December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0488b

HERACLEO pro Heracleopolis, quod vide, et de eiusmodi urbium appellationibus, apud Recentiores passim occurrentibus, Salmas. ad Ael. Spartian. in Hadr.

HERACLEOBUCOLI vicus in Aegypto.

HERACLEODORUS qui in Oreo habitans, cum tacite Ariocratiam odisset, Praetor urbis factus, eam in Democratiam convertit. Aristot. l. 5. Polit. c. 3.

HERACLEON Grammatitus Aegyptius, scripsit comm. in Homer. et Lyricos. Steph. Item, discip. Valentini, ministros suos iussit oleo peculiari, et balsamo, defunctotum cadavera inungere, ad mitigandas illorum poenas. Tertullian. de praescr. c. 49. Iren. l. 1. c. 4. Epiph. haer. 36.

HERACLEONAS vide Constantinus IV.

HERACLEOPOLIS nomen trium civitatum, una est in Aegypto, ex qua Theophanes Physicus; altera non longe a Perusio: tertia secundum Nili ostium, quod Canopicum est. Volaterr. ex Steph. Plin. l. 5. c. 9.

HERACLEOTES dictus est Dionysius philosophus, Zenonis discip. Item locus sic dictus a Cic. 2. Tusc. ubi fuit amphitheatrum unum e septem spectaculis. Vide et 4. Tusc. et 5. de Fin. Item ins. inter Italiam et Siciliam. Anton.

HERACLEOTICA Nux eadem cum Pontica, ab urbe Ponti Heraclea de quo suo loco, vide Theophrast. Hist. l. 3. c. 2. ubi tw=n h(raklewtikw=n solidum ac densum putamen esse dicit, alibique passim. *dio\s2 ba/lanos2 Graecis dicta est, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 602. Vide infra in voce Nux. De Heracleotico vero Nili ostio, eund. Salmas. p. 477. et seqq. ubi principalem Nili alveum circa ostia Canopicum et Heracleoticum vocatum esse, probat.

HERACLEUM [1] prom. Cappadocrae apud Themiscyram urbem, inter illam et ostia Thermodontis: Capo di Limon, Moletio. Strab. l. 12. p. 548.

HERACLEUM [2] prom. cum fluv. et opp. cognomine, in ora Colchorum, Cacari Mercat. Plin. l. 6. c. 4. et 5.

HERACLIANUS [1] Ep. Chalcedonensis, scripsit libb. 20. contra Manichaeos. Photius cod. 85. et 231. Item Dux Honorii Imp. Stiliconem occidit, hinc Africae donatus praefectura. Ab Attalo turbis excitatis, fidem Imp. servavit, provinciam fortiter, occiso Constantino quodam partium Duce, tuitus. Hinc Cons. sed Sabini generi pravis consiliis aures praebens, dum maiora concupiscit, classem paravit, qua [orig: qu‚] a Comite Matino fugata [orig: fugat‚], is unica [orig: unic‚] nave Carthaginem elapsus, a militibus interemptus est, A. C. 414. Zosim l. 5. Oros. l. 7. c. 42.

HERACLIANUS [2] Dux Gallieni, post interemptum Odenatum, ad seram nimis vindictam contra Persas missus, a Palmyrenis victus est. Treb. Pollio in Gallienis.

HERACLIDARUM Descensus seu Reditus, nota celebris et character temporum est in antiquis Chronicis, a quo initium plerique faciunt Historiae verae. Unde Ephorum Cumanum, cum res publice gestas scribere instituisset, veteibus fabulis omissis, ta\ a)po\ th=s2 *(hrakleidw=n kaqo/dou traxqe/nta suntaca/menon tau/thn arxh\n poih/sasqai th=s2 i(stori/as2, illa, quae ab Heraclidarum reditu facta collegisse, hocque initium fecisse Hiftoriae suae, legimus apud Diod. Sic. l. 4. ubi Callistbenem et Theopompum eius exemplo pariter abstinuisse a priscis fabulis, addit. Sed in diversa tempora conicitur ab Historicis haec epocha: forte quia th=s2 *kaqo/dou conatus etiam irriti id nomen a nonnullis tulerunt [orig: tulÍrunt], uti conicit Scalig. in Eusebianis, qui 4. nobilia intervalla, inter cladem Ilii et primam Olympiadem, notans, quibus tamquam metis designari tempus a vett. Chronologis, Herod. aliis, observavit, primam locat *(hrakleidw=n kaqo/don a Troia capta LXXX. ann. Certe Heraclidae, mortuo Eurystheo, a quo Peloponneso pulsi fuerant, cum primo reditum conantes caede Hylli ausis excidissent; postea rursum frustra eundem conatum resumpsissent; tertia [orig: terti‚] demum vice, Tisameno in Peloponneso imperante, destinata perfecerunt [orig: perfecÍrunt]. De quo ultimo et vero reditu sic Velleius Paterc. l. 1. c. 1. et 2. post Orestis interitum, filii eius Penthilus et Tisamenus regnavere [orig: regnavÍre] triennio. Tum fere anno octogesimo post Troiam captam, centesimo et vigesimo, quam Hercules ad Deos excesserat, Pelopis progenies, quae omni hoc tempore, pulsis Heraclidis, Peloponnesi imperium obtinuerat, ab Herculis progenie expellitur, Duces recuperandi Imperii fuere [orig: fuÍre], Temenus, Cresphontes, Aristodemus; quorum atavus fuerat. Eodem fere tempore Athenae sub Regibus esse desierunt [orig: desiÍrunt]. E quibus Temeno (cui utpote maximo natu et expeditionis principi ab aliis tota haec res tribuitur) Argi cessere [orig: cessÍre]; Cresphonti per sortem Messene. Aristodemus ipse iam fulmine perierat: igitur filii eius gemini Procles et Eurysthenes Sparta potiti sunt, a quibus familiae duae Regiae Spartan. sunt ortae, vide Paus. in Laconic. et C. Nep. in Agesilao, c. 4. Consentiunt in tempore reditus Velleio Thucydid. Plutarch. Tatian. Quosinter recentiores secuti sunt Scalig. Calvisius, Alii: quam in rem vide plura apud Ant. Thys. IC. Not. ad Vellei. Paterc. d. l. Strab. l. 8. p. 383. et l. 9. p. 427.

Viri Celebres.

HERACLIDES [1] Ep. Ephesinus: a duobus Monachis: Ioh. et Isaco, in Pseudo-synodo, qua [orig: qu‚] Chrysostomus tam male exceptus est, accusatus, et Nicomediae 4. annos captivus detentus est, exulante amico. Socr. l. 6. Pallad. in dial. Phot. in actis Synodi ad Quercum, cod. 59.

HERACLIDES [2] Aenius vide Paron.

HERACLIDES [3] Agathoclis fil. quo obside dato Ophelae Cyrenensi insidias comparavit. Polyaen. l. 5. com. 4.

HERACLIDES [4] praesidii praefectus, a Demetrio Rege, Athenis impositi, de quo Idem. l. 5.

HERACLIDES [5] Lycius Sophista, Smyrnae docuit, ubi in honore maximo fuit. Dicunt eum olim apud Severum Principem extemporali facultate dicentem, aulicis praesentibus exterritum, sermone cecidisse. Solus Sophistarum ad hanc artem industria [orig: industri‚], et labore, natura [orig: natur‚] minime iuvante contendit. Philostrat.