December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0494b

HERCULEUM [2] prom. Albionis, in ora Cornubiae Bor. vulgo Hertolond. Vide Herculis. prom.

HERCULEUM [3] Tybur nunc Tivoli, urbs Italiae ad Anienem fluv. Inscr. antiqua. Vide Tybur.

HERCULEUS [1] Trierarchus in Classe, apud Misenum; qui caput Agrippinae fusti affixit. Tac. Ann. l. 14. c. 8.

HERCULEUS [2] Commodi iussu September mensis dictus, vide infra September.

HERCULEUS [3] Lacus hodie Lago di Leontini, teste Fazello lacus Siciliae apud Leontinos. Strab. l. 6. p. 292.

HERCULIA opp. Pannoniae inf. Altofen, teste Lazio.

HERCULIS Castra seu Herculeum, opp. fuit Ubiorum, nunc sup. Geldriae, vulgo Erckelens: Insertum tam Duc. Iuliacensi, alias munitum ab Hisp. Ad Ruram fluv. vix 3. mill. a. Iuliaco in Bor. Geldriam versus 6.

HERCULIS [1] Civ. magna et parva cognominatae Ptol. in Aegypto. Plin. l. 5. c. 9. etc.

HERCULIS Columnae locus Frisiae citer. in Groeningam, et Covordiam ad Occid. Duvels Cutz, teste Ortel. Item Herculis columnae, sunt duo montes, Calpe et Abyla, qui constituunt fretum illud, quod fretum Herculis dicitur. Referunt enim Chronographi, Herculem Olympium Osyris, cum ex Africa in Europam transfretasset, ptimum ad Gades (quae nunc Ins. est, tunc reliquae Hispaniae coniuncta erat) continentem attigisse, lustratoque maris litore, his in montibus duas magnae altitudinis columnas posuisse, a quo tampore Historici omnes Columnarum Herculis meminerunt [orig: meminÍrunt]. Alii autem eas columnas non ex marmore fuisse, talesque quales sunt, quae nunc Columnae dicuntur, sed magnos lapidum acervos, quos Hercules in mari coacervarit, tamque firmos reddiderit, quam nunc sunt, Illis qui ex longinque vel mari vel terra [orig: terr‚] eos spectant, duae columnae altae, loco in plavo positae, apparent. Petrus Med. Lib. rer. memor. Hispani credunt fuisse, in parte Occ. Ins, Gaditanae, prope Gaditanam Urb. ubi etiamnum duas turres incolae ostendunt Colonnas de Hercoles dictas Baudr. De his Dionys. v. 64.

*)/enqa te kai\ sth=lai peri\ te/rmasin *(hraklh=os2
*(esta=sin [me/ga qau=ma] par' e)xate/wnta *ga/deira,
*makro\n u(po\ prhw=na poluspere/wn *)atla/ntwn.

Sil. Ital. Pun. Bell. l. 1. v. 142.

Dum fert Hereuleis Garamantica signa columnis.

De columnis hisce plurima passrm ab auctoribus vulgantur, de quibus Tzetzem, in Chil. p. 295. cons. et Hannonem in Periplo. Apollod. l. 2. de Hercude. *kai\ parelqw\n *garthsso\n, e)/sthse shmei=a th=s2 porei/as2 e)pi\ tw=n o(/rwn *eu)rw=phs2 te kai\ *libu/hs2 a)ntistoi/xwn du/osth/las2. Vide Bochart. Geogr. Sacr. p. 675. et Voss. ad Seylacem. p. 1. Plin. l. 2. c. 67. et in Praef. l. 3. Nic. Lloyd.

HERCULIS fanum pag. Hetruriae inter ostia Anseris fluv. et Feroniae lucum, Librafatta Moletio, ubi nuno pag. Massaciuccoli, in ora lacus cogn. Ibi ruinae templi, Templo d'Ercole, visuntur. In dit Reip. Lucensis, in limite territ. Pisani, 9. mill. a Luca in Occ. 5. a pago Librafatta in Circ. Baudr. Item locus Gadium ins. Hisp. Baeticae, vulgo Castillo, teste Ortelio. Denique portus Melitae ins. Marza-sirocco, teste Q. Heduo. Plin. l. 2. c. 97.

HERCULIS [2] ins. hodie Asinara, teste Ortelio, ins. Sardiniae in ora Occid. ubi duas Herculis insulas, Plin. l. 3. c. 7. habet. Ea Linaria, teste Fran. Fara, cui magis habenda fides tamquam indigenae.

HERCULIS [3] Portus geminus: unus in Hetruria, opp. parv. cum arce et portu utcumque capaci, Porto Hercole, in dit. Hisp. in parte Or. montis Argentarii, 6. mill. ab Orbetello in Austr. Baudr. Alter pag. Brutiorum in ora Calabriae ulter. Plin. le Formicole, teste Barrio. Quibusd. est ipsa urbs Tropea, in Calabria ult. in ora maris Tyrrheni. P. Mela sub ipsa urbe, Baudr.

HERCULIS [4] Monaeci portus opp. parvum cum arce firmissima in ora Liguriae, in rupe, Nicaeae finitimum, Monaco, vulgo Mourgues Gall. Plin. l. 3. c. 5. Sub proprio Principe, e gente Grimalda, qui A. C. 1641. Hispanis eiectis Gallicum praesidium recepit. Gaudet palatio superbissimo, et portu capaci. Ditionem angustam habet in litore, ubi Mentonium, Menton oppid. et vicus Roccabruna.

HERCULIS [5] prom. geminum: unum in Maurit. Tingitana, Capo. Cantin, teste Merc. in Oceanum Atlanticum excurrens: Alterum Albionis in Cornubiae ora Bor. Herilond vulgo et Hartland point. in Comit. Devoniae, in ora maris Verginii, in limite Cornubiae, 34. mill. Angl. ab Exonia in Circ. I. Speed. Dicitur et Herculeum.

HERCULIS Pyrgos sive Turris, HERCULIS Turris, opp. Cyrenaicae matit. Camera Torre, teste Marmolio, in ora, inter Drepanum et Boreum prom. apud Diarrhoeam portum.

HERCULIUS vide Heraclius.

HERCUNIATES pop. Pannoniae ins. inter Dravum et Danubium fluvios, Plin. l. 3. c. 25.

HERCYNA virgo fuit, Proserpinae comes, a quo et fluv. Hercyna nomen consecutus est. In templo consecratum Virginis illius simulacrum anserem manibus gerebat. Huius meminit Liv. et ex illo Turneb. Advers. l. 11. c. 18. *(/erkunna Paus. Trophonii filia Lebadiae culta est. Vide Liv. l. 45. c. 27. et Paus. l. 9.

HERCYNIA maxima Germ. silva, quae pro regionum, et locorum ratione, varia obtinet hodie cognomina, de qua Caesar de Bell. Gall. l. 6. c. 3. Huius, inquit, Hercyniae silvae latitudo novem dierum iter expeditio patet, non enim aliter finiri potest, neque mensiuras itinerum noverunt [orig: novÍrunt]. Oritur ab Helvetiorum et Nemetu, et Rauracorum funibus, rectaque fiuminis Danubii regione pertiner ad fines Dacorum, et


image: s0495a

Anartium. Hinc se flectit sinistrorsum, diversis a flumine, vegionibus, multarumque gentium fines, propter magnitudinem attingit, neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut audivisse, aut adiisse ad intium eius silvae dicat, cum dierum iter60. processerit, aut quo ex loco oriatur, acceperit. Plin. l. 4. c. 12. Hactenus Caesar. Sedes ferarum, aliis locis non visatum. Steph. *(erku/nion mons Italiae, a quo Hercynia regio. Claud. de 4. Cons. Honor. Carm. 8. v. 450. Idem l. 1. in pr. Cons. Stilich. Carm. 21. v. 228. Idem de Bello Getico Carm. 26. v. 329.

--- Sublimis in Arcton
Prominet Hercynia confinis Rhaetia silvae.

*(erku/nios2 drumo\s2 dicuntur Dionysio Periegetae. Seneca lucum appellat in Medea, Act. 4. v. 713.

Lucis Suevi nobiles Hercyniis.

Dictam Hercyniam putant ab e(/rkos2, i. e. septum, seu circuitus, ideo quod haec Silva Germaniam fere totam valli instar circumdet. Germanica vero appellatio ost a piciferis arboribus, unde et Latinum vocabulum procul dubio, derivatum. Vide Cluv. Germ. Antiq. l. 3. c. 47. B. Rhenan, Rer. Germ. l. 3. tit. Expositus et emendatus apud Caesarem locus, de ortu Silvae Hercyniae. ibique Notis Iac. Othonis IC. nec non hic [orig: hÓc] infra. Adde eund. Rhenan. ibid. l. 1. tit. Externae nationes in Germaniam vet. Galli in Hercyniam Silvam.

HERCYNIAE sunt lata cornua et varii tractus, ipsa tamen intra Germaniam, quod ad Occ. et Mer. attinet, continentur. Ideoque Arduennam silvam, ut illius partem neutiquam annumerat Loritus: vix etiam Bacenim eius existimat partem. At Bohemiae silvas, et quae inde in Sarmatas inter Orientem ac Septentrionem sequuntur, sane connumerat. Ex verbis autem Caes. de Bell. Gallic. l. 6. c. 5. quam late olim patuerit, liquet. Caput eius est, quae a resina nomen habet hartzwald. Hartz enim vocant resinam et Galli et Germani. Nunc corrupte vocatur Schwartzwald, quasi dicas nigram silvam. Amm Marcell. aliique Hartianam silvam nominant (quamquam Hartziana scribi oporteat) quod imperitus aliquis Linguarum Gallicae et German. temere in Martianam commutavit; nisi quis existimet, cum Romanis interrogantibus eius nomen, responsum esset Hartzwald, relicta [orig: relict‚] voce Wald (silva) ad alterum verbum, quod Resinam notat, Romanos anim um attendisse ac Hars pro Hartz scripsisse. Dein accommodato ad ipsorum linguam elemento H. in M. ex. Hars fecerunt [orig: fecÍrunt] Mars: unde increbuit Martianum pro Hartzianum apud indoctos. Nam nemini est dubium, nomen esse Germanicum Gallicumque, non Romanum. Ideoque ubique apud Amm. Marcell. ceterosque, qui eius meminerunt [orig: meminÍrunt], Hartzianam legendum, non Martianam. Huius autem Hartzianae silvae pars est Helvetiorum Eremus, a Rheno ad Nicrum usque amnem. Hercynia Romanis aspiratur et sane Germanicus Gallicusque sermo aspirationem postulat. Eratosthenes quartam vocalem Orcyniam prima [orig: prim‚] syllaba [orig: syllab‚] notasse videtur, quod in Strab. l. 4. p. 207 l. 7. 290. et 292. per secuudam, ut Latinis, scriptum reperias. At Gall. et Germanor lingua [orig: lingu‚] per primam vocalem Hartz vocat resinam nisi quod Germanor quidam crassius Horn per quartam Latinorum vocalem, unde Eratosthenes Orcyniam fortassis mutuatus est. At Hertz per secundam vocalem Gallis Germanisque cor significat. Qui ergo Hartzianam silvam scripserunt [orig: scripsÍrunt], melius Germanica [orig: Germanic‚] lingua [orig: lingu‚] expresserunt [orig: expressÍrunt]. Haec in Brisgoia, apud Friburg. dicitur Schwartzwald, i. e. nigra silva; apud Heidelbergam, Odenwaldt, i. e. Othonia; inter Herbipolim et Bambergam Steygerwaldt, i. e. regia; ad confluentiam Loriae cum Moeno Westerwaldt; circa Magontiam, Francofordiam, et Asciburgium, Speshart: in Thuringia, iuxta fines Franconiae et Voitalandiae, Thuringerwaldt; in Comitatu Manusfeld. in Saxoniae faucibus, Auff der Hertz; in Bohemia Behemerwaldt. Ferrar. sed hodie angustior est, et Bohemiam propriam circumdat. Ab ea montes adiacentes Horcynii montes dicti, qui et Suditi. Baudr.

HERCYNII populi, vetus Pelasgorum colonia.

HERDONIA opp. Apuliae excisum, Sil. Ital. Bell. Pun. l. 8. v. 568.

Obscura incultis Herdonia Misit ab agris.

Nunc opp. Ardona, inter Cerbarum et Carapellum fluv. L. Holstein. Strab. l. 6. p. 282.

HERBERGA seu Alberga, apud medii aevi Scriptores, ius Gisti est, quam vocem, vide supra.

HERED fil. Balae, filii Beniamin, Num. c. 26. v. 40. Item civ. Ios. c. 12. v. 14.

HEREFORDIA vulgo Herefort, urbs Cambriae Episcopal. sub Archiep. Cantuariensi, nomen dans Herefordiensi Comitatui, Hereford Schire, in conf. Walliae Mer. qui forma [orig: form‚] est quasi circulari, ab Ort. Vigorniensibus et Glocestriensibus; a Mer. Monumethensibus, ab Occas. Vallia [orig: Valli‚] Merid. a Sept. Salopia definitur. Merc. Ioh. Matal. Metell. Ibi alias fuere [orig: fuÍre] Catieuchlani ex parte. Baudr. Hic [orig: HÓc] et Conc. a Theodoro Archiep. Cantuar. celebratum, A. C. 673. Beda Hist. Angl. l. 4. c. 5. De Episcopis Hereford, vide Gul Malmesbur. l. 4.

HEREGRAVIUS vel Haergravius, apud eosdem. Comes militaris seu exercitus Dux, ut inter alia in Chronico Alsatiae non semel Heretochius, Scriptoribus Anglicis, Saxon. Quod offcium qui gerebant, gradu inferiores Vicecomitibus, ordinabant acies densissimas in praeliis et alias constituebant --- eligebantur vero per commune Concilium per provincias et patrias universas per singulos Conitatus, etc. Vide LL. Eduardi Confess. c. 35. de Heretochiis, apud Henr. Spelmann. in Gloss. Arch.

HEREM nomen viri. Esdr. c. 10. v. 31. Lat. anathema sive reticulum, vel dedicatum sc. Deo.