December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0495b

HEREN mons in Mauritania [orig: Mauritani‚] Caesariensi. Ptol.

HERENACHUS Dignitas Eccl. apud Hibernos hereditaria, eadem cum Vicedomini vel Occonomi functione. Vide Henr. Spelmann. in Gloss. Arch. ut et in voce Corba.

HERENATIUM Germ. inf. opp. Anton. Vide Arenacum.

HERENNIANUS [1] Cos. cum Severo, A. U. C. 923. Item fil. Odenati, usurpator. Orientis. Hunc cum frarte Timolao purpura indutos, Zenobia ulnis solita est tenere, quoties militibus locuta est, Ambo ab Aureliano occisi. Treelius Poll. de 30. Tyr. c. 26.

HERENNIANUS [2] inter Duces, qui e Probi disciplina prodierunt [orig: prodiÍrunt], memoratur Vopisco in Probo.

HERENNIUS [1] Gallus sub Hordeonio Flacco consulari; legionis primae legatus, Bonnam obtinuit. Tac. Hist. l. 4. c. 19. Voculae additus in partem curarum, c. 26. Sed a Germanis militibus protractus e tentorio, scilla [orig: scill‚] veste, verberato corpore, tamquam proditor; dein vinctus, adventu demum Voculae, exsolutus est. c. 27. Iterum a Militibus perfidiam et transfugium meditantibus vintus c. 59. a Tullio Valentino ac Tutore una [orig: un‚] cum Numisio occisus, quo minore spe veniae cresceret vinculum sceleris. c. 70.

HERENNIUS [2] Marcus vide Marcus.

HERENNIUS [3] Modestinus discip. Ulpiani, vel Papiniani I. I. C. celebris. Graece Latineque doctissimus, Severo a consiliis, sub ipso Cos. cum Probo. Praecetor Maximiani Iun. In iure varia scripsit. Lamprid in Seu. Iul. Capitol. in Maximin. Forster. l. 2. Hist. Civ. Henelius, de Vett. Iure Doss. Rutilius.

HERENNIUS [4] Nepos inter Nobiles Rom. a Seu. sine causae dictione, occisos, apud Spartian.

HERENNIUS [5] Philo vide Byblius.

HERENNIUS [6] Senecio Historicus Rom. sub Domitiano, a Mettio Caro accusatus, et Caesaris iussu interfectus fuit, quod rogatu Fanniae, filiae Paeti, uxoris Helvidii, libros (scripsisset de vita Helvidii Prisci. Tac. Agric. c. 2. et 45. Plin. l. 7. Ep. ad Prisc. Vide Voss. de Hist. Lat. p. 154.

HERENOPOLIS vide Irenopolis.

HERESBACHIUS Conradus vico Ducatus Cliviaci cognomine oriundus, stirpe ac eruditione nobilis, Duci Clivensi a consiliis et Filii eius praeceptor, Erasmi, Sturmii, Melanchthonis intimusamicus, polu/glwttos2, scripsit, vertitque ex Graeco varia, de quibus Ant. Tessier. vide in Elogiis P. 1. doctam inter alia Psalmorum explicationem. Obiit A. C. 1576. Thuan. Hist. Melch. Adami Vit. Iurecoss. Erasmus Praet. Apophth. Alii.

HERESIDES Graece *(hreside\s2, dictae sunt ai(th=s2 *(/hras2, Iunonis Argolicae sacerdotes, tanto olim apud eam gentem in pretio, ut non per Regum, sed per Sacerdotum harum aetates, res suas digereret. Etymologicum Mag. *(/hresides2 ai( i(e/reiai th=s2 e)n *)/argei *(/hras2. Earum prima fuit Callithyia, quam vide, ut et in voce Hellanicus: plura vero hanc in rem, apud Ioh. Marsham, Conone Chron.

HERETUM apud Solin. c. 2. ubi de oppidis in Italia, a Graecis exstructis, Heretum a Graecis in honorem Herae; sic erum Iunonem Graeci vocant: *(/hrhtos2 Steph. est. Vide in voce Eretum.

HEREUS mons Siciliae, Artisino Fazello, qui et Tavis, ab Enna in Occ. et a Nicosia in Austr. 10. mill. pass. distans, ex quo Chrysas fluv. Vibius.

HERFORTUS Rogerius vide Rogerius.

HERI fil. Gad. filii Iacob. Gen. c. 46. v. 16.

HERIBANNUM et Aribannum, indictio exserecitus, et mulcta non euntis in exercitum, evocati. A Germ. Herr, exercitus, et Ban, exilium, mulcta. Apud Francos enim Germanosqueus in lego fuit, ut die et loco indictis, evocatus quilibet se exercitui sisteret, militaturus. Vasallus equo et armis, pro more feudi, instructus: ne absentiam interdum lueret amissione fendi. Omnes vero sub poena 60. solid. quam qui non esset solvendo, in servitutem Principis mancipatus est, donec per spatia satisfaceret. Vide cApitul. Caroli l. 3. c. 67. Mitius postea cautum est, in Additionibus eiusdem Caroli ad L. Salic. part. 3. ß. 12. etc. In chartis antiquis idem saepo est, Profectio militaris et Expeditio: quod Germanis Heribannum: Gallis et Anglis pene Escuagium. Vide Henr. Spelmann in Gloss Arch. At non exigebatur mulcta, nisi praecessisset iussio dominica: et tum pars tertia eius ad Comitem spectabat: quam tamen ipsi exigere non licebat, sed Misso domnico, a quo is suam tertiam recipiobat. Persolvebatur autem non in terris vel mancipiis, sed in auro et argento, armis, palliis et animalibus, sive talibus speciebus, quae ad utilitatem pertinent. Donec tandem gravissimis Normannorum ingruentibus bellis et incursionibus, indicta in Francia a Carolo Calvo ad exsolvendum, de quo convenerat, iis tributum, vectigalia et collectae, a quibus ne ipsi quidem eximebantur Presbyteri: Et Herbanni ab omnibus Francis accipiuntur, in Ann. Francorum Bertin. A. C. 866. idque pro modo praediorum, ita ut pro mansolingenuili seu servili denarius persolveretur. Unde percipitur, cur in Impp. aliquot privilegiis, pro Eccl. Mindensi Bannum sive Heribannum ab illius possessionibus et agris exigere prohibeantur Iudices publici etc. Vide C. du Fresne in Gloss.

HERIBERGUM vox itidem Saxon. domicilium, domus hospitium, vide supra Alberga, Gista etc. plura vide ea, apud Auctorem modo laudatum.

HERIBERTUS [1] Ep. Mediolanensis, quod vexillo insolenti in stupendo curru erecto, usus fuisset, depositus ac exilio raulctatus est, a Conrado II. Imp. A. C. 1037. Sigon. l. 8.