December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 487, image: s0487b

HEPHER fil. Ashur ex Naara uxore. 1. Par. c. 4. v. 6. Portio Regni, terraeque Chanaan, quam Iosue expugnavit. 2. Reg. c. 14. v. 25. Ios. c. 12. v. 17.

HEPITALIUM urbs Triphyliae. Steph.

HEPTACOMETAE barbari in Cyzico monte habstantes, quorum nonnulli Byzeres vocabantur. Steph. Sic autem dicti sunt a septem vicis Mossynaeci a Strab. l. 12. p. 548. et 349. et Mofynes a Diod. Sic cognominantur.

HEPTAGONIAE nomen loci. Liv. l. 54. c. 38.

HEPTAGRAMMATOS cogn. Serapidis. Vide infra Iosephus.

HEPTAMYXOS Lucerna apud Hegesipp. l. 5. c. 10. Lucerna quae super candelabrum ponitur, ante sub medio erat, i. e. sub legis mensura, nunc est sub gratiae plenitudine, heptamyxo frequens lumen effundens; ut di/mucos, tri/mucos2, est lucerna septem myxos seu nares, ut alii vocant, habens. Candelabra enim antiquitus fiebant, ut plurimis loculis insertas candelas capere posient. Vide Gronov. Observ. in Scriptores Eccles. c. 22.

HEPTANESIA Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

HEPTAPHONOS nomen porticus, quod in eo septies vox reddatur in Olympia. Plin. l. 36. c. 15. Eius memimt Plutarch. l. peri\ a)dolexi/as2. Et quid ni putem eo respexisse Lucret. de Rer. Nat. l. 4. v. 578. et seqq. cum ait,

Sex etiam septem loca vidireddere voces,
Unam cum iaceres ita colles collibus ipsis
Verba repulsantes iterabant dicta referre.

Nic. Lloyd.

HEPTAPOLIS Regio Aegypti, quae et Heptanonios, sic dicta quia ex septem urbibus vel nomis constabat.

HEPTAPOROS fluv. Troadis ex ida monte profluens, qui septem locis vadri potest eadem [orig: edem] via [orig: vi], propter quod et Polyporos Strab. l. 13. p. 587. appellatus est. Plin l. 5. c. 30.

HEPTAPYLOS Thebarum Boeoticarum epitheton, a septem portatum numero dictum, idque ad discrimen Thebarum Aegyptiarum, quae a numero 100. potratum e(kato/mpulos2 dicebantur.

HEPTAS Graece e(pta\s2, septenarius, quod nihil gignit, par virgini perhibetur, usque adeo ut et Pallas dicatur. Unde coronam Virginitatis seu diadema virginale constare ex heptade radiorum, ac maxime, in medialis gemmae lumine praenitere, ait Martian. Capella l. 1. 2. et 7. Vide quoque Macrob. in Somn. Scip. l. 1. c. 6. Hier. Ep. l. 2. Ep. 19. Car. Paschal. Coron. l. 1. c. 6. et plura de hoc numero hic [orig: hc] passim, in vocibus Fringilla, Hebdomas, Septem, Septimana, Synthesis.

HEPTATEUCHUS tomus SS. Bibliorum primus, cum Pentateucho Mosis, Iosuae et Iudicum libros comprehendens. Solebant enim, teste Ivone Carnutensi in Ep. 38. veteres Fcclesiastae in unum coniungere, et colligare quinque libros Moysis, cum reliquis duobus; quotiesque ex illis aliquid proponebant, citabant id sub nomine Heptatici, vel Heptateuchi. Huius mentio fit apud Euseb. Emissenum Homil. in Domin. 7. post Pentecoste, et Hom. in Luc. c. 15. Sidon. Apollin. l. 5. Ep. 15. Gregor. Mag. l. 7. Ep. 49. et l. 12. Ep. 30. Hincmar. etc. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch. et hic [orig: hc] infra.

HEPTAICUS in Ord. Rom. In septuagesima Pascha ponunt heptaticum, usque in quintam decimam diem, ante Pascha: et Eptaticus. m poem [orig: pom]. Alcuini praefixo Bibliothecae seu Libris sacris, edito l. 2. Comm. Bibl. Caes. p. 406.

Eptaticus enim librum decurrit in istum,
Quem Ruth consequitur femina clara satis;

corrupte pro Heptateucho, seu tomo SS. Bibliorum, continente Pentateuchum Moysis et sequentes duos libros Iosuae et Iudic. In hunc commentatus est Greg. Mag. quem tractatum a Succesiore eius Steph. II. Cantorum Scholae donatum fuiste, tradit Gulielmus Bibl. apud Torrigium de Cryptis Vaticanis, laudatum Dom. Macro in Hierol. Vide in voce Heptateuchus.

HEPTAYDATON Cic. Septem aquae, locus Latii, apud Fucinum lacum et Maruvium opp. ab eo 40. Stad. distans.

HEPTAZONUM vide Planetae, it. Septizonium.

HER [1] vel Er, fil. Iudae ex Sue uxore sua, Gen. c. 38. v. 3. Item pater Elmodad. Luc. c. 3. v. 28.

HER [2] ex Graeco xh\r, apud Calpurn.

--- spinosa corporis herem.

idem cum echino seu erinacio est, quas voces vide.

HERA [1] Iuno Graecis sic dicta. item Cereris cogn. apud Paus. in Arcadic. Item urbs Siciliae, quae alias Hybla minima. Steph. Item Aeolidis opp. et Arcadiae. Paus.

HERA [2] vide supra. Aerae, et Era. Sed et in Bibliotheca Thuanaea habetur vet. Canonum Codex, qui in sectiones vel capita dividitur, quae Herae appellantur: ubi interdum HR. per contractionem scribitur. Similiter in vereri forma celebrandi Concilii provinc. apud Mabillon. Conciliorum Canones per Heras laudantur, p. 458. et 459. Faustus Reiensis Ep. 6. per crucis enim signum et per sacrum Iesu nomen apud Graecos, Hera utriusque supputationis imprimitur, Capitula ad L. Alem. c. 27. Si litus fuerit in Eccl. in heris gener ationis dimissus fuerit, 13. sol. --- componat. Ubi Hera Generationis videtur appellari series ipsa generationis, ut tam ipse quam filii, et nepotes libertatem consecuti fuerint, etc. Vide C. du Fresne in voce Aera.

HERA [3] Diana apud Ioh. Satisberiensem l. 2. c. 17. Luna dicitur seu Noctiluca.