December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0489a

HERACLIDES [6] e Mopso civitate Ciliciae, Grammaticus nobilis. Steph. Item pictor nobilis Macedo, qui initio naves pinxit, captoque Perseo a Paulo Aemilio Athenas commigravit, eodem tempore, quo et Metrodor. Philosophus et pictor. Plin.

HERACLIDES [7] ril. Euthyphronis, Ponticus Philosophus Heraclea [orig: Heracle‚] oriundus, Athenas concessit, Platonem, deinde Aristotelem audi vit. Reliquit ingenii monumenta quae non exstant. Vir fuit mollioris habitus, ut pro Pontico Pompicus vocaretur. Plurima scripsit, quorum Catalogum habes, apud Diog. Laert. in vit. Philosl. l. 5. ubi 14. Heraclides memorat. Cic. 5. Tuscul. Scripsit mulierem quandam 7. diebus exanimem ad vitam fuiste revocatam. Plin. l. 7. c. 52. Moriturus, serpentem lecto clam a quodam amicorum imponi iussit, ut illo post mortem conspecto, Deus crederetur, sed importuno strepitu excitatus serpens, ante tempus prosiliit, vanitatis eius testis locuples. Vide Cic. l. 3. Ep. 5. ad Quintum fratrem. Tettull. de anima c. 10. Plin. l. 7. c. 52. Suid. Gesner. Ceterum plura de hoc, uti et de Heraclide Cumano, Lembo, ac Magnesio, inprimis de Allegoriis Heraclidis, quis carum auctor? Vide Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 9. et 20. l. 34. Nic. Lloyd.

HERACLIDES [8] Tarentinus, Architectus intimus amicotum Philippi, Regis Macedonum: simulata [orig: simulat‚] offensione et transfugio ad Rhodios, Navale et classem eorum, capta [orig: capt‚] occasione, incendit. Polyaen. l. 5.

HERACLITAE Haeretici, qui, Heraclium auctorem sequuti, coniugium damnabanut, et infantes Regnum Dei consequi inficiabantur, 24. quaest. 3. can. 39. apud. C. Macr. in Herol.

HERACLITUS [1] misius a Seu. Imp. ad obtinendas Britannias, memoratur Spartiano in Seu. in Vita Pescennii tamen idem Auctor Bithyniam habet, Casaub.

HERACLITUS [2] fil. Blysonis, an Heracionis? philosophus Ephe sius, *skoteino\s2 cogn. h. e. tenebricosus, propterea quod de industria adeo stylum obscuraret, ut eius scripta philosophi sudantes vix intelligerent: Cic. Plutarch. Lucian. Clemens Alex. De hoc memoriae proditum, quoties domo egrederetur, slere solitum, cum Democritus contra soleret ridere, propterea quod alteri omnia quae agimus, miseriae alteri ineptiae viderentur. Vergente in senium aetate in hydropem incidisie ferunt: cumque spretis medicis fimo bubulo se oblevisset, et ad solem se siccaret dormientem a canibus esse dilaceratum. Nullum invenitur habuisse praeceptorem, tantum natura [orig: natur‚], et diligentia [orig: diligenti‚] sola [orig: sol‚] profecit, quidam tamen audisse Xenocratrm, et Hippasum Pythagoricum volunt. Omnia ex igne constare, et in ignem resolvi, casu cuncta fieri, omnia spiritibus plena esse etc. docuit. Floruit temporibus ultimi Darii, a quo in aulam humaniter invitatus, inurbane respondit. Scripsit poetice multa, ab Aristotele saepe testis citatur. Vide Moret. Dict. Hist. Diog. Laert. in eius vita, etc. Fuerunt [orig: FuÍrunt] quatuor alii Heracliti, primus poeta Lyricus, secundus Halicarnassaeus, summae elegantiae, tertius Lesbius, qui Macedonum scripsit Historiam, quartus vir ridiculus. Vide Diog. modo laudatum. Idem Nic. Lloydius.

HERACLITUS [3] Sicyonius scripsit de lapidibus, cuius secundum citat Plutarch. de flum. c. de Scamandro. Leo Allatius libr. de Incredibilibus, sub Heracliti nomine, in lucem emisit, A. C. 1641. e Bibliotheca Vaticana depromptum, quem credit Voss. de Hist. Graec. l. 4. p. 515. auctorem esse Allegoriarum in Hom.

HERACLIUS [1] Cappadox Imp. fil. Heraclii, Africae praefectus, Phoca [orig: Phoc‚] devicto, et capite truncato thronum conscendit, A. C. 610. cum uxore Eudoxia, a Patriarcha Sergio, coronatus; qua [orig: qu‚] mortua [orig: mortu‚] neptem suam Martinam sibi iunxit: Cosroi II. Persiae Regis qui bellum sub Phoca inceptum, contra Heraclium acrius continuabat, tributo oblato irrisus est, ille enim pergens Palaestina [orig: Palaestin‚], Cappadocia [orig: Cappadoci‚] et Armenia [orig: Armeni‚] subiugatis, Hierosolymam cepit et diripuit, magna [orig: magn‚] fidelium manu, cum Zacharia Patriarcha in captivitatem abducta. Secundo roganti pacem, dura lex abnegandi Christum imposita, hinc indignatio preces ad Deum, collata in aerarium bona Eccles. exin. victus ad internecionem Barbarus, A. C. 621. qui trepida [orig: trepid‚] fuga [orig: fug‚] in regnum elapsus a Syroe primogenito, quem pater, iuniore surrogato praeterire decreverat, in vinculis occisus est. Cum hoc pax facile coaluit. Dein religionis controversiis temere immiscens se Imp. Anastasium ab Eutychianismo abductutus, in Monothelitarum errorem Hierapoli incidit, et Sergii Monothelitae suasu, Ecthesin edidit, Orthodoxiae perniciosam. Quibus dum Ecclesia affligitur, ab altera parte, successores Mahometis, in Oriente, non exiguos progressus fecerunt [orig: fecÍrunt]. Obiit hydrope, A. C. 641. Imperii 30. Evagr. l. 6. Cedren. in Heracl. Theophanes miscell. l. 18. Niceph. in Chron. Zonaras, Suid. De nummo adulterino Heraclii, medallione videlicet insigni aureo, adeptae ab eo crucis, a persis, atque in urbem Regiam relatae, Historiam referente: de nummis item Constantini et Constant. ex fam. Heracliana: porro de nummis eiusdem fam. *trikefa/lois2 seu tricipitinis, vide C. du Fresne Dissert. de inf. aevi Numism. n. 65. et 72. ubi etiam de Heraclio Parente, Heraclio Iuniore, qui et Constantinus nuncupatus, diebus tantum 103. post patris excessum imperavit, pater Constantis; quo genitus Constantinus Pogonatus, Heraclius et Tiberius II. varia, vide quoque infra, ubi de nummis Tricipitinis.

HERACLIUS [2] Ep. Caesariensis, Patriarcha Hierosolym. post Almericum, A. C. 1180. Successit Albertus. Gul. Tyrius. Item, Ep. Parifiensis, Conc. 1. Aurelianensi interfuit, A. C. 511. Item, Ep. Santonum, Nantinum Com. Engolismensem, qui sacerdotem quendam occiderat, excommunicavit, dolorem confessum recepit. De quo vide Greg. Turon. l. 5. c. 37. Item, frater Constantini IV. Pogonati,


page 489, image: s0489b

primo in consortium Imperii ascitus, dein naribus truucatus. Vide Constantinus IV.

HERACLIUS [3] fluv. Graeciae, circa Bulidem, Phocidis urbem. Paus. Item, Imp. proprium, ab Hercule deductum, formatione Graeca [orig: Graec‚]. Vide supra.

HERACILIUS Lapis Graece *(hra/kleia li/qos2, apud Ptol. lapis est, qui ferrum trahit, quemque posteriores Graeci magnh=thn li/qon, Magnetem, appellatunt; contra vetustiorum consuetudinem, qui eum lapidem, qui ferrum trahit, *(hra/kleian li/qon, Heraclium lapidem, perpetuo appellantes, a Magnete eum sepatarunt: hoc nomine intelligentes lapidem argentet nitoris, qui in vascula tornabatut, uti discimus ex Theophrasto Comm. de Lapp. et Hesych. quorum hic *magnh=tis2, inquit, li/qos, au)/th plana= th\n o)/yin a)rgu/rw| e)mferh\s2 ou)=sa, h( de\ *(hraklew=tisw to\n si/dhron e)pispa=tai. Interim et Heraclius lapis, *magnh/ths2 et Ma/gnhs2 dici potuit. uti enim ab Heraclea Lydiae urbe, Heraciius, ita a Magnesia, eiusdem regions urbe, *ma/gnhs2 vocitatus est: Sed et nascebatur quoque in Magnesia Europaea Macedoniae contermina. Unde factum, ut, cum primum *ma/gnhs2 li/qos2 proprie Magnesiarum lapidem, denotaret, postea eo nomine censeri coeperit omnis lapis, huius generis, etiamsi patriam non haberet Magnesiam. Vide Salmas. ad Solin. p. 1102. et seqq. et infra ubi de Magnete.

HERACON alter fil. Phricodemi tyranni, ab Acarnanibus tortus et enectus. Polyaen. l. 8.

HERAEA prom. e regione Chalcedonis: Descriptionem eius carmine Demosthenis Bithyni Steph. recitat, cuius hoc initium;

*)/esti de/ tis2 propa/roiqe kluth=s2 *xalkhdo/nos2 a)/krh
*(hpai/a, trhxei=a, toluspila/s2. ---

Item urbs Archadiae. Ravoli Moletio, ad Alpheum fluv. Vide Steph.

HERAEI Ludi Argis olim in laudem th=s2 *(/hras2 Iunonis, celebrari soliti, memorantur Liv. l. 27. c. 30. ubi de cutatione eorum ad Philippum delata. Vide supra Argrva.

HERAEUM urbs Thraciae, Steph. iuxta Perinthum, Herod. Item Sardiniae opp. Ptol. Item templum Iunonis sic dictum, ab eius Graeco nomine *(/hra.

HERAEUS portus Bithyniae ad Bosporum Thracium. Molo di S. Giovanni Calamolo, Petro Gylio.

HERALDUS [1] Germ. Herold, nuntius sacer, qui inter hostium cuneos libere fert imperata; munus antiquissimum et ab Heroum aevo. Exegit enim semper necessitas, ut inter ipsos hostes belli haberetur indictio, captivorum redemptio, occisorum sepulturae, colloquia, nuntia, tesponsiones, induciae: pax interdum et foedera. Electi igitur, qui in his operam navarent, ex ipsis honoratioribus viri spectabiles, qui non solum au ctoritate pollerent, sed e cultu etiam religionis, immunitatem prae se ferentes, turo irent et reditent, ac illaesi inter arma versarentur. Hi propterea Graecis *kh/rukes2, i. e. Praecones, Caduceatores, et verbo autochthone, quod apud Senec. legitur, Ceryces dicti sunt: Sic enim ille ad Seren. Non vis nisi Consul aut Prytanis, aut Ceryx; aut Suffes administrare Rem publicam. Ab adiunctis vero qera/pontes2, et a)/ggeloi. Hom Il. a.

*xai/rite kh/rukes2, *dio\s2 a)/ggeloi, h)de\ kai\ a)ndrw=n,
Ceryces salvete, Iovis famuli atque Deorum, etc.

Quibus, ob personarum reverentiam, saevius ipse Achilles sic excipit, licet [orig: licÍt] delitias eius sublatum Briseida venirent. Fas enim Cerycibus, etiam apud hostes, imperata libere enuntiare. Hinc exsecta in sacrificiis lingua, illis dabatur: Mercurioque sacri et inter Sacerdotes sunt habiti. Sceptra etiam gestabant, tum ad au ctoritatem arguendam, tum ad pangenda foedera, et dimicationes dirimendas: sic Hectorem et Aiacem acerrime contendentes, Cerycum diremit interventus, Iliad. h. Principibus tamen Heroibusque famulabantur: in conviviis aquam manibus affundentes, vinumque et citharam porrigentes: in publicis quoque negotiis, sua passim obeuntes munera. Unde ab Hom. toi=s2 h(/rwsi diakonei=n, modo dhmiourgoi\ dicuntur. Erant horum in Graecorum exercitu, qui e 12. fertur myriadibus constitisse, novem. Sic enim. Homer. Iliad. b.

--- *(/omados2 d)hn)= enne/a de/ sfeas2
*kh/rukes2 boo/wntes2 e)rh/tuon.

Nomina eorum e Spondano: Talthybius. Eurybates I. Odius. Eurybates II. Asphalio. Eteoneus. Stentor. Theotes. Calchas. Qui Homero a)/ggeloi, illi Virg. Nuntii sunt: Aen. l. 12. v. 75.

Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno
Haud placitura refer.

Quo sensu apud Liv. l. 1. c. 54. Nuntius Regius, et Nuntius publicus: Qui autem bellum apud Rom. indicabant, et in istiusmodi versabantur muneribus, Feciales vulgariter nuncupati sunt, a Faciendo, ut Festo placuit, quod belli pacisque faciendae penes eos ius erat aliis a foedere sanciendo, qui vocem proin per oe. scribunt, ut Marcell. et Liv. Bellum vero inferre non licebat, nisi quatuor ex his de iniuria conquerentes, satisfieri prius ab inferentibus petiissent, iuste susceptum denuntiassent, atque unus hastam ferratam, sanguineam et praeustam, ad fines eorum tulisset, et non minus tribus


page 490, image: s0490a

praesentibus puberibus, re exposita [orig: exposit‚], bellum indixisset, ipsamque hastam in fines eorum proiecisset, Liv. De clarigandis et repetendis sic emissi Feciales. Legati sancti, nec non Oratores appellati sunt, ut e Nonio Marcello l. 3. c. 12. constat, qui praeterea e Varronis de Pop. R. vita l. 3. Fecialium numerum refert fuisse 20. atque eos de iniuriis cognovisse et iudicasse, legatis impositis, addit. Erant autem Sacerdotes, a Numa Pompilio in collegium instituti, sub suo Antistite: qui a patrando foedere, Pater patratus dictus est: Cuius ut et Foecialium creandorum cerimoniam Liv. exhibet l. 1. c. 24. ubi inter alia: Foecialis erat M. Valerius: Patrem patratus Sp. Fufium fecit, verbena [orig: verben‚] caput capillosque tangens. Moris quippe fuit, ut Feciales verbena [orig: verben‚] aut sagmine, herbis sacris e Capitolio petitis, coronarentur: praesertim de pace acturi. Inde Verbenarii, Sagmarii et Sagminarii nuncupati sunt: quae tamen omnes appellationes interdum ad minaces ipsos Feciales, belli nuntios, transferuntur, quippe et his eadem symbola, ut e gestaminis sanctitate sancti dignoscerentur, eoque forent ab iniuria immunes. Hinc Catonis illud: Caduceatori nemo homo nocet. Verbena [orig: Verben‚] autem redimitos fuisse Feciales, tam bellum indicentes, quam pangentes foedera, docet Serv. ad illud Virg. Aen. l. 12. v. 120.

Velati lino et verbena [orig: verben‚] tempore vincti.

Apud Germanos, Gallos, Anglos, etc. Heraldorum nomen celebre, Germanicae utique originis. Hinc quidam Herhault scribunt, i. e. dominium celsum; quidam Herold, quasi dominium veteranum: nonnulli Herald, i. e. ministrum exercitus: alii Heer-houd, i. e. domino vel exercitui fidelis. Hos Angli habuere [orig: habuÍre], sub excessu Henricii III. in classes iam tum distinctos. Alii nempe mere fuere [orig: fuÍre] administri Regis et ad regiam dignitatem, tamquam in capite, pertinueerunt [orig: pertinuÍerunt]; Alii ad regiam sobolem eiusdemque familias et apennagia; Alii ad familias Procerum e Regio toro non oriundas. Primi generis Heraldi, solum appellabantur Reges armorum seu Heraldorum, habentes provincias, Reges item provinciales, Cuiusmodi tantum duo Angliae fuere [orig: fuÍre] antiquitus designati, viz. Rex partium Australium: seu prov. Australis, i. e. Cis Trentanae, et Rex partium Borealium, seu prov. Borealis i. e. Ultra-Trentanae. Illae subinde Clarencieux, hic Norroy vulgariter dictus est: Duo item ex partibus Franciae, quae tum Anglopatebant, scilicet Guyon, sub Eduardo I. deinceps Agencourt, ab Henrico V. in memoriam partae illic victoriae, institutus. Unus insuper Hiberniae, Ierland vocatus; quod nomen Eduardus VI. in Ulster mutavit. Hi omnes immediate ad Regem pertinebant, et Reges dicti sunt. Qui vero Reginae soboli eiusdemque ascripti sunt apennagiis, non Reges armorum, sed Heraldi simpliciter appellabantur: ut et tertium genus procerum familiis inservientes. Sed exolevit hoc o mnino: et in sacrum patrimonium redeuntibus apennagiis, genus secundum ad Regem revolutum, non exstinctum est. Primus Angliae Heraldos in collegium scripsit Richardus III. corporationisque privilegiis honestavit. Immunes a subsidiis. teloniis et omnibus muneribus Reip. Eduardus VI. declaravit. Sed in novenarium redactos numerum vid. tres Reges, et sex Heraldos Philippus et Maria ubrius adornantes, novo firmarunt diplomate, in quo tituli et ordo Heraldorum sic eduntur:

Garter, Rex Armorum Anglicorum.
Clarencieux, Rex Armorum partium Australium.
Norroy, Rex Armorum partium Borealium.

Windsor. Somerset. Chester. York. Richmond. Lancaster. E quibus Garter, ab Henrico V. Clarencieux, ab Eduardo IV. Windsor et Chester, ab Eduardo III. Somerset, ab Henrico VIII. York et Lancaster, a filiis Eduardi III. instituti leguntur: incerta [orig: incert‚] reliquorum origine. Domi hi omnes ministerium navant, in fastu regio adornando, in Coronationibus, Nuptiis, Baptismatibus, Exsequiis, Principum congressibus et Festis maioribus celebrandis. Pompas ducunt et curant: ut et illustria spectacula, hastiludia, duella, Nobilium item insignia et genealogias. Quidquid denique ad nobilitarem spectat et rem honorariam, istorum cutae tamquam sacris custodibus et templi Honoris Aedituis, demandatur. Foris obeunt legationes; belli, pacis, foederisque sunt nuntii. Hisinferiores sunt Pursuivandi, quibus milites caligati, de quibus omnibus vide Henr. Spelmann. in Gloss. Arch. Coronari Heraldos et consecrari et torque insignibusque Regis indui mos: sceptro tamen potestatis symbolo, ut olim Ceryces, hodie non donantur. Sed nec Cerycium seu Cerycum skh=ptron virgam praecise Regiam notabat, verum baculus erat utrinque habens duos serpentes implexos, et faciebus invicem adversos, teste Suida: qui addit, rectum baculum inter adversos serpentes, rectam rationem notare, inter adversos exercitus, observandam. En Mercurio sacri Mercurii gerunt insigne; clientes patroni caduceum, seu virgam sacratam. Vide quoque Philon. Iud. l. de legatione ad Caium. Franci vett. qui in multis Graecos sequuntur, in istiusmodi ritibus virgis quoque consecratis usi sunt, vide Gregor. Tur. l. 7. c. 32. Cuius ritus verstigium Ioh. Frid. Saxoniae Elector retinuit, qui A. C. 1545. bellum Carolo V. indicturum famulum nobilem delegans, virga [orig: virg‚] eum tenui, quali utuntur equitantes, insignivit. Cur autem sceptrum ad foedera adhibeatur, docet Serv. in Aen. l. 12. v. 206. Maiores, inquit, semper ad foedus simulacrum Iovis adhibebant, quod cum fieri semper commode non posset, inventum est, ut sceptrum tenentes, quasi imaginem simulacrumque redderent Iovis. Cur autem Heraldi Reges dicantur, variae afferuntur rationes. Roy, apud Francos, praepositum et visitatorem interdum significat: sic Roy de merciers appellatus olim est, qui rem venalem in Aula exercentibus praepositus, merces, pondera et mensuras curabat, ab A. C. 1597. Visiteur dictus. Et antiquius Roy de Ribauldes, Aulam lustrabat; blatrones, insidiatores et faecem populi, manu sagittariorum stipatus,


image: s0490b

arcebat, a Carolo VI. mutatus in Prevoft de l'hostel, A. C. 1381. Apud Rom. qui sacris et cerimoniis praefuit, Rex quoque dictus est: Sic ergo Heraldis, Regis cutantibus cerimonias et sacram dignitatem, sua mansit Regia appellatio; Praesertim dum personam Regis quodammodo exhiberent, coronati, consecrati, et armis seu insignibus Regiis, tamquam ipsius Regis militari indumento, adornati. Ob Regium proin honorem sanctius conservandum, edicto cavit Philippus Aug. ut Regalium hae rituum cerimoniae, nulli conferrentur, donec cingulo militari, Regibus ipsis in desiderio, ornaretur. Consecrantur tandem hodieque Heraldi, e prisco Ethnicorum more: Principe, aut vicario eius Comite Mariscallo, craterem vini in Heraldi caput provoluti in genua effundente, nomenque muneris imponente: quae libandi olim et consecrandi cerimonia. Plura de his vide apud Aeneam Sylv. Ep. 126. ad Ioh. Hinderbach. Henric. Spelmann. in Gloss. Arch. etc. Item Nicolaum Uptonum de Mil. officio l. 1. c. 12. Auctorem libri Gall. Heraud de la Guerre, editi Parisiis A. C. 1610. Columberium, et, qui primo loco dicenduserat, Phil. Iac. Spener. Opere illustri de Arte Herald. II. Vol. in Fol. Francof. impresso.

HERALDUS [2] Angliae REx, A. C. 1038. lege Heraldus.

HERAN fil. Suthala, filii Ephraim. Num. c. 26. v. 32.

HERAS [1] Medici nomen, apud Mart. l. 6. Epigr. 78. cuius epigraphe ad Aulum de Lusco, v. 3.

HERAS [2] et HELIIi. e. Iunonis vel Solis ins. quae quoque Autolala dicitur. Ptol. eam describit in mari Atlantico e regione Libyae, Madera qui posset interpretari.

HERATIA ins. in mari Aegaeo, una Sporadum.

HERBA [1] antiquis Ferba, a fe/rbh Aeolico, pro forbh\, Hebr. [gap: Hebrew word(s)] boum enim pabulum est. Dan. c. 4. v. 32. herba [orig: herb‚], ut boves, te cibabunt. Et v. 33. Herbam, boum instar, comedebat. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 11. c. 31. Sed et priscis Aegyptiis herbas ac palustres caules radicesque quas gustu experti comprobastent, in esum placuisse, ac proin, in prisci victus memoriam, ea [orig: e‚] herba [orig: herb‚], quam gramen dicunt, manibus decerpta [orig: decerpt‚], Deos orare ad suam usque aetatem solitos, refert Diod. Sic. l. 1. c. 4. Hinc in coronas quoque adhibita, quibus victi victores donabant, Pindar. Pythior. Od. 4. Accius in Melegaro, Gaudent, currunt, celebrant, herbam conferunt, donant, tenent; pro se quisque cum corona clarum connectit caput etc. Erat nempe haec herbae traditio confessio eius, qui victus estet in loco herbido. Ipsam Obsidionalem Romanorum, non ex gramine solum, sed ex omni herbae genere, necti consuevisie, colligitur ex Plin. l. 22. c. 6. Nullae ergo herbae fuere [orig: fuÍre] certaein hoc honore, sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamvis ignbiles ingot aeque honorem nobilem faciebant. Unde mos, in investituris praediorum terrarumque, medio aevo, herbam usurpandi tradendique fluxisse videtur, uti diximus supra, in voce Cespes. Nominatim certe investiturae per herbam et terram, qui cespes est, mentio occurrit in Formulis incerti Auctoris c. 20. Et in Consuet. Hanoviensi, cum appatitor feudum Vassalli pignori capit, herbam et wasonem de terra eruit, apud C. du Fresne ubi de Investitura. Aliud est herbas dare, in L. Salica tit. 21. ß. 1. Si quis herbas alii dederit bibere et mortuus fuerit. Hic [orig: HÓc] enin veneficio seu veneficis potionibus alicui vitam vel mentem auferre, phrasis notat. Venenorum enim plura sunt genera, aliud ex radicibus herbarum contr ahitur etc. Quintil. Declam. 350. Claud. in Ruf. l. 1. Carm. 3. v. 149. et seqq.

--- Nec me latuere [orig: latuÍre] ftuentes
Arboribus succi, funestarumque potestas
Herbarum ---

Cuiusmodi proin herbas super se habere, vetantur campiones, in L. Longob. l. 2. tit. 55. ß 11. Vide C. du Fresne in Gloss. Transiit ad luxum herbarum usus, sequiori aevo, et formae gratia [orig: grati‚] --- in corporibus suis aliquas exterarum gentium usos herbis, advertit animum, Plin. l. 22. c. 1. qui herbis quoque infici vestes, et parietes pingi consuevisse, notat c. seq. Imo ad supplicium, herbis enim quoque Eunuchos factos, dicemus infra in voce Thladias: ut de usu Magico nil dicam, de quo praeter id, quod dictum, multa habet idem Plin. l. 24. c. 17. toto etc. Hinc Herbaria Ars, quam a Chirone inventam, apud eund. legas l. 7. c. 56. et Herbarii, Scriptores qui peri\ tw=n botanw=n, de Herbis, aliquid memoriae prodidere [orig: prodidÍre]: quales complures iam olim inter Graecos Latinosque fuere [orig: fuÍre], eidem memorati l. 25. c. 2. Postea Herbarii dicti sunt oi( *p(izoto/moi seu *botanolo/goi, qui Medicas herbas legebant vendebantque, ut ex Firmico dicimus, vide Salmas. ad Solin. p. 1051. Primi vero pinxere [orig: pinxÍre] Herbarum effigies atque ita subscripsere [orig: subscripsÍre] effectus. Cratevas, Dionys. et Metrodor. teste Plin. ubi supra etc. Plura hanc in rem vide apud eund. toto hoct. praeterea Theophrast. et Dioscorid. ex medii et recentioris aevi Scriptoribus, Constantinum Imp. peri\ *gewrgi/as2, Matthiolum, Tabernaemontan. Salmas. ad Solin. Alios: ut et hic [orig: hÓc] passim.

HERBA [2] Medica Gallis Sainfoin: Chaldaeo Interpreti apud Hiob. c. 6. v. 5. An rudit onager apud teneram herbam boatne bos ad faraginem suam, [gap: Hebrew word(s)] Isapbsatha : Arabice Ratba, cum est recens et Coth, cum est arida, Plin. sic describitur l. 18. c. 16. Medica, externae etiam Graeciae, ut a Medis advecta per bella Persarum, quae Darius intulit: sed vel inprimis dicenda. Tanta dos eius est, cum uno satis amplius, quam tricenis annis duret. Similis est trifolio, caule foliisque geniculata: quidquid in caule assurgit, folia contrahuntur. Unum de ea et cytiso volumen Amphilochus fecit confusum. Solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno: mox aratum et occatum integitur crate iterum et tertium --- Ita praeparato seritur mense Maio --- Secatur incipiens florere et quoties refloruit. Id sexies evenit per annos, cum minimum, quater. In semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est, usque ad trimatum. Dari non ad satietatem debet. Et viridis utilior est. Vide quoque Theophrast. Hist. l. 8. c. 8. Columellam l. 2. c. 12. Dioscorid. Alios: e quibus Dioscorides. *mhdikh\, inquit, e)/oike men\ a)/rti fuomen/h trifu/llw| th=| e)n xortokopi/ois2,


image: s0491a

proa/gousa de\ stenofullotera gi/gnetai. Medica, cum recens prodit, similis eft trifolio pratensi: at cum assurgit, foliis fit angustioribus. Aristot. si credimus Hist. l. 3. c. 21. Medica herba si vaccis detur, et reliquis animalibus, quae ruminant, copiam lactis exstinguet. Contra Sotion in Geoponicis l. 17. hac herba nutritas boves lactantes plus lactis habere affirmat. Certe apud Aelian. Var. Hist. l. 12. c. 11. bos Ounphis in Aegypto sitei=tas2 po/an *mhdikh\n, herba [orig: herb‚] Medica [orig: Medic‚] pascitur; quasi sacro bovi saginando nulla aptior crederetur Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 31. Inde Catastegona, quasi Herbae Medicaeregio, dictus est in media Nisaeus campus, de quo vide infra ubide Nisaeis equis. De Herba Paradisi, vide in voce Folium, item Malabathrum; de Herba Sabina, infra in voce. Strab. l. 11. p. 525.

HERBANUM Tusciae opp. Episcopal. hodie Orvieto. Sub Pontif. situ munitissimum, quippe undequaque rupibus et praecipitiis vallatum. Hinc Ager Orvietanus, vulgo Territorio d'Orvieto. Ad Pelium fluv. ubi Clanim excipit, vix 4. mill. a Tiberi, 12. ab Aqvula. 18. circiter a Tuderto.

HERBATICA Animalia apud Vopisc. in Probo, Venationem in Circo amplissimam dedit, ita ut populus cuncta diriperet. Genus autem spectaculi fuit tale: Arbores validae per milites radicitus vulsae connexis longe lateque trabibus affixae sunt, terra deinde superiecta, totusque Circus ad silvae consitus speciem, gratia [orig: grati‚] novi viroris effronduit. Immissi deinde per omnes aditus Struthiones mille, mille cervi, mille apri, mille damae, ibices, oves ferae et cetera herbatica animalia, quanta vel ali potuerunt [orig: potuÍrunt]. vel inveniri. Immissi deinde populares, rapuit quisque quod voluit etc. sunt, quae Graecis pohfa/ga dicuntur. Cuiusmodi animalia populo diripienda primus legitur exhibuisse Heliogabalus, boves, camelos, asinos et cervos, Imperatorium id esse dictitans, apud Lamprid. cum ante ipsum, qui Consulatum inibant, ut Nero Claud. apud Suer. c. 11. Miserunt in populum nummos aureos, argenteosque, vestem, gemmas, margaritas, abulas pictas, mancipia etiam, iumenta, atque mansuetas feras. Sed sic, ut tesserae hatum rerum animaliumque nominibus inscriptae raperentur a popularibus, dein singulis daretur in manum, quod tessera [orig: tessÍra] cuique rapta adsignabat sive illud animal esset, sive mancipium, sive vestis, sive aliud quid. Ut autem nemo ante Alagbalum boves ipsos et asinos et mulos ceteraque id genus Animalia herbatica populo obiecit diripienda sic venationis hoc genus, quod Silva dicebatur, item Direptionis venatio, sub Impp. recentiorils exolevit, neque a Constantino Mag. usque ad Iustinianum aliosque sequentes, alia in usu fuere [orig: fuÍre] missilia ac sparsiones Consulates, quam aureorum, argenteorum et aereorum numisinatum. Vide Salmas. ad Vopisc. l. c. et infra in voce Silva, quam cum pancarpo male nonulli confundunt.

HERBATICUS Panis vide infra ubi de variis panis speciebus.

HERBATILICUM vulgo le Comte d'Herbauge vel Arbauge, pa gus Galliae, in Nannetum, Pictonumque conf. in dioecesi Pictavensi. In hoc pago Deas Monasterium ponit Armentarius, quod Mon. S. Filiberti recentiores dixere [orig: dixÍre], et de Grandilacu cognominavere [orig: cognominavÍre], S. Filibert de Grand lieu. Hadr. Vales. Not. Gall.

HERBECHTUS continuavit Historiam Pauli Diaconi de gestis Longobardorum. Leo Ostiens. in Chron. Montis Cass.

HERBENIUS Matthaeus vide Matthaeus.

HERBERAEUS Nicolaus vide ibi.

HERBERTUS [1] vide Hebertus, it. Benedictus.

HERBERTUS [2] Eduardus Baro de Cherburg Anglus, peculiari libro probare conatus est, omnes Religionis ad salutem necesiariae partes absolvi quinque his articulis: I. Esse Deum. II. Illum debere coli. III. Virtutem cum pietate coniunctam praecipuam partem esse cultus divini. IV. Horrore scelerum adeo que paenitentia. V. denique fore post hanc vitam praemia ac poenas. Vide librum eius de Relig. Gentil.

HERBESSUS it. ERBESSUS Ptol. Erbessum Polyb. opp. olim Siciliae, nunc pagus 8. mill. pass. distans ab Agrigento Grutte hodie, teste Facello, Nigro Bicari dicitur. Baudr. le Grotte, in valle Mazara, prope Halicum amnem, intra montes 25. mill. pass. a Biccaro in Eur. Item Herbessus altera urbs Siciliae, et ipsa eversa, inter Syracusas, et Leontino, Pantalica Fazello, populi Herbessenses Plin. l. 3. c. 8. Sil. Ital. Punic. Bell. Herbesos l. 14. v. 265.

Non Herbesos iners, non Naulocha pigra pericli
Sederunt [orig: SedÍrunt]. ---

Baudr. nunc Palazzuolo, 20. mill. a Syracusis in Occas. versus montes, 18. a Leontinis in Austr. De nomine Bochart. Supra Agtigentum, inquit, in mediterraneis Sicanorum urbs fuit Herbesus, de qua Polyb. l. 1. ac Diod. Sic. l. 20. et 23. Hodie le Grotte, seu Cryptae, dicta propter cryptas subterraneas. Itaque Herbessus Poenis erat [gap: Hebrew word(s)] Harbessa, mons foveae, seu cryptae, quod etiam dici potest de altera Erbesso ad fontes Anapi flum. Proinde neglecta [orig: neglect‚] compositione haec Sicanorum Herbessus etiam [gap: Hebrew word(s)] Bessa, vel Vessa dicta est. Quippe in his Polyaeni verbis, quae Cluverii diligentiam fugisse recte observat Palmarius, *fa/laris2 pro\s2 *teu=ton a)/rxonta *ou)e/sshs2, h(/per eu(daimonesta/th kai\ megi/sth *sika/nwn po/lis, e)/pemye. Omnino Vessa est Herbessus, Sicanorum urbs inclita non procul ab Agrigento, in qua regnabat Phalaris. Alioqui enim Vessae nulla mentio apud vett. Nec Ortelii coniectura, qui pro Vessa Inessam legit, ullo modo est probabilis. Quia sita erat Inessa circa Aetnam in tractu plane diverso, neque unquam fuit magna urbs, sed polisma, h. e. oppid. Ita testatut Thucyd. l. 4. et 6. ac Strab. l. 6. Nic. Lloyd.

HERBIDAE Vestes memoratae Cypriano L. de disc. et hab. Virg. cum ait, Neque enim Deus coccineas aut purpureas oves fecit, aut herbarum sucis, i. e. virides, seu earinas et conchyliis tingere et colorare lanas docuit: a colore haud dubie nomen habuere [orig: habuÍre]. Aneaedem cum Earinis, vestibus viridis coloris et verno tempori convenientissimis: Vide ibi. Fuere [orig: FuÍre] autem in Graeco usu, ut Constitutio Syracusanorum


page 491, image: s0491b

docet, quae floridas vestes penitus prohibuit, apud Phylarch. Hist. l. 24. Neque minus lex Atheniensium, qua [orig: qu‚] scorta iubebantur a)nqina forei=n, vestes floridas ferre. Non enim mollitiei suspicione hic vestitus caruit: quare Liber Pater iis indutus introducitur apud Diod. Sic. Bibl. l. 5. Et dedicatiores Romae plerumque eo indumento velabantur. Stat. l. 2. Sylv. 1. v. 132.

--- Modo puniceo velabat amictu,
Nunc herbas imitante sinu, nunc dulce rubenti
Murice, nunc vivis digitos accendere gemmis
Gaudebat.

Matt. l. 5. Epigr. 24. cuius epigraphe ad Basium.

Herbarum fuerat indutus, Basse, cotores, etc.

Interim et Reges Persarum sic indutos fuisse, docet Athen. hodieque in Anglia, ubi hienis frigora sua remisit, et laetiori facie terra aperitur, Rex totusque Procerum ordo venatum proficiscens hoc indumenti genere utltur, neque minus, quam saltus ipsi ac campi, vitescit aula. Fluvii quin etiam pene sic ornabantur olim; Unde Aus. in Mosella, v. 418.

Caeruleos nunc Rhene sinus, hyaloque virentem
Pande peplum.

In calceis quoque Herbidum hunc colorem quibusdam arrisisie, discimus ex Martiano Capella, de Nupt. Mercurii et Philologiae l. 1. Calceos autem smaragdineae fluctu viriditatis herbosos, vestigiis eius annexuit, etc. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 31. Barth. ad Stat. d. l. et l. 2. Sylv. 2. v. 90. ubi herbidum colorem, a viridi, distingui, ex Martiano Capella l. c. et non solum hunc, sed varium quandoque colorem, ad viridem tamen magis spectantem, ea [orig: e‚] voce denotari, ex Sidonio Prud. Aliis, docet etc. supra quoque Chronicos lapis.

HERBIPOLIS Francorum Orientalium caput, Germanice Wirtzburg, a dulci musto, quod Herbipolensis ager suppeditat, nomen obtinere videtur. Urbs est in plano sita, collibus vitiferis, amoenis hortis et pratis ornata, Academiaque celebris. Fossis, vallis, moenibus et propugnaculis bene munita, et populosa. Ad Occas. Moenus eam praeterlabitur, Utramque ripam ingens pons iungit lapideus, fortibus nitens pilis. Ultra Moenum proximus mons pulchtam et loci natura [orig: natur‚] bene munitam arcem Ep. Marienberg, (qui ditissim us est et Dux Francorum appellatur) sedem continet. Hic [orig: HÓc] quum a Martino IV. et Honorio V. Germania mirum in modum expilaretur, Synodo habita [orig: habit‚], Legatus Pontificius de vita periclitatus est; Probusque Tullensis Ep. aculeatissimam in Papas orationem habuit. A. C. 1287. Aventin. Ann. Boi. l. 7. Bullinger. de Concil. l. 2. etc.

HERBIPOLITANUS Episcopatus prov Franconiae, a Carolo Mag Ep. concesa. Moeno fluv. in duas partes scinditur, per 15. mill. Germ. a Sept. in Mer. extensa, non aeque lata. Ab Ort. habet Episcopatum Bamberg. Ab Occ. dit. Moguntin. et Fuldensem Abbat. A Sept. Principatum Henneberg. A Mer. dit. Anspachiensem. Urbes sunt Herbipolis Wirtzburg, prim. Ochsenfurtum Ochsenfurt, Gemundia Gemund, Curia Regis Konigshoven, et Hasfurtum Hasfurt, ad Moenum fluv. HERBITA Siciliae urbs. Ptol. Erbita, Diod. Sic. l. 12. et 14. Vide Cluv. Cic. Verrina [orig: Verrin‚] quinta [orig: quint‚]: Herbitensis civitas, honesta antea et copiosa. Bocharto [gap: Hebrew word(s)] har-beta dici Punice videtur, i. e. o)/ros2 a)stfalei/as2, mons tutus et securus. Situm ita describit Aretius in Sicilia sua: Nicosiae vet. nomen incertum esset, nisi coniectura, quam Herbitam antiquitus appellabant, honestam et copiosam civitatem esse doceret. Alii a proximo loco Caesilinis nomme, illuc eam transtatam esse aiunt. Aqua haud procul Sperlinga arx in rupe ex una parte in exceisa altitudine excisa. Opp. ibi antiquitus fuisse, ubi ruinae atque antiquitatis adhuc visuntur vestigia, vicini populi testantur. Proinde Dionys. Aetna [orig: Aetn‚] et Leontinis et Enna [orig: Enn‚] occopatis, Herbitam frustra attentavit, et cum res non succederet, pacem cum Herbitensibus inire coactus est. Hodie Nicosia, Cluv. oppid. intra montes Nic. Lloyd. In valla Demonae 12. mill. pass. ab Enna in Bor. 9. a Traina in Occas. Bavar. HERBORNA opp. celebre Germ. in Circulo Rhenano sup. in Wetteravia, ubi Gymnasium illustre, e quo ad Dordracenam Synodum Theologi missi sunt, A. C. 1618. Haud procul Dillenburg; simul cum hoc sub Comitibus Nasoviae; e quibus Ioh. Ludovicus, a Ferdinando III. in Principum Imperii classem relatus est, A. C. 1650. Pater Mauritii Henrici et Ioh. Francisci Desiderati. Habuerunt [orig: HabuÍrunt] olim Gelriam per annos 300. Nassovii, e quibus Adolphus Imp. fil. Gerlacum ex Imagine Limpurgensi suscepit, unde hodierni Comites: sicut e filia eiusdem Mechtilde Rudolpho II. Palatino nupta, tota Palatinorum augusta fam. descendit. Ex eadem illustri Nasoviorum fam. Arausionis Principes rerum in Belgio inprimis gestarum laude celebratissimi, prodierunt [orig: prodiÍrunt]. Insignia fam. Leonem aureum inter duo cornua variegata in galea eminentem, prae se ferunt. Plura vide apud Limnaeum Enucl. l. 3. c. 9. Genealogiam Comitum Nosoviae, cum tabula Geographica Comitatus Nassovico Dillenburgici exhibet I. O. Lugdung. edit. A. C. 1616. Fol. Addo ex Mscr. quod horae spatio expedito viro Mer. versus, a Dillenburgo distat, inter Dillam ac Ot. et assurgentes ad Occid, colles porrecta nomenque accepit an a fonte (born enim Germanis fontem notat) quo Dynastae olim delectati, an a salubri et peculiari Dei munere concessa aqua. Namque et his temporibus, circa A. C. 1650. inter aridos ad Solem occiduum colles, scaturigo multiplici vena [orig: ven‚] erupit, multorum ex periculosis morbis ut et a caecitate ad sanitatem reversorum experimento comprobata; quam


page 492, image: s0492a

egregio carmine prosequutus est Cyr. Lentul. Emporium est non incelebre, mercatu septendiali; praeterea ternis in biduum nundinis, vernis, autumnalibus et hiemalibus, stridens: Sed Gymnasio, in quo Theologiae inprimis hactenus studium viguit, clarius. Cum Sigena, Beylltenio et aliis ultra Lanum locis, sortito obtigit Othoni, primo Comiti Dillenburgico, qui sedem in hac arce fixit A. C. 1250. fil. minor natu Henrici cogn. Divitis, frater Walravii, cui Weisbada, Weilburgum et Idestenium obtigere [orig: obtigÍre]. Sed in nepotibus Othonis Beylstenium a Dillenburgo avulsum est. Sequentibus temporibus, Ioh. cogn. Senioris (qui, frater minor natu Gulielmi Auriaci, patri Gulielmo in ditionibus Germanicis successir) hereditas ita inter filios eius divisa est, ut maximo natu Gulielmo Ludovico, Frisiae, Groningae, Tencterotum, et Tubantum Praefecto, Dillenburgum, adiectis Herborna [orig: Herborn‚], Dringenstenio, Ebersbachio et Haegera [orig: Haeger‚]; Ioh. Sigena; Georgio Westerwaldia; Ernesto Casimiro Dietza et Nassovia; Ioh. tandem Ludovico Hadamaria obvenirent, sicque Dillenburgensis Comitum Nasso viae linea in quinque ramos dispesceretur, A. C. 1606. Quorum primo sine liberis Defuncto, cum successioni eius Ioh. Sigenensis liberi destinarentur; factum tamen vel morientis testamento, vel superstitum fratrum conventione, ut ne patrimonium ampliss. et Schola Herbornensis in illorum manus veniret, qui Religionis Reformatae iacta in illis locis fundamenta labefactare possent, Georgii fil. Ludovicus Henricus (hac tamen conditione, ut Westerwaldia [orig: Westerwaldi‚] et Beylstenio, quod itidem pater acceperat, cederet) primogeniti locum, Gulieli Ludovici ex asse haeres, occuparer, vide de eo supra Theologi, qui in illustri hoc Lyceo floruere [orig: floruÍre],a b A. C. 1584. fuere, Doctor Caspar Olevianus, Trevirensis; Mag. Ioh. Piscator Argentinensis; M. Iodocus Nahumius Paltinus; Matthias Martinius Waldeccensis, quem postea Schola Bremensis Rectorem nacta est; Ioh. Heidfeldius Waltorffensis, Sphinge edita [orig: edit‚] celebris; Gulielmus Zepperus Herbornensis; Ioh. Bisterfeldius Luneburgensis: D. Hermannus Ravenspergetus, Grominga [orig: Groming‚] Frisiorum huc vocatus; Georgius Pasor, Ellaria [orig: Ellari‚] Hadamariensis, Gronigam vicissim ad docendum hinc evocatus; Ioh. Iacobus Hermannus, Argentinensis; Ernestus Nolde nobilis Livonus aliique editis scriptis et pietate clarissimi. Etiam Iurisconsulti non incelebres Gymnasium hoc illustrarunt, praeter alios Ioh. Goeddaeus I. U. D. Westphalus, in Academiam dein Marpurgensem vocatus; Doct. Ioh. Althusius, Witgenstenius, Iuridicis et Politicis scriptis clarus, Emdae postea Syndicus; Doct. Antonius Matthaeus Marpurgensis, in Patriam inde revocatus; Phil. Henricus Hoenonius, I. U. D. quem scripta, et Caesaris, Nobilium ordini eum inserentis, favor, celebrem fecere [orig: fecÍre]; ut alios omittam. Nec Medicinae illustrandae defuere [orig: defuÍre], Ioh. Pincierus Hassus, poeta insignis, Marpurgum Herbonra [orig: Herbonr‚] invitatus; Ioh. Matthaeus Marpurgensis, alii. Philosophiam tandem ibidem non sine laude docuerunt [orig: docuÍrunt], Hier. Treutlerus Silesius, Marpurgi exin Professor et Rudolpho II. Imp. a consiliis; Doct. Otho Melandet Matthiae mp. itidem a consiliis; Mag. Henricus Gutberlethus Hersfeldensis, Hammensis postea Scholae in Westphalia Rector; Ioh. Henricus Alstedius Ballersbacensis ex Herbornensi districtu eruditione et scriptis, Encyclopaedia [orig: Encyclopaedi‚] inprimis sua [orig: su‚] celeberimus; Mag. Philippus Lud. Piscator; et, qui extra ordinem docendi hic munus subierunt [orig: subiÍrunt] M. Gilbertus Iacchaeus Aberdonensis Scotus, quem Lugduno-Batavi pretio superiores sibi vindicarunt, ac Mag. Haloiuns Godfredus Ultraiectinus. Hodie docendi munere funguntur: in Theologia, Doct. Ioh. Heinius Gutenberga [orig: Gutenberg‚] Hassus, operi in Feurbornium intentus, et Conradus Posthius Herbornensis. In Iure Philippus Daumius, Dillenburgensis, in locum Cunonis, Heidelbergam evocati, suffectus; et d. Iacobus Burkardus Basliensis, Principi a Consiliis ac in Patria Academia Institutionum Professor designatus. Medicinam feliciter facit Lud. Christianus Cnopius, alias Blanckenpot, Herbornensis. Philosophiam cum laude docent Cyr. Lentul. Politices Profess. et Principium Nassov. Genealogiae proxime edendae (unde ista hausimus) Auctor. Ioh. Phil. Schmid, Wetteravus, Ethicam et Metaphysicam praelegit, Godofridus Heidfeldius Nassovio-Tridorffianus Historias et Graecam Linguam profitetur, Iusti Henrici, Nassovicae Domus Consiliarlii, frater. Quibus extra ordinem accessit haud pridem Ioh. Iacob. Gantenfuilerus, Basiliensis, L. A. tum Mag. et Logicae Professor: postea Hanoviam, et anno proxime elapso, in Academiam Duysburgensem, a Serenissimo Electore Brandeburgico, ad Theologiam docendam, vocatus etc. Ita A. C. 1683. a quo tempore praef. D. D. Burkardus, in Patriam redux, postquam Professione Institutionum cum laude aliquandiu defunctus esset, ad Codicis Professionem translatus, hactenus Spartam hanc egregie exornat, D. D. Gantensuilerus vero, haud pridem Obiit. Saeculum alterum Illustre Gymnasium auspicatum est, die 30. Octobris A. C. 1684. verba praeeunte Ioh. Melchioris. SS. Theol. Doct. et Pr. P. Viro Cl. quo tempore Theologiam docebant, Matthias Nethenus, Ioh. Melchioris et Hermannus Hildebrandt: Iura, Ioh. Anton. Blanckenheim: Medicinam, Lud. Christianus Cnopius: Philosophiam et Philologiam, Ioh. a Lent, Theod. Everhardus Brandt, et Nic. Gurtlerus Basil. iam Hanoviae S. Theol. Professor.

HERBULENSES Siciliae pop. Plin. l. 3. c. 9.

HERCEUS vel Hercejus Graece *(/erkios2 vel *(/erkeios2, epitheton Iovis, de quo vide in Continuatione in voce Iuppiter. Illius meminit Aristoph. in Danaidibus.

*martu/romai de\ *zh=nos2 *(erkei/ou xu/tras2
*meq' w(=n o( bwmo\s2 ou(=tos2 i)dru/nqh pote/.
Thstor autem Iovis Hercii ollas,
Quibus ara haec consecrata est olim.

*xu/tras2 enim sive ollas ad sacrifici in Consecrationibus adhiberi consuevisse notum; vide Scholiastem poetae cit. ad Plutum, et Suid. in vocibus, xu/trais2 i(drute/on. Hinc idem Scholiastes ad Pacem, Aliquando quidem in Ollis legumina coquebant: aliquando vero sumptuosius


image: s0492b

aliquam victimam offerebant, et ita consecrabant. Plura apud Ant. van Dalen Schediasmate de Consecrationibus Ethnicis.

HERCIA apud Bernard. Mon. in Consuet. Clun. MS. c. 77. Pallia super altare non ponuntur, et hercia non illuminatur: candelabrum est, in modum orcae seu trigoni, Gall. herce, confectum. Sic apud Vilhelm. Thorn. p. 2152. Hercia, candelabrum est luminibus instructum variis, quod ad Cenotaphii caput erigi solebar. Vide C. du Fresne in Gloss.

HERCITAE servorum genus, qui in agris versabantur, apud Vett. Vide Alex. ab Alex. Gental. Dier. l. 3. c. 25.

HERCTUM vox antiqua, hereditatem, patrimonium, bona, denotans; ab hercto quod et forctum et horctum, et erctum, pro bono. Unde formula, Hercto non cito, apud vett. Iurecoss. de coheredibus, qui hereditatem inter se non ciebant, h. e. hereditatem et bona defuncti non dividebant. In cuiusmodi societate inseparabili vixisse omnes olim, qui a Pythagora in cohortem discipulorum sourum assumebantur, ait A Gellius, l. 1. c. 5. Et Actio XII. Tabb. quae dabatur Hercto ciundo, i. e. hereditati dividendae, his verbis concepta, Familiae, hercti, ciundae Ubi Familiae appellatione nobilissimam partem familiae, quae in servis consistebat; hercti vero, reliqua bona, contineri, docet Salmas. Tribonianum, quod loquendi hoc genus non caperet. id mutafle in Familiae herciscundae, qui titulus in Digestis occurrit et familiae id esse dividendae putavisse, addens, ad Solin. p. 1262. et 1263. Vide quoque supra in voce Consortium.

HERCULANEAE Machaerae apud. Iul. Capitolin. in Pert. Imp. ubi de auctione rerum Commodi, Et toga armaque gladiatoria -- et macharas Herculaneas, et torques etc. enses sunt iis similes, quos pictores et poetae Herculi tribuunt, nam et Commodus alter Hercules haberi voluti. Alioquin Herculaneus gladius magnus est, ut *(hraklei/a no/sos2, i. e. mega/lh, interprete Galeno. Sic Lanceae Herculaneae in Claud. II. apud Trebell. Pollion. vide Casaub. Not. ad Capitolin.

HERCULANEUM seu HERCULANUM Cic. l. 7. Ep. ad Attic. Strab. l. 5. p. 246. Herculeum, Torre del Greco, teste Sanfelicio, opp. Campaniae in ora litrorali inter Neapolim et Stabias, urbs Hercula dicitur Ovid. Met. l. 15. v. 711.

Herculeamque urbem, Scabisque et in otia natam
Parthenopen. ---

Nunc Baudr. vicus cum castro, in ora sinus Neapol. 5. mill. a Turri Annuntiatae, quae magis ad Austr. Liv. l. 10. c. 45.

HERCULANEUS Vicus, aliis rivus, apud Sublacum, ab urbe Roma 62. mill. pass.

HERCULANUS Cos. Collega Asporatii A. U. C. 1205.

HERCULEA Via in Camp. inter Avernum lacum et mare, apud Puteolos.

HERCULEAE Idus Idus Octobres a Commodo Imp. dictae, qui cum nova nomina cuique mensium imposuisset, Octobrem Herculem vocasse legitur, apud Lamprid. Commodo, vide Salms. ibi.

HERCULES [1] ita vett. pro more solito fortes fere appellarunt. Sic tres huius nominis numerat Diod. Sic. l. 4. Sex Arnob. itidem in 4. uti et Cic. de Nat. Deor. Imo Vartoni erant Hercules quadraginta tres: In quibus tamen quosdam fuisse totos Symbolicos, non ad gestorum historiam, sed ad rerum naturam prorsus spectantes verisimile est, qualis Ogmius, sive Hercules Celticus apud Lucian. qui eloquentiae symbolum erat. Item Hercules Romanus S. Aurelio Victori ex L. Cassii Heminae Ann. l. 1. Recaranus, et Verrio Flacco apud Serv. ad l. 8. Aen. Caranus, vel Garanus. poetis Gradivus dictus. Omnium vero antiquissimus erat ille Hercules Aegyptius, qui Diod. Sic. l. 1. teste, Mitzraimo, Osiridi illi antiquissimo, filio Chami, genere propinquus, ac Dux fuit exercitus [orig: exercitŻs] secundum aliquos, Grgnon, vel Gigon dictus. Unde Hesych. p. 217. *gignw=n, oi( de\ *gigw=n *patai+kos2, *)epipatai+ko\s2 trape/zios, oi( de\ *)aigu/ption *(hrakle/a. Et ab hoc diversus, qui longe iunior, est alter Aegyptius; vel potius Aegyptio-cananaeus, a devicta Cananaea sic dictus, quem nullum alium quam Iosuam esse, maximus ille Voss. l. 1. de Idol. c. 26. luculentissime demonstravit. Atque sic ad minimum duo sunt Hercules Aegyptii.

Praeter hos alius fuit Hercules, Phoenicius sive Tyrius, Athamantis, sive, ut traditum Sanchoniathoni, aut Philoni Bybliensi, Iovis Demaroontis Regis Phoeniciae fil. et Cadmi Phoenicis ex filia Ino nepos. Hic Paloemon dictus, postea vocabatur Melicarthus, sive Melicerta, h. e. Rex vicitatis. qeo\stpoliou=xos2, ex Hebraeo [gap: Hebrew word(s)] melech Rex, et [gap: Hebrew word(s)] carta, civitas, Amathusiis vero, teste Hesych. Malica, quod ex priori forma tum videtur, literis ultimis abiectis: Et Euseb. in Chron. ad Num. 497. Desanaus, sive Desanes, Indis, teste Hesych. Dorsanes, denique Georgio Syncello *diwda\s2, Diodas. Atque hic ortus est ex posteris Esavi, sive Edomi, quem gentiles interpretatione Regem Erythram memorant. Ceterum alter ille Tyrius Hercules, sive Asiaticus Iustino dictus. l. XI. c. 10. qui florentibus demum Tyriorum rebus, iisque matis imperium prae aliis obtinentibus, in Gades Hispaniae insulam coloianr duxit, ac Geryonem, teste Iust. l. 44. c. 4. cum duobus fratribus regno excussit, hic, inquam, mulro iunior est, quam Idumaeus ille, cui nomen Melicartho. Hic enim Tyri natus; sed in ins. Gaditana (cui denique nomen datum Erythiae ab e)/ruqros2, h. e. rubor, quasi Phoeniciam, sive Idumaeam dixeris) Denatus ac sepultus est: quod prodidit P. Mela, l. 3. c. 6. Rursus alius fuit Hercules Libycus, cogn. Maceris, pater Sardi, qui coloiam in ins. maris Tyrrheni, sive Inferi, tunc Ichnusam. sed postea Sardiniam dictam, ex Libya duxit: ubi et una [orig: un‚] cum patre cultus est, teste Paus. in Phocicis, Sil Ital. Pun. Bell. l. 12. v. XI, 143, et 433. Solinio, c. 10. et Isid. l. 14. Origin. c. 6. Alius Hercules Creticus, sive Telchinus, unus ex Idaeis Dactylis, sive


image: s0493a

Curetibus, praestigiator, ac Imp. celebris: a quo, teste Diod. Sic. institutum certamem Olympicum. Alius Hercules Rom. quem Sangum vel Sancum, vel Sanctum, item Sancum Semonem Fidium dixere [orig: dixÍre]. De hoc Varro l. 4. de Ling. Lat. Putabunt Fidium esse Sanctum a Sabina lingua, et Herculem a Graeca. Et Festus, Propter viam fit sacrificium, quod est proficiscendi gratia [orig: grati‚], Herculi, aut Sanco, qui scilicet idem est Deus. Alius item HHercules Germ. quem et Celticam plerisque dictum memorat Elias Schedius de Diis Germanis, p. 476. De hoc sic Tac. de morib. Germ. c. 2. Fuisse apud eos et Herculem memorant, primumque omnium virorum fortium ituri in praelia canunt. Aventin. l. 1, Ann. Bio. scribit, hunc Alemannum cogn. Herculem, caius insigne fuerit Leo, causa nominis, postremum exstitisse Regum Germ. quos Berosus enumerat, et primum Boiorum conditorem. Ceterum de hoc vide plura apud Caesium in Caelo Astronomico Poetico, p. 161. et 162. Nunc sequitur omnium horum licet novissimus, tamen longe celeberrimus, ac famigeratissmus Heros Hercules Thebanus, patronymice Amphitryoniades dictus; Quippe fil. erat Amphitryonis ex Alcmena, Thebis Boeoticis natus. Sed communis opinio est, prodente Euripide in Herc. Fur. quod Iuppiter quidam tralatitius, dum Amphitryo una [orig: un‚] cum Rege Creonte adversus consanguineos suos Teleboas, Aetoliae populos, bellum gerebat, ut patris ac fratrum Alcmenae caedem ulcisceretur, nequiter apud Alcmenam res egerit mariti, unde Hercules sit natus. Atque huic Herculi omnia, quae a superioribus prius enumeratis gesta sunt, pro mero solito tribuerunt [orig: tribuÍrunt] Graeculi, quasi ipse ea solus perpetrasset, ut eo magnificentior, ac illustrior fieret. Adolescentes legant, quae de Virtute et Voluptate cum Hercule colloquentibus, elegantissimo commento ex Prodico recitantur a Xenoph. l. 2. de dictis et factis Socratis. Quae elegantibus versibus Sil. expressit, Ital. Punic. Bell. l. 5. Ab uxore Deianira Zelotypa veste venenata [orig: venenat‚] sublatus, post mortem, inter Deos relatus, et Hebes maritus evasisse fingitur. Plura de illo vide apud Diod. Sic. Hygin. Apollod. Clem. Alexandrin. Plutarch. in Theseo. Euseb. in Chron. Scholiastem Lycophronis, Cononem et Himerium, apud Phot. cod. 186. et 243. Natalem Comitem, Alex. Rossaeum in Mystagogo poetico, et c. Addo saltem, in Hyetro Boeotiae templum fuisse Herculis, o)/ntos2 ou)xi\ a)ga/lmatos2 *su\n te/xnh|, li/qou de\ a)rgou-, kata to\ a)rxai=on, in quo non fuit simulacrum arte factum, sed rudis lapis, more prisco, Paus. l. 9. ante viz. Daedali aetatem, sub quo dia/rqrwsis2 demum et ars affabre caelandi inventa est. Vide supra ubi de Deastrorum Gentilium Boetylis. Ceterum triplici modo Herculem suum considerarunt, ac venerati sunt gentes; nempe i(storikw=s2, ut Heroa, sive Deum animales, h)qikw=s2, sive filosofikw=s2, ut Deum ethicum, et moralem, h. e. ut exemplum fictitium prudentiae ac fortitudinis, et fusikw=s2, sive qeologikw=s2, ut Deum mere naturalem, sub quo intellexerunt [orig: intellexÍrunt], ac venerati sunt Solem, Eiusmodi erat Persarum et Medorum, Hercules Sandes; ut auctores sunt apud Agathiam l. 2. Symmachus et Athenocles. Atque hinc est, cum scil. Sol. quotannis permcer duodecim signa caelestia, quod pro istis 12. signis duodecim praecipuos statuerint Herculis labores, imo totidem illi attribuerint annos, quibus Eurystheo, id imperante Oraculo, ministerium suum exhibuerit. * Illos vero 12. labotes enumerat Lucret. 13. Initio; v. 22. et alii passim Graeci Latinique scriptores. Ovid. Met. l. 9. v. 182. Senec. Agam. v. 806. Herc, Fur. v. 214. et 526. Herc. Oet. v. 15. Sil. Ital. Punic Bell. l. 3. v. 333. Sidon. Carm. 9. Boetius l. 4. Met. 7. Claud. praef. in l. 2. de Raptu Proserpinae Carm. 34. v. 3. Nos Mart. tanrum impraesentiarum, et Aus. in medium producemus quorum hic Mart. l. 9. Epigr. 104. cuius epigraphe adulatur Domitiano v. 3. et seqq.

Si cupis Alcidae cognoscere facta prioris,
Disce, Libyn domuit; aurea poma tulit.
Peltatam Scythico discinxit Amezona nodo:
Addidit Arcadio terga leonis apro.
Aeripedem silvis cervum, Stymphlidas undis
Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua.
Fecundam vetiut repar ari mortibus Hydram.
Hesperias Tusco lavit in amne boves.

Ubi novem tantum enumerantur. Ille Aus. Edyll. 19. Initio. Monosticha de Aerumnis Herculis.

Prima Cleonaei tolerata aerumna Leonis.
Proxima Lernaeam ferro et sace contudit hydram.
Mox Erymantheum vis tertia perculit aprum.
Aeripedis quarto tulit aurea cornus cervi.
Stymphalidas pepulit volucres discrimine quinto.
Threiciam sexto spoliavit Amazona baltheo.
Septima in Augeae stabulis impensa laboris.
Octava expulso numeratur adorea Tauro.
In Diomedeis victoria nona quadrigis.
Geryone exstincto decimam dat Iberia palmam.
Undecimo mala Hesperidum destricta triumpho.
Cerberus extremi suprema est meta laboris.

Quintus, Calaber, octodecim Herculis labores describit in Eurypyli clypeo, l. 6. quem sis consule. Idem, citante Elia [orig: Eli‚] Schedio; tredecim alibi recenset: Sunt autem sequentes,

*prw=ta men\ e)n *neme/h| briaro\n kate/pefne le/onta,
*deu/teron, e)n *le/rnh| poluau/xenon w)/lesen *(/udrhn,
*to\n tri/ton au)=t' e)pi\ toi=s2 *)eruma/nqion e)/ktane ka/pron,
*xrusoke/rwn d' e)/lafon meta tau=t' h)/greuse te/tarton,
*pe/mpton d' o)/rniqas2 *stumfhli/das2 e)cedi/wcen,
*(/ekton, *)amazoni/dos2 ko/mise zwsth=ra faeino\n,
*(/ebdomon *au)gei/ou pollh\n ko/pron e)ceka/qh|ren,
*)/ogdoon e)n *krh/ths2 *diomh/deos2 h)/gagen i(/ppous2.


page 493, image: s0493b

*ghruo/nou de/katon bo/as2 h)/gagen o)llumen/oio.
*dwde/katon d' eno/missen e)s2 *(ella/da xru/sea mh=la,
*to\ tri\s2 kai\ de/katon toi=on lugro\n e)/xen a)eqlon,
*mounonuxi\ penth/konta cunele/cato kou/rais2.

Paulo brevius hos labores enumerat Philippus Byzantius, uti videre est in his,

*)/wlesa th=s2 *neme/as2 qh=r' a)/pleton, w)/lesa d' *(/udrhn,
*kai\ tau=ron, ka/prou d' a)mfeti/naca gen/on.
*zwsth=r' e(lku/ssas2, pw/lous2 *diomh/deos2 ei(=lon,
*xru/sea mh=la kla/sas2, *ghruo/nhn e)/labon.
*au)gei/an e)da/hn, kema\s2 ou) fu/gen, e)/ktanon o)/rnin,
*ke/rberon h)gago/mhn, au)to\s2 *)/ollumpon e)/xw.

Nec omittendum, quod Hercules hic, vel auctor, vel restaurator Olympicorum ludorum fuerit, prope Pisam Elidis urbem ad Alpheum fluv. 442. An. ante Olympiadem, Iphiti Regis tempore mchoatam, Anno post bellum a septem Heroibus contra Thebas gestum. A. M. 2830. ante C. N. 218. De qua celebri Epocha, vide Girald. de ann. et mensib. Polyd. Virg. de I. R. l. 2. Iac. Kristmann. de connect. Ann. in Alphagran. Crusium de Epoch. Ios. Scalig. de Emend. Temp. l. 1. et 5. Petav. de Doct. Temp. l. 9. Calvisium et Riceiolum, in Chron. etc. Nominis rationem quod attinet, sunt qui Herculem ab Haebraeo [gap: Hebrew word(s)] Heir col, h. e. illuminavit omnia deducunt. Cui confine est Etymon Graecum. Hercules enim Graecis quid aliud est. quam *(/hras2 kle/os2 i. e. aeris gloria? quae porro est aeris gloria, nisi Solis illuminatio. Macrob. Sat. l. 1. c. 20. Potro de Hercule, et eius gestis vide Lil. Gyrald. peculiari Syntagmate, et N. Comitem l. 7. c. 2. Nic. Lloyd Adde quod a ceto devoratum, in eius ventre aliquandiu Herculem delituisse, Lycophr. ait,

--- o(/n pote gna/qois2
*tri/twnos2 h)ma/laye ka/rxaros2 ku/wn ktl.
--- ori quem quondam suo
Consi voravit campa manduces canis etc.

Triduum habet Theophylact. Comm in Ionam ubi Historiam hanc ad Servatorem nostrum detorquet. Aliter Val. Flacc. Argon. l. 2. v. 571. aliique. Certe ex sacra Ionae Historia occasionem fabulae huic inter Graecos datam, docet Voss, de Idol. Vide quoque quae supra diximus, ubi de Cane Carcharia etc. sicur quae de scabie illius feguntur, ex Hiobi Historia deprompta iudicant Eruditi: vide infra in voce Keren-happuch. Eius simulacrum ex ferro, Alconis opus, memoratur Plin. l. 34. c. 14. ut et, Antaeum sustinentis, ex aere; Idem Herculem ficlilem, l. 35. c. 12. marmoreum, Menestrati, alium Dipoeni ad Scillidis opus, l. 36. c. 5. item tristis insaniae paenitetia pictam effigiem, l. 35. c. 11. etc. habet. Communiter substrato pollio in cubitum nixum consuevisse singi, obser vat Barth. ex Lapithis Luciam, *ei) de\ kai\ ka/moimi, xamai\ kai\ to\n tri/bwna u(poballo/menos, kei/somai e)p' a)gkw=nos, oi)=on to\n *(hrakle/a gra/fousin. Quo alludit Stat. l. 3. Sylv. 1. cuius tit. Hercules Surrentinus Pollii Fel. v. 37.

Hic [orig: HÓc] tibi Sidonio ceisum pulvinat acantho
Texitur, et signis crescit torus asper eburnit.

Ad quem locum vide praefat. Barth. qui ad eund. poetam de Hercule plurima egtegia passim aspergit. Iude Herculaneus nodus, seu Herculeus, memoratus Plin. l. 28. c. 6. Vulnera nodo Herculis praeligare, mirum quantam ocior medicina est. Atque etiam quottidiani cinctus tali nodo, vim quandam habere utilem dicuntur: quippe cum Hercules eum prodider it. Macrob. Sat. l. 1. c. 19. Graece *(hrakleiwtiko\n a(/mma. seu *(hra/kleion, quod Athenag. in Apol. et Oribas. describunt. Eo cingulum inprimis Sponsarum Romanarum, ex ovilla contextum lana, necti solitum, quod Heros ille fecundissimus ab omnibus creditus esset, discas ex Alex. ab Alex. Gen. Dier. l. 2. c. 5. et Iul. Caes. Scalig. Roet. l. 3. c. 100. nec non supra in voce Heraclea et ubi de Heraclidis, et infra in voce Stellae. etc. Plura vero de Hercule, vide apud Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. et 2. passim, uti de Herculis stella, quae eadem ac Martis, l. 2. c. 33.

Herculis varia cognomina.

Aegyptius, Gignon vel Gigon vocatus: qui duplex, unus Osiridi aequalis, alter Iosua seu Hercules Cananaeus. Vide Voss. de op. l. 1. c. 27. et infra Iosua. *)aleci/kakos2. *)apo/muios2, a Rom. cultus. *bouklo/pos2, i. e. Boum Abuctor, ut Firmicus interpreratur de Errore prof. relig. ubi de Mithra Persarum Deo. Hoc enim nomine Solem, cum quo Herculem ldem Numen facit Macrob. cultum esse tradunt Eruditi. Itaque et Mithram bouklo/por diserte Porphyr. vocat in Antro, et teleth\n eius booklopi/hn, imo quia quotannis redibat, ko/kla booklopi/hs2, Propheta Mithriacus eidem Firmico laudatur. Stat. quoque idem expressit verbis, Theb. l. 1. v. 720. Indignata sequi tor quentem cornua Mithram. Vide infra Mithra. Cananaeus, idem cum Iosua. Caranus, et Recaranus, sub Aventino Inventori patri dedicavie aram, quam Maximam appellavit, Auctor incertus de Orig. urb. Rom. ex Cassio. Vide Voss. ubi supra l. 2. c. 15. Cubans, cuius simulacrum in urbis regione XIV. fuit. Defensoor, templum habuit Romae in eadem regione, in quo, ut Iovis Propugnatoris, milites honesta missione donati, et gladiatores emeriti, arma clypeosque suspendebant. Desanaus, vide supra Dorsanes, ibid. Magnus, aedem habuit, in regione IX. quam L. Corn. Sylla ex carmine Sibyllino


page 494, image: s0494a

aedificasse dicitur. P. Victor aedes Herculis Magni Custodis Circi Flaminii: idque pridie Non Iunias. Magusanus, vide Voss. de Idol. l. 1. c. 35. Melicarthus, idem cum Tyrio; qui et Sidone cultus, idem ib. c. 22. Musageres, cum novem Musis repraesentatur in nummo Q. Pomponii Musae, quem habet in suis Emblem. Ioh. Sambuc. Musarum Herculi, aedem condidit M. Fulvius Nobilior Censor A. U. C. 566. triennio postquam de Aetolis triumphavit, in qua Musarum signa, quae capta [orig: capt‚] Ambracia [orig: Ambraci‚] Romam transmiserat, posuit, Liv. l. 40. c. 51. Vetustate dein collapsam restituit Marcius Philippus, Vitricus Aus. Suet. in Aug. c. 29. Muscarius, a Romanis cultus est, sicut ab Elidis incolis Iuppiter a)po/muios2, et a Philistaeis 2. Reg. c. 1. v. 2. Beelzebub. Ogmius, Gallis eloquentiae symbolum fuit, Voss. de Idol. l. 1. c. 35. et l. 2. c. 15. Olivarius et Pacifer, vide Hub. Goltzii Thes. Pacifer, in vet. Inscr. quam vide infra in voce Sanctissimi. Pollens, in Inscr. Interamnae Nahartium in Umbria. Vide Voss. de Idol. l. 1. c. 22. Prodicius, signum adolescentis in lubtico constituti, vide eund. l. 2. c. 15. Recaranus, vide infra. Remphan, ibid. Sanctissimus. Sanctus, vide infra Sanctissimi. Sandes, vide supra Desanaus. Saxanus, vocatur, in marmore Tiburtino, vide infra Saxanus. Silvanus, seu Rusticus in Inscr. antiquis idem cum Marte Silvano: utrumque enim apud Pontifices eundem habitum, notat Macrob. Vide et infra. Somnialis seu *)oneiropompo\s2, vide infra in voce Somnialis. Thebanus, vide Voss. de Idol. l. 1. c. 13. 26. et 27. Trinoctigena, vide Casp. Barthium ad Stat. Theb. l. 5. v. 179. Triumphalis, simulacrum habuit in Foro Boario; Cui nomen, Quod iis diebus, quibus Romae triumphus agebatur, triumphali indueretur habitu. Tyrius, vide Voss de Idol. l. 1. c. 34. Victor, dictus est, quod omne genus animalium vicerit: Macrob. Sat. l. 2. c. 6. Eius Romae duae fuerer [orig: fuÍrer] aedes, uns ad portam Trigeminam, altera in Foro Boario. Haec ad maximam aram exstructa fuit rotunda, in quam nec servi nec mulieres admitrebantur. Macrob. Sat. l. 1. c. 12. Eandem neque canes neque muscae intrabant, Plin. l. 10. c. 29. In illa quoque nullum lectisternium factum fuisse, Macrob. in Corn. Balbo et Serv. docent. Alteram vero M. Octavius Herennius exstruxit, qui primo tibicen, dein Mercator, a praedonibus circum venrus fortissime pugnavit, et victor evasit, Macrob. Plura alia Herculis cognomina vide apud Hub. Goltz. in Thes. Salmas. aedem Herculis Victoris in Foro Boario, eum aede Hereulis Triumphalis, eandem facit ad Solin. p. 10. ad quem Auctorem, de hoc Gentium idolo idem plura passim.

HERCULES [2] Alter inter cognomina Maximini Imp. a milititibus ei tributa, apud Capitolin.

HERCULES [3] Rom. *r(wmai=os2 *(hraklh=s2, inter titulos Commodi Imp. quoties ad Senatum scribebat, apud Lamprid.

HERCULES [4] Rusticus apud Ael. Lamprid. in Vita eiusdem, Habuit et hominem --- quem Onon appellabat, sibi carissimum, quem et ditavit et Sacerdotio Herculis Rustici praeposuit: is dicebatur, qui iungebatur cum Silvano, quem et Silvanum Herculem dicebant. Hercules autem et Silvanus saepe coniunguntur in antiquis Inscr. ut HERCULI ET SILVANO, SILVANO ET HERCULI Salmas. ad l.

HERCULES [5] I. Ferrariae Duae, fil. Nicolai III. successit. A. C. 1471. Borso Fratri, Dux exercitus a Venetis et Florentinis electus. Obiit A. C. 1505. ex Eleonora Arragonia, numerosae prolis parens.

HERCULES [6] II. fil. Alphonsi I. Dux exercitus Pontificii, et Legatus Gallici, sub Henrico II. contra Phil. II. A. C. 1557. Obiit A. C. 1559. Maritus Renatae, fil. Ludovici XII. Ioh. Baptista Giraldus, Leander Alb. descr. Ital. Caspar Sardus.

HERCULES [7] Fil. Uberti March. Ep. Augustae, a consiliis Carolo III. Sabaudiae Duci Obiit A. C. 1515. Ughel. T. IV. Ital. sacr. Franciscus August. in Hist. Chron. Ep. Pedemon.

HERCULES [8] Gonzaga Cardin. Mantuanus, sub Pio IV. fil. Francisci II. et frater Frid. II. Praeses Conc. Trid. Obiit A. C. 1563. Moret. Dict. Hist.

HERCULES [9] Rangonius Mutinensis, Cardin. sub Leone X.

HERCULES [10] Strozza Ferrariensis, poeta ingeniosus, edidit varia carmina. Occisus A. C. 1508.

HERCULEUM fretum Hisp. Estrecho de Gibraltar, Gall. destroit de Gibraltar, Ital. Stretto di Gibilterra 4. quo mare Medit. Occeano iungitur, inter Hisp. ad Bor. et Mauritaniam ad Austr. ubi eius latit. est 5. leuc. circiter, inter montes Calpen et Abilam, ubi magis restrignitur. Eius longit. ab Ort. ad Occ. est 12. leuc. Hisp. circumstant illud, a parte Hisp. Gibraltaria et Tariffa, a parte autem Mauritaniae seu Africae Septa, Alcasaria et Tingis.

HERCULEUM [1] prom. Brutiorum, in Calabria ulter. Capo di Spartivento, teste Barrio, inter Leucopetram 36. et Zephyrium in Bor. versus Locros 12. mill. Strab. l. 6. p. 259.