December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 498, image: s0498a

HERMAS Rom. c. 16. v. 14. inter eos, qui a Paulo Apost, salutantur; quis fuerit, acriter inter Bellarmin. et Baron. Purpuratos Rom. Eccl. Patres controvenrritur. vide C. Macrum in Hierol. et voce Hermes. InBibliotheca Patrum habentur libri tres Hermae huic inscripti, qui a Patribus *poimen/os2 Pastoris, nomine insigniuntur, ut videre est apud Tertullian, de Orat. c. 12. Origen. Phitocal. c. 1. et 8. Clem. 1. Strom. Alio. De cuius libri auctoritate quid statuendum sit, docent Rob. Cocus Censur quorundam veit. Scriptor. et Andr. Rivet. Critico Sacr. l. 1. c. 12.

HERMATHENA Mercurii et Minervae statur coniuncta. Collocabarur simulacrum hoc miro artificio implicatum in omnibus olim Bibliothecis, Gymuasii et Scholis, quo Philosophiam cum Eloquentia iungendam esse significatum est. Et talem certe fuisse Philosophiam Graecorum, docet Cic. de Orat. l. 3. ubi iidem erant, inquit, et sapienter sentiendi et ornati dicendi Auctores. Nec Numinum istiusmodi mixtio infrequens erat: Sic Mercurius Herculi miscebatur; de quo vide infra in voce Hermeraclas. Sic Phoebus Baccho. Lucan. Civ. Bell. l. 5. de Parnasso, v. 73.

Mons Phoebo Bromioque sacer, cui Numinie mixto
Delphica Thebanae referunt Trieterica Bacchae.

Vide Georg. Horn. Hist. Phil. l. 7. c. 7.

HERMATOTROPHI circa Margianam populi. Plin.

HERMEAS [1] Aternensium tyrannus ab Artaxerxe Ocho defecit multisque munimentis praesidiis occuparis, multum negotii facessere Regi posse visus est. Sed a Mentore, pollicenre ei praeteritorum a Rege veniam, ad colloquium illectus, subversus est, qui accepro eius annulo atque literis obsignatis omnia oppida restituit Regi. Vide Diod. Sic. l. 6. p. 538. Vide Polyaen. l. 6. p. 461. Athen. l. 15. c. 16.

HERMEAS [2] e Curia Dux inclitus Antiochimagni, qui cum eo et Tautum pertransiit, et res magnas gessit. Ad extremum ab eo ob suspicionem interfectus una cum coniuge, et liberis, qui erant Apameae. Polyb.

HERMEAS [3] frater Philumenae, pro Aristide Hadriani Imp. ferme aequali, gravissime aegrotante, mortem Obii, ut ipse Aristides narrat, Sacrar. quinta, vide supra ubi de Fatis producendis.

HERMEIAS Methymuaeus Historicus, res Siculas conscripsit, 10. aut secundum alios 12. libb. quorum l. 3. cirat. Athen. l. 10. c. 21. *(ermai=os2 dicitur Diod. Sic. l. 15. Ei quoque Terrae descriptio, aliaque atrribuuntur. Vide Voss. Nic. Lloyd.

HERMELLINA apud Thwroczium in Salomone Rege Hung. c. 52. Cumque tetigisset veprem lancea [orig: lance‚]. quaedam Hermellina albissima mirum in modum lanceae eius insedit, et super ipsam discurrendo, in sinum eius usque devenit: mus Ponticus est, Gallis Hermine, ad Armenia dictus, quod inde eiusmodi murium pelles in Europam adveherentur; Hermeniam enim pro Armeina diere [orig: diÍre] recentioris aevi Scriptores. C. du Fresne in Gloss. et Dissertat. I. ad Ioinvillam. Vide quoque infra Mures Moscovitici.

HERMENDATUM Hispanis et Navarrenis maxime, iurisdictionis in fures et facinorosos cert quae dam et memoratur digna spe cies est. Cum enim inrer bella tam externa, quam civilia, Magistratuum sollicitudo latrociniis compescendis non sufficeret, coepere [orig: coepÍre] pleheii, quorum praecipue res agebatur, societates (Hispan. Hermendadas ) inter se contrahere, constitutumque est, ut, quoties huiusmodi aliquod scelus a facinorosis committeretur, universi facto ad aeris campani sonumconcurs (ab erit et repici de campanes, in Charta A. C. 1452.) in illos impetum facerent, poenas ab ipsis debiras sumpturi: quae quidem Societatmm harum iurisdictio postea Regia [orig: Regi‚] auctoritate confirmata est. Vide Oyhenart. in Notis Vascon. l. 1. c. 6. et infra, Hnesium, it. Iuncta.

HERMENFRIDUS Thuringiae Rex fratribus occisis, ipse quoque misere periit. Vide Amalaberga.

HERMENIGILDUS fil. Leuvigildi, Regis Gothorum in Hisp. suasu uxoris Ingondes, filiae Sigibetri Regis Arianismum eiuravit. Proin bello a Patre petitus, Hispalim se recepit, Tiberii Imp. ope inde implorata [orig: implorat‚]. Interea in vincula a Patre coniectus, cum constans in fide maneret, immissis percussoribus occisus est, A. C. 588. Greg. Tur. Hist. l. 56. et seqq. Isid. in Chron. Gregor. l. 3. dial. 31. Ado Chron.

HERMERACLAS ex *(ermh=s2, Mercurius, et *(hraklh=s2, Hercules, simulacrum erat Mercurium simul ac Herculem referens, quemadmodum Hermathena cum Mercurio th\n *)aqhna=n, Minervam expressit. Indigiravit autem id commentum, cum Fortitudine facile Eloquentiam conciliari. Hinc is, qui Hercules Gallicus appellatus est, insignis Philosophus et Orator fuisse dicitur, quem proin ita effigiabant: Chava Leonis exuviis armatus, linguam tenebat exsertam, cuius e mucrone innumerabiles aureae catenulae prodeuntes, innumeram hominum pone sequentium turbam trahebant, Lucian. in Hercule Gallico. Eundem cum Mercurio sive Hermete Aegyptio plurimi commiscent, namque hic inter alia nomina, Hercules quoque legitur appellatus; unde nota *(ermaikh\ seira\, vide Georg. Horn. Hist. Philos. l. 2. c. 12. sub fin. et supra in voce Heraclammon.

HERMES [1] cogn. Mercurii, a)po\ th=s2 e(rmhnei/as2 i. e. ab interpretatione, quod nuntius et interpres Deorum sit habitus. Vide Mercurius.

HERMES [2] gladiator nobilis, apud Mart. l. 5. Epigr. 25. cuius epigraphe de hermete v. 14. quod, eius laudibus dicatum, sic finit, alludens ad Hermetem Trismegistum, coius summa in Philosophia scientia erat,

Hermes, gloria Martis universi;
Hermes, omnia solus et ter unus.



image: s0498b

HERMES [3] Trismegistus Philosophus Aegyptius, post Mosen fuit, cuius tempore in Aegypto studia Philosophiae clarere coeperunt [orig: coepÍrunt], cum antea tantum citca Astronomiam, et huius generis disciplinas versarentur, quae ad exercendum ingenium magis, quam ad illustrandum animunr valent. Scripsit patria [orig: patri‚] lingua [orig: lingu‚] Dialogum, ubi Asclepius introducitur. Deum omnino unum opinatur, omnium conditotem, erroremque faretur parentum suorum, qui superstitiones Idolorum invenerunt [orig: invenÍrunt]. Suid. et Augustin, de civ Dei. Hic cum in Aegypto sacrum quoddam animalserapi dicatum, in tota die duedecies nrinam facere, pari semper temporis intervallo observasset, per 12. horaus diem dividi debere coniecit. Exinde hic horarum numerus longo tempone est custoditus, et postea per horas divisus est dies. Polyd. Virg. de Rev. Inv. l. 2. c. 5. Eius de 12. lacorum sive signorum appellationibus, librum Ioach. Camerarius edidit Centloquium quoque ei attribuitur, tractatus de Horoscopis, etc. Item alius Hhermes Aegyptius fuit, auditor Syriani Sophistae, condiscip. Procli sub Hadriano Imp. Vide Suid. Cardanus meminit quoque Hermetis auctoris de Revalutionibus nativitatum, quod opus a Wolphio editum, A. C. 1559. Sed quis hic auctor sit, ignorare se faretur. Vide Cardan. ad l. 3. Ptolom. de Astr. Iudiciis, texiu 3. Gesner, in Epit. De priore, vide iudicium Antonii van Dalen de Oraculis Ethnic. Dissertat. 1. p. 5.

HERMES [4] vel HERMAS frater Pii II. A. C. 1450. Auctor libri de Pastore; de quo vide Morer, Dict. Hist. Item, cuius meminit Paulus Apost Rom. c. 16. v. 14.

HERMESIANAS vetus auctor, ex quo quintam, et vigesimam secundam Historiam sumpsit Parthenius in Eroticis. Ex Eliacis Paus. discere est, Colophonium hunc poetam filium Agonei, ac publicae Colophoniorum sumptibus statuam ei positam fuisse. Sed vide quae de hoc, et altero eius nominis Colophonio, Nicandri in Theriaca Interpres, et ex eo Lilius Gyrald. tradit in l. de Poetis. Praetereafuit alius Hermesianax Cyprius, qui rerum Phrygiarum Historiam dedit. Plutarch. de Fluminibus.

HERMETIS Arx in Ins. melita, a Solimanno Turcarum Imp. tanto labore expugnata est, ut Mustaphas Dux opp. aggressurus, quid parentem facturum putemus, exclamarit, cuius nos fil. hic exiguus tam longa oppugnatione detinuit? A. C. 1565. Vide Tavan. Hist. l. 38.

HERMIAS [1] Eunuchus, trapezitae cuiusdam famulus, Athenas profectus, Plaronem, Aristotelemque audivit, ac domum reversus, cum domino suo, Atarnenses, et Assenses aggressus, eos subegit, et illis simul cum domino imperavit.

HERMIAS [2] caput Hermianorum vel Seleucianorum, Deum corporeum esse, docuit, cum Seleuco quodam, A. C. 170. Vide Seleuciani.

HERMIAS [3] Philosophus Christianus, auctor Eccles. sec. 4. Bibl. PP. tom. 1. edit. Graeco-Latin. Col. A. C. 187. et in Indice Chrenol.

HERMIAS [4] puer quem Delphinus in mareportabat.

HERMIAS [5] Sozomenus. Vide Sozomenus.

HERMICUS Caiadus Lusitanus Latinis carminibus commentus est Sibyllinam vaticinationem, columnis marmoreis tribus incisam, quae per ambages significabar, Indos sub imperium et ditionem Lusitanorum esse venturos: eosque lapides data [orig: dat‚] opera [orig: oper‚] detruncatos, ut aliqua vestigia insesent antiquitatis, terra [orig: terr‚] obrui, et aliquanto post quam ex humore terreno vitium fecerant, iterum erui iussit. Id commentum qui opera [orig: oper‚] mercatorum Ulyssiponensium, etiam cum praefatione Valentini Moravi cuiusdam evulgatum undique, simulatione antiquitatis, Universo Orbi imposuit. Varterius, in Censnra Berosi.

HERMINERICUS Cos. cum Flavio Basilico, A. U. C. 1218.

HERMINGARDIS filia Desiderii Longobardorum Regis prima uxor Caroli Mag. ab illo repudiata. Item, filia Hugonis Alsatiae Com. uxor Lotharii Imp ex illo, 3. filiorum et 2. filiarum mater. Ultima huius nominis rapta est, A.C.846. a Gilbetto Comite Mansuariorum. Hist. Gall.

HERMINIANUS Claudius vide Claudius.

HERMINIUS [1] Hermannorum Dux fuit, qui Varum Aug. legatum cum tribus legionibus ad internecionem deduxit. Suet. et Tac. Hist.l.3.c.42. Vide Arminius. It.Romanus quidam,unus ex his qui una cum Cocite Hetruscis in ponte Sublicio restiterunr [orig: restitÍrunr], donec a tergo solveretur. Liv. l. 2.c. 10. Cos. cum Sp. Lartio, A. U. C. 248. Integrum nomen T. Herminus Aesquilinus. Item Hetrusci nobilis nomen apud Virg. Aen. l. 9. v. 64.

--- - Ingentem corpore et armis
Diicit Herminium. --- -

Vide et Titus.

HERMINIUS [2] mons in Lusitania, hodie monte Armino: in quo Medobriga, urbs ex cisa, Amaea sive Portus Alacus, ut nunc vocant, urbes; Marvanum et Alacretum oppida; teste Andrea [orig: Andre‚] Resandio Lusitano. Erminius Dioni.

HERMIONA Graeciae opp. Iunonis fano inclitum, ut notat apud Pomponium Vadianus. Item civ. in conspectu maris Aegaei Virg. sive Gatull. in Ciri, v. 442.

Hinc sinus, hinc siatio contra patet Hermionea.

In ora sinus Argolici, qui tunc sinus Hermionicus, vulgo Golfo de Napoli de Romania. Nunc diruta Baudr. Item urbs cirta Riphaeos montes, Orph. in Argon.

HERMIONE [1] filia Menelai ex Helena, quam Tyandarus avus maternus Oresti despondit, ignaro patre, qui id temporis pro Helena uxore bellum ad Triiam gerebat. Quo in bello cum Achilles Patidis fraude occisus esset, Pytrhusque fil. eius in patris


image: s0499a

locum successisset, Menelaus ignatus eorum, quae a socero gesta erant, Hermionem Pyrtho despondir, et in patriam reversus uxorem ei tradidit; quam rem aegre ferens Orestes Pyrthum in Apollinis templo trucidavit, sponsamque suam recepit. Virg. Aen. l. 3. v. 328. Extar apud Ovid. Ep. Heroid. 8. Hermiones ad Orestem.

HERMIONE [2] civ. quae etiam Laceria dicebatur. Steph. Item templaum in Peloponneso, Cereri ac Proserpinae sacrum, ad quod qui confugerunt [orig: confugÍrunt], tuti erant propter loci religionem. Unde natum proverbium, Hermiones vice apud Zenob. pro asylo, ex Aristoph. in Babyloniis.

HERMIONES quasi Herom-wohner, pop. Germ. P. Mela l. 3. valde potentes. Horum regio Pomerania putatur a Vadiano; sed id Tac. de morib. Germ. c. 2. verbis repugnat. Baudr. erant e 5. praecipuis Germ. populis, habeantque sub se Cheruscos, Chattos, Hermunduros, Alemannos, Armalausios, Marcomannos, Quados, Gothinos, Osios et Lugios. Longe a Pomeraniae Ducatu dissiti.

HERMIONIAE urbs circa Riphaeos Montes, Orph. in Argon.

HERMIONICUS Sinus circa Hermionem Peloponnesi. Strab. l. 1. p. 59. l. 8. p. 355. et l. 8. p. 368.

HERMIPPUS [1] Atheniensis, poeta antiquae comoediae, altero captus oculo, frater Myrtili Comici, scripsit fabulas 40.

HEMIPPUS Berytius, Philonis Byblii discip. qui multa composuit sub Hadriano Principe Forsan is est, cuius meminerunt [orig: meminÍrunt] Schol. Aristoph. Scripsit de Diis, Schol. in Vesp. Item Dimetros. Eius Trimetros quoque laudat idem Avib. Eius Historiam de Somniis, citat Tertullian. l. de Anima, c. 48. De legislatoribus librum, Origenes c. Cels. l. 1.

HERMIPPUS [2] Smyrnensis, scripsit vitam Virorum Illustrium. Iosepho c. Appionem laudatus, ubi Peripateticus dicitur. Diog. Laert. Origenes, Hier. Suid. etc. saepe eius meminerunt [orig: meminÍtunt].

HERMOCHEMIA Gr. *(ermoxh/mios2 (ita enim apud Steph. Byzantium in *ai)/guptos2 legit Voss.) Aegyptus dicta est, quasi Chemia seu Aegyptus Hermae. Aegyptum enim a Chamo. Chemiam seu Chamiam dictam esse, notum: Hermes autem sive Mercurius, maximo apud Osiridem in pretio fuit, et gentem mulito accuratius Ioqui, variarum etiam rerum nova nomina, scribendi item legendique artificium. siderum porro scientiam ac sacrificia tandem sacrosque ritus docuit, a quo proin terra appellata est primitus. Hesych. *(ermoxoi/nios2 gh= h( *ai)/guptos2 to\ pro/teron ou(/tws2 enalei=ta, Hermochamia (scribi iubet praefatus Voss.) terra Aegyptus primo sic vocabatur. Et quidem Mercurii sepulchrum Hermupoli ostensum, refert Clem. Rom. Recognition. p. 110. edit. Sonnianae A. C. 1568. Vide Voss. de Idol. l. 1. c. 2.

HERMOCRATES [1] Princeps Syrausis, qui servilem tum ultum, Deuce Sosistrato, per quemdam Daimachum astute sopivi: de quo Polyaen. l. 1.

HERMOCRATES [2] affinis Dionysiimaioris, Idem l. 5.

HERMOCRATES [3] Phocensis, Sophistica facultate clarus, Antipatri, magistri Epistolarum Seu. Principis, filiam haud forma [orig: form‚] bona [orig: bon‚] invitus, Imp. cogente, duxit, quam postea repudiavit. Philostrat.

HERMOCRATES [4] Sophista, Praeceptor Paus. Macedonis, qui Philippum Regem interemit: qui cum ab hoc interrogaretur, quo facto clarissimus evaderet, respondit, si perpertantem maxima sustuillsser Diod. Sic. l. 16. in fine.

HERMODORUS Siculus, Platonis auditor, cui vitio datum, quod quaestu Philosophiam habuerit, dicta, quae sub Praeceptore audiverat, colligendo, ac deinde in Sicilia venditando; unde adgium, Verba importat Hermodorus. Item Philosophus Ephesius, quem in Italia exulantem, Pomp. I. C. tradit auctorem fuisse duodecim Tabularum ferendarum Decemviris, Plin. l. 34. c. 5. dicit, hunt fuisse interpretem Legum Decemviralium, eique ob id statuam publice dicatam. Strabo l. 14. p. 642. In Epheso feere [orig: feÍre] viri memoratu digni, ex antiquis heraclitus et Hermodorus; de quo hic idem inquit: Dignos esse omnes Ephesios strangulari, qu Hermodorum virum inter eos frugi eiecerunt [orig: eiecÍrunt], dicentes, Nemo nostrum [orig: nostrŻm] frugi esto, alioqui cum aliis eiciatur. Item alius Hermodorus Salamin. qui cum Philo ne Architecto Athenis contendit de armamentario faciendo, qua in contentione, ut minus eloquens, victus fuit. Cic. 1. de Orat. her modorus etiam quidam fuit, qui *no/mima tradidit. Athen. l. 2. c. 16. Iis retulit leges variarum gentium. Denique Hermodorus Poeta, Plutarch. in Apophtheg.

HERMOGENES [1] ex Ducibus Constantii Imp. Paulum Patr. CP. cui Arriani Macedonium surrogatum ibant, pulsurus, tumultu oborto, interemptus est, A. C. 343. Sozom. l. 3. c. 6.

HERMOGENES [2] Haereticus, praeter alia, materiam mundi Deo coaeternam esse, docui A. C. 170. in Africa, occasione erroris e Platone deprompta [orig: deprompt‚], qui Deum non poihth\n, sed dhmiourgo\n esse statuit.Contra eum Tertullian. scripsit Tractatum, qui incipit, Solemus baereticis, compendii gratia [orig: grati‚], de posteritate praescribere. Ubi inter alia docer, Haereticorum Patriarchas Philosophos esse. Vide Pamel. in Tertull. Hermog. in praef. p. 423. edit. Rothom. A. C. 1662. Theophilus Antioch, Origenes, et eundem haereticum scriptis suis refutarunt.

HERMOGENES [3] Tarsensis, Annos nat. 15. Sophista adeo probatus est, ut fama eius ad auditorium M. Antoninum Principem exciverit, ab eoque munera egregia tulerit: An. Aet. 18. libros edidit, qui supersunt, deinde tempore procedente, An. 24. viz. eum facultatis habitum deperdidit, nulla morbi causa. Proinde Antiochus Sophista dicebat, Hermogenes in pueritia senes, et in senectute puer. Volaterr. Anthrop. l. 15. col. 462. Vignierius, A. C. 163. Alium oportet fuisse Hermogenem Tarsensem, de quo Suet, in Domit. c. 10. Occidit item Hermogenem Tarsensem, propter quasdam in historia figuras; librariis etiam, qui eam descripserant, crucifixis. Quin et Flav. Ioseph. Hermogenis cuiusdam meminit, l. 1. c. Apionem; ubi eum et Iudaeorum ait non obiter fecisse mentionem. Scripsit peri\ *frugi/as2, uti testatur Apollonii Scholiastes in l. 2. Nic. Lloyd.