Marsos, ubi nunc pars Campaniae Rom. sub Pontif. in conf. regni Neapol.

HERNUONES Plin. corrupre aliquanto nominat Germanos mediterraneos, qui ipsorum lingua [orig: lingu‚] Hertuoner vocantur. Glaren. ad l. 4. Comm. Caesaris initio.

HERO [1] puella formosissima, ex Sesto Thraciae urbe ad


image: s0500b

Hellespontum sita, Veneris sacerdos, cuius mutuo amore correptus Leander Abydenus adolescens, noctu eius causa [orig: caus‚] Hellespontum volebat traicere. Verum cum ahquando nimio am atae desiderio, mari tempestatibus agitato se commisisset, viribus destitutus, submersus est. Cuius cadaver, cum fluctuum impulsu Sestum esset delatum, Hero doloris impatientia [orig: impatienti‚], ex editissima sese specula in mare praecipitavit; ut Musaeus habet. v. 339.

*p(oizhdo\n proka/rhnos2 a)p' h)liba/tou pe/se pu/rgou.

Nic. Lloyd. In vet. nummo, ab Abydenis cuso, Hero et Leander conspiciuntur, quorum hic fretum traicit, illa in turre excelsa facem ostentat, cum Inscr. *h*p*w. *l*h*a*n*d*p*o*s *a*b*u*d*h*n*w*n. In alio Seu. Imp. latus alterum eandem Historiam repraesenrat, nisi quod non Hero, sed loco eius Cupido, facem effert. Memorantur ambo Iac. Spon. Itin. Part. 3. p. 172. ubi prioris typum curioso Lectori exhibet.

HERO [2] urbs Aegyptiaca, Haemus etiam dicta, eo quod Typhon ibi fulminatus sanguinem suum fuderit. Strabo l. 2. p. 85. 86. et l. 17. p. 837. Heroum civitatem vocat. Steph.

HERODES [1] Tres hoc nomine Iudaeae Reges fuere [orig: fuÍre]. Herodes cogn. Magnus: Heroder Antipas, eius fil. et Herodes Agrippa, Magninepos. De quibus versiculi.

Ascalonita necat pueros; Antipa Ioannem,
Agrippas Iacobum, clauditque in carcere Petrum.

Vide infra. Ad Magnum pertinet Aug. iocus, Macrob. l. 2. Sat. c. 4. relatus. Nam cum audiisset inter pueros, quos in Syria Herodes Rex Iudaeorum, intera bimatum iussit interfici, filium quoque eius occisum, ait: Aelian. l. 12. c. 56. Melius est Herodis porcum esse, quam filium. Nempe illic vivebat, uti loquitur Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 158.

Observant ubi festa mero pede Sabbatha Reges,
Et vetus indulget senibus clementia porcis.

Ab eo nomen acceperunt [orig: accepÍrunt] Herodiani, secta apud Iudaeos, quae Herodem Messiam credidit, unde quidam, illum Iudaeum fuisse, collegerunt [orig: collegÍrunt]. Vide Schalig. ad Euseb. p. 150. Casaub. com. in Pers. Sat. 5. v. 180. Item Exercit. 1. in Baron. S. 5. et H. Grot. Annot. in Matth. c. 16. v. 6. Et Marc. c. 3. v. 6. Denique Sam. Petit. l. 5. Var. Lect. l. 2. c. 1. et l. 4. c. 9. qui tamen a ceteris diversus abit. Nit. Lloyd.

HERODES [2] I. cogn. Magnus, seu Ascalonita, fil. Antipatri Idumaei. Annos natus 27. praefectus Iudaeae, Cassium Brutumque sequutus est; dein M. Antonio totum se dedit, cum Phazaele fratre, Tetrarcha Iudaeae factus. Postea Antonio annitente a Senatu Rom. Rex dictus, et Antigonus, eius aemulus, capite mulctatus est. Ducta [orig: Duct‚] Mariamme, filia [orig: fili‚] Alex. nepte Aristobuli, Aristobulo fratri eius Pontificatum contulit, mox eum mergi, et Hyrcanum avum, Aet. 80. interimi iussit. Victo ad Actium Antonio, Ab Aug. in ins. Rhodo veniam nactus, post reditum Sohemum primo, dein Mariammen necavit: eius furiis postmodum misere exagitatus. Exin Alexandram huius matrem interfecti, nec amicissimis parcens, sororis Salomes maritum, omnesque de stirpe Aslamonaeorum e medio sustulit: Humanitatem utcunque erga Iudaeos, pestis famisque tempore, testatus. Reparavit templum, sed et theatro atque Amphitheatro exstructo, quinquennales in Aug. honorem ludos celebravit: ib ipso e Syria reverso, trium novarum provinciarum dominio donatus. Hinc porro templum in Trachonitide Imp. sacravit, et Caesareae, alio templo condito, Coloslum erexit, qui Iovem Olympicum mole aequaret. Agrippam Hierosolymis magnificentissime excepit, annoque post viribus, consiliis suaque [orig: su‚que] persona [orig: person‚] ipsi praesto fuit. Hinc Romam profectus est, ut Aug. inviseret, filios dein suos in eius aula eaucatos, Alexandrum et Aristobulum, in Iudaeam reversus occidit, superaddito paulo post calumniatore illorum Antipatro, quem adhuc privatus genuerat. Unde illa vox Aug. ut quidam volunt, de qua supra. In morbum implicitus, Iudam et Matthiam, Doctores celebres, a quibus concitata iuventus aquilam inauratam de apice Templi decusserat, vivos comburi iussit. Infanticidio Bethlemitico et odio nati Messiae, infamis, miserrime Obiit, postquam suis mandasset, ut quidquid inter Iudaeos eminebat, necaretur, quo publico luctu sibi parentaretur, A. C. 1. Iulian. 46. Aet. 71. Pater Archelai, Herodis Antipae, et Philippi successorum, Crudelissimus, iniustissimus, sed et fortunatissimus, testimonio Iosephi Antiqq. l. 14. 15. 16. et 17. Vide Matth. c. 2. v. 1, 3, 7, 12, 13, 14, 16, 19, et 22. et Moret. Dict. Hist.

HERODES [3] II. Antipas, fil. Ascalonitae, post mortem Patris, Iudaeae tetrarcha. In honorem Tiberii, Tiberiade condita [orig: condit‚], filiam Aretae Arabum Regis duxit. Mox Herodiadem, fratris uxorem, rapuit, priore repudiata [orig: repudiat‚]: Hinc saepius ab Areta pulsus. Interea Ioh. Baptistae caput puellae libidini sacrificavit, Marc. c. 6. v. 24, 25, et 27. paulo post Lugdunum, iussu Calig. Imp. cum uxore relegatus, ubi miserrime Obierunt [orig: ObiÍrunt]. Hic ille est Herodes, qui Christi miraculis auditis, Ioh. revixisse credidit, eundemque Servatorem a pilato ad se missum, post varias interrogatiunculas curiosas, veste candida [orig: candid‚], tamquam sanae mentis non esset, contectum remisit. Obiit A. C. 40. Vide Ioseph. Antiqq. l. 17. et 18. de B. I. c. 2.

HERODES [4] III. Agrippa, alias Agrippa Mag. Primus huius nom. filfuit Aristobuli, ex Berenice, Romam missus, paulo ante mortem Herodis Antipae, avunculi sui, dexteritate et munificentia [orig: munificenti‚] sua [orig: su‚] multorum in aula Tiberii, Antoniae inprimis, Drusi uxoris, animos sibi conciliavit: Moz cum pecunia deficeret, Romam reliquit. Sed brevi reversus, cum quibusdam, quos Tiberius suspectos habebat, in vincula compingitur. Inde liberatus a Caligula, et aurea [orig: aure‚] catena [orig: caten‚], in locum ferreae, donatus, illam grati animi contestandi ergo in templo


image: s0501a

Hierosolymitano suspendit. Mox ditiones Philippi, Herodis quoque Antipae nactus, a Claud. Imp. Samariam insuper et Iudaeam accepit, Ioseph. Antiqq. l. 18. et 19. Post neci dem datum Iacobum Ap. in gratiam Iudaeorum et Petrum in carcerem coniectum, odio Tyriorum et Sidoniorum Caesaream profectus, ibi Dei appellationem ab adulatore populo sibi delatam non aversatus est: proin ab Angelo percussus et a vermibus corrosus, A. C. 40. vel 34. Actor. c. 12. v. 19, 20, 21, et 22. Ioseph. Antiqq. l. 19. Pater Agrippae II. Vide Agrippa.

HERODES [5] Chalcidis R. frater Regis Agrippae M. A Claud. Imp. ius in templum, sacrosque thesauros, et potestarem Pontificatum conferendi accepit. Hinc Canthara [orig: Canthar‚] deposito, Iosephum primo dein Ananiam Sacerdotio Summo ornavit. Obiit A. C. 49. Imperii Claudii 8. Ex uxore secunda, parens Aristobuli, Bereniciani et Hyrcani, Ioseph. Antiqq. l. 20. c. 1. et 3. de I. l. 2. c. 11.

HERODES [6] Rex Parthorum, qui M. Crassum occidit. Lege Herodes vel Ordes. Nic. Lloyd.

HERODES [7] inter XXX. Rom. Tyrannos, Odenati, ex priore uxore fil. cum Patre accepit Imperium, homo omnium delicatissimus, cui erant sigillata tentoria et aurati papiliones et omnia Persica etc. Cui quantum Pater indulserit, quantum que infesta noverva Zenobia fuerit, vide apud Pollion.

HERODES [8] Atticus vir Consularis, amoeno ingenio, Grae caque facundia ita excellens, ut gravitate, copia [orig: copi‚], et elegantia [orig: eleganti‚] omnes alios longe praestiterit. Vide A.Gell. l. 1. c. 2. l. 9. c. 2. et l. 19. c. 12. Vitam eius habes apud Philostrat. Phavorini et Scopeliani discip. Veri Imp. praeceptor. Rufo Perinthio lingua Gr. et Rex Eloqentiae dictus. Volaterr. in Anthrop. Iul. Capitol. in Vero. Ceterum Marathone oriumdus, patre Attico, qui Nervae principatu, reperto thesauro, immensas opes conceslu Imp. sibi paraverat; avo Hipparcho, seu, ut Suid. vocat, Plutarcho, qui ob avare et crudeliter administratam provinciam, bonis fuerat exutus: floruit sub Traiano, Hadriano, Antonino Pio, et Marco Aurelio. Exstructis in Graecia pluribus aedificiis sacris profanisque, et legatis cuique Atheniensium denis thaleris, de patria optime meritus est. In studiis egregie versatus, eloquentia [orig: eloquenti‚] inprimis inclitus (cuius tyrocinia sub celebri illo Rhetore Phavorino posuerat) opera quaedam reliquit, Philostrato indigitata, sed quae temporum iniuria [orig: iniuri‚] periere [orig: periÍre]. Etiam Consulatu functus est, collega Torquati A. C. 143. et ducta matrona [orig: matron‚] insigni Romana [orig: Roman‚], cui Regillae nomen, in eius memoriam Odeum Athenis exstruxit, illaque Defuncta [orig: Defunct‚] domum suam marmore nigro ex Paro ins. luctus indice, undique ornavit, templo quoque illi in suburbano suo Triopaea dicto, Romae haud procul, consecrato. Obiit Aet. An. 76. duorum liberorum pater, Marathone genirali solo ex ultima sua voluntate sepeliendus: sed Athenienses grati erga eum animi testandi causa [orig: caus‚], in ipsa Urbe, inque Stadio Panathenaico, quod eius magnificentia [orig: magnificenti‚] in pristinum splendo rem reparatum fuerat, prosequente funus toto Populo, splendide tumularunt. Nomen eius integrum fuit, Tiberius Claudius Atticus Herodes, uti ex vet. Inscr. Athenis hodieque superstite, in qua Pontifex Imperatorum inter alia vocatur, docet Iac. Spon. Itin. Part. 2. p. 213.

HERODIANI Secta Iudaeorum, qui Herodem Mag. Messiam esse, eo quod sceptrum a Iuda esset ablatum, illo in regnum evecto, credentes, ei adhaerebant, et tributum Caesari dandum esse, contra reliquos, tuebantur. Alii existimant, illos diuk post Herodis mortem, eius diem natalem anniversaria [orig: anniversari‚] sollennitate celebrasse. et trahunt huc Persii illud. Sat. s. v. 180.

--- At cum
Herodis Venere [orig: VenÍre] dies. ---

Quidam tamen id de Herode Agrippa intelligunt. Epiph. Haer. 20. Tertull. de praesc. c. 45. Hier. c. Lucifer. Vide G. Horn. Hist. Eccl. Nov. Test. F. Spanhem. Introduct. ad Hist. Eccl. Ioh. Leusden. Philolog. Mixt. Diss. 23. Alios.

HERODIANUS Grammaticus Alexandrinus, fil. Apollonii cogn. Dyscoli, in aula Imperatoria ut plurimum versatus, condidit Historiarum libros 8. Eox exorsus ab excessu Marci Aurelii Antonini Philosophi; desiit in Morte Balbini, et Maximi, ac imperio Gordiani nepotis. Stylus, Photio teste, est elegans, perspicuus, ac talis plane, ut vix historicorum ulli ulla [orig: ull‚] vitrute cedat. Veritati etiam studuit, nisi quod fides eius nutet in Alex. et Maximino, quod observatum Iulio Capitolino in Maximinis duobus, ubi ait, Herodianus, Graecus scriptor, ei, quantum videmus, in odium Alex. plurimum favit. Ex illo cerimonias, in Caesarum inaugurationes adhiberi solitas, addiscimus. Angelus Politianus primus eum Latine reddidit: Alia quaedam illi insuper Suid. tribuit. Vixit sec. 3. Iul. Capitolin. Treb. Pollio, Lamprid. Phot. Cod. 99. Voss. de Hist. Graec. etc.

HERODIS Herodis primi neptis, soror Agrippae M. ex filio Aristobulo, nupta fuit primum Philippo. Ab hoc eam abduxit frater eius Herodes Antipas, quem et in exilium postea secuta est: Quod scelus cum accusaret Ioh. Baptista, fraude et violentia [orig: violenti‚] Herodis interfectus est. Matth. c. 14. v. 3. Hier. memorat, illam linguam Ioh. Baptistae aciculis compunxisse. Maritum Lugdunum relegatum sponte secuta est, ubi cum illo misere periit. Ioseph. Antiqq. l. 18. c. 7. et 9. Exstat etiamnum Herodiadis et Antipae memorabile monumentum, pyramis lapidea, quam vulgus duorum amantium pyr amidem vocat Comest. Huius filia saltavit coram Herode, et caput D. Ioh. Baptistae petiit. Marci c. 6. v. 22. et 24. Luc. c. 3. v. 19. Vide supra.

HERODICUS [1] nomen Grammatici, apud Schol. in Aristoph. Ran. Act. 4. sc. 2.

HERODICUS [2] cogn. Crataeus, discip. Cratetis, varia scripsit. Vide Suid. Item, Praeceptor Hippocratis. Soranus, in huius vita. Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 21. et l. 4. c. 6.