December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0479a

HENSICHIUS Georgins vide Georgius.

HENIUS vulgo Haysne, fluv. prav. Hannoniae. Oritur supra Binchium, dein in Occ. prape montes labens, Fanum S. Ghisleni rigat, et ad Condatum in Scaldim influit; scique hannoniam bifariam secat.

HENKINI in Vita Caroli IV. Imp. Si Pater noster arripuerit istas pecunias disperget eas inter Rinenses Henkinos, et sic decepti manebimus: per contumeliam dicuntur Rheni accolae, die hencker, cramfices, furciferi, apud C. du Fresne in Gloss.

HENNEBERGA castrum Franconiae, in colle, iuxta amnem Strew. 8. mill. Germ. a Fulda in Ort. 7. a Schuinfurto in Bor. sub Duce Sax. Naumburg. hinc

HENNEBERGENSIS Princ tractus inter Hassiam ad Occ. Thuringiam ad Bor: et Or. ditionemque Herbipol. ad Mer. ad 9. mill. extensus, ab Ortu in Occ. Oppida praec. Mainutiga, Smalcalda, et Themaria. Olim sub propriss Principp Sed Obitu Georgii Ernesti, A. C. 1583. qui praecipuus Formulae Concordiae pararius fuerat, ad Ducem Saxon. devolutus est. Samlacalda tamen et Dominium Franchenstenium Landgr. Hasso-Casselano parent. Ceterum Chronicon familiae huius edidit Cyriacus Spangenberhgius. Originem aliqui per errorem adscribere Columniis Romanis volunt. Ceterum auctor modo laudatus primam memoriam alicuius Comitis Hennebergici invenit, qui Marescalii Herbipolensis munere functus sit A. C. 753. quod dein officium in familia hereditarium mansit. Godwaldus Com. Henrici cogn. Aucupis Imp. gener, dicitur tres silios genuisse; inter quos duo posteriores, Hermanius et Bertholdus, ille Dominos Durlacenses, hic Marchiones Sumfurtenses severit, posteritate tamen non in multos gradus protensa [orig: protens‚]. Primus vero Gebhardus stemma propogavit. Deinceps ex Popponis XIII. filiis, Hermannus Coburgum, quod habebat, per filiam Gutham seu Brigittam in Brandeburgo-Ascaniam familiam transmisit, paulo post alterius coniugii occasione in avitam domum reversurum. Praecipua divisio in Henrici VIII. qui praedictorum Popponis fil. et Hermanni frater erat, filiis incepit: in qua Henricus XII. Coburgum a coniuge recepit, sed per filiam ad Misnicam stirpem trastulit, a qua nunc etiam tenetur. Fuit autem illa Caaharina, quae a Matre Gutha, filia Hermanni March. Brandeburgici, obtentum, dotis l oco marito Friderico cogn. Strenuo March. Misniae attulit: Unde supra memoratus Spangenbergius l. 5. c. 11. memorat, Frideric. III. Electorem, quoties Avos et Avias pingi curaret, adiecisse: Lieber mehlet mir die Henne nur lustig und wacker, denn sie ist eine gute Henne gewesen. In eius Epitaphio:

Oder at haec lucrum, nec pulchra monilia gessit,
Indelibatae simplicitatis amans.

Ipsa vero linea, Principibus adscripta A. C. 1310. Bertholdo ab Henrico VII. Imp. id axioma primum nacto, duravit usque ad A. C. 1583. quos Georg. Ernestus memoratus totam domum clausit. medius ramus auctorem Henricum habuit, qui Hartenberg, Schwartza et Romhild obitnuit; ac tertius in Ascha Hermannum: e quibus prioris posteritas in filiis et nepotibus defecit; posteriors stirps diutius floruit, sed tandem accepto prius ritulo Principali A. C. 1486. exaruit in Alberto A. C. 1549. cuius Progenitores ita habent. Henricus II. Com. Hennebergae lineae Aschensis, Exstinctus A. C. 1341. ex Sophia (filia Guntheri Com. Schwartzenburgici) Hermannum U.reliquit, maritum Agnetis Schwartzenburgicae et Patrem Friderici I. qui Obiit A. C. 1422. Huic Elisabetha Hennebergica [orig: Hennebergic‚] filia Henr. XIII. et neptis Ioh. Principis Henneberg. lineae Schleusingensis, qui Decessit A. C. 1359.) genuit Georg. quo (Obiit is A. C. 1465. et Iohanna [orig: Iohann‚] Nassovia [orig: Nassovi‚] (filia [orig: fili‚] Philippi Comitis) natus est Fridericus Princeps Hennebergae, Exstinctus A. C. 1488. cuius ex Elisabetha Wirtenbergica filia Ulrici Adami Com. Wirtenbergiae) fil. Hermannus, Defunctus est A. C. 1535. Pater, ex Elisabetha Brandeburgica filia Alberti Elect.) Bertholdi XIX. qui Anna [orig: Ann‚] filia [orig: fili‚] Ernesti Com. Mansfeldi ducta [orig: duct‚] Obiit A. C. 1549. Alberti, qui maritus Catharinae filiae Botonis Com. Stolbergae, ultimus suae lineae Decessit A. C. 1549. Othonis VI. Canonici Argentinensis, Defuncti A. C. 1547. Georgii III. Canonici itidem Argentin. qui Obiit A. C. 1521. Friderici III. Defuncti A. C. 1501. Apolloniae (cui maritus obtigit Gothofridus Wernerus Com. de Zimberen ) Elisabethae, Annae et Margarethae, Monialium qui omnes Principes ac Comites Hennebergae etc. ultimi lineae de Ascha fuere [orig: fuÍre]. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Parte I. p. 132. et in Ind. ubi Familiae dispositionem exhibet. Qui ramum Schleusingensem gentis praecipuum terminarunt, hoc habuere [orig: habuÍre] Maiores. Ioh. Princeps et Comes Hennebergae, qui Obiit A. C. 1359. ex Elisabetha Leuchtenbergica filia Friderici Landgravii, Henricum genuit, mechtildis Badensis Rudolpho M. Marchione genitae maritum et Patrem Vilhelmi, qui Defunctus est A. C. 1426. Hoc et Anna [orig: Ann‚] Brunsvicensi (filia [orig: fili‚] Ernesti Ducis) gentis Vilhelmus, Obiit A. C. 1444. Paterex Catharina Hanovica (filia Reinhardi Comitis) Vilhelmi, Exstincti A. C. 1480. Huic Margaretha Brunsvicensis (filia Henrici Ducis Brunsvico-Luneb.) genuit Vilhelmum, qui Decessit A. C. 1559. praemissis partim, partim relictis ex Anastasia Brandeb. filia Alberti Elect. Vilhelmo, qui nat. A. C. 1500. Decessit A. C. 1503. Anna [orig: Ann‚] quae nat. et Den. A. C. 1502. Ioh Abbate Fuldensi, qui Obiit A. C. Aet. 38. Wolfgango nat. A. C. 1507. et Den. A. C. 1537. Margaa nat. A. C. 1508. Den. A. C. 1543. postquam Ioh. Com. de Sayn et Witgenstein uxor fuisset; Catharina, uxore Henrici Com. Schwartzenburgici, quae nat. A. C. 1509. Obiit A. c. 1567. Christophoro nat. A. C. 1510. q. A. C. 1548. Georgio Ernesto, qui nat. A. C. 1511. maritus fuit primo Elisabethae filiae Erici Ducis Brunsvicensis) dein Elisabethae Wirtenbergicae (filiae Christophori Ducis Defunctus est A. C. 1583. Dorothea [orig: Dorothe‚] nat. A. C. 1512. Poppone nat. A. C. 1513. marito Elisabethae primum Brandeburgicae (filiae Ioachimi Electoris) subinde Sophiae


page 479, image: s0479b

Brunsvicensis (filiae Ernesti Ducis Mortuo A. C. 1574 Casparo nat. A. C. 1515. Den. A. C. 1517. Walpurgi, quae nupta Wolffgango Com. de Hohenloe [orig: HohenloÍ], Obiit A. C. 1570 Aet. 54. et Ehsabetha nat. A. C. 1517. uxore Ioh. Comitis Solmensis et Reiferscheidii, Exstincat. A. C. 1577, qui omnes Principes de Hennenberg etc. ex linea Schleusingensi, ultimi fuere [orig: fuÍre] familiae suae. Vide eund. Phil. Iac. Spener. Part. II. Theatr. laudati, p. 50. Nec omittendum Ioh. Friderici, Ioh. Gulielmi et Ioh. Friderici iunioris, fratrum Ducum Saxoniae, cum Gulielmo eiusque filio Georgio Ernesto et Poppone Principibus Hennebergae, adsentientibus reliquis Saxonibus atque Hassis, pari iam vinculo adstrictis de futura successione pactus, eas in leges, ut, si Saxonum famiiam deficere contingeret, Coburgia ditio hennebergiis (quorum iam fuerat vetustis temporibus, a Carinthia Henrici Hennebergii filia, mariti Friderici Landgravii Thuringiae domui illata, uti dictum) si Hennebergici, Saxoniae Ducibus Principatus istorum obveniret, eo nomine ad 673040 fl. exsolvenda obligatis. cuius vi Saxonibus haec accessio facta. Tob Pfanner. de praec. Germ. Principp. gent. c. 2.

HENOCH fil. Cain, Gen. c. 4. v. 18. Item fil. Iared, vir iustus a Deo vivus sublatus. Gen. v. 5. v. 18. Fil. etiam Madian filii Abrahae, Gen. c. 25. v. 4. Fil. Etiam Ruben. Gen. c. 46. v. 9. Irem civ. quam Cain exstruxit, illique filii sui nomen indidit, 1. Par. c. 5. v. 3. Lat. dedicatus, vel disciplinatus, vel morigeratus.

HENOTICON q. Ep. Pacificatoria edictum Zenonis Imp. suasu Acacii Patr. CP. promulgatum, ad Eutychianos cum Orthodoxis uniendos. Quo, quoad externam speciem, symbolum fidei Conciliorum Oecum. Niceni, Constantinopolitani et Ephesini recipiendum inculcabatur, anathema Nestorio et Eutychi dicebatur, et 12. capita S. Cyrilli approbabantur: re ipsa [orig: ips‚] autem Conc. Chalcedonense reiectum est A. C. 482. Evagr. l. 3. c. 17. Liberatus c. 18. Theod. Lector, Collect. l. 2. Vide et Georg. Horn. Hist. Eccl. cum Notis et Observat. M. Leydeckeri, ubi Heticon hoc maximopere tollitur. Integrum id exstat, apud Evagtium Hist. Eccl. l. 3. c. 14. et apud Nicephor. Hist. Eccl. l. 16. c. 12. de eodem libellus agit Synodicus, sub Synodo Cl. Alexandr. petri Mongi ad A. C. 480. ubi inter alia, Zenonem impium Mongum dato ei cuo Henotito; Alexandriam remisisse dicitur; *(\os2 ai(retikh\n susthsa/menos2 su/nodon, th\n e)n *xalkhdo/ni a(gi/an a)neqema/tise su/nodon. Vox Graeca a verbo e(no/w, unde et e(/nwsis2, quod apud Scriptores Ecclesi in genere unionem seu unitionem, in specie eam unionem, qua [orig: qu‚] temporibus Constantini Porphyrogeniti et Romani, schisma ortum sub Leone Philos. ob de trigamia quaestionem, sopitum est, denotat. Quam *(/enosin quotannis mense Iulio e suggestu praelegi solitram, docet Ioh. Meurs. in Gloss. Vide quoque ll. Suicer. Thes. Eccl. in hac voce, ut in voce *(enwtiko\n.

HENOTICTONTI genus hominum monstroforum Tzetzae.

HENRICI dicti sunt in Gallia denarii aurei, ab Henrico II. Rege cusi, in quibus eius laureati et armis instzructi efficta protome in avetsa parte crux, ex literis H. coronatis compacta, pond. 2. den. 20. gran. pretii 50. solid. Turon. Gallice Deniers d'or, dits Henris. aliter Ducati quoque appellantur, et duplices etiam cusi sunt. Sed et utrique Henrici, paris ponderis, cum figura muliebri galeata, super tropaeo sedente, Victoriolamque lauream porrigentem dextra praeferente, cum Inscr. GALLIA OPTIMO PRINCIPI, sub eodem Rege, prodierunt [orig: prodiÍrunt]. Vide C. du Fresne in Gloss. ubi de Moneta.

HENRICIANI dicti sunt per convitium a Pontificiis ii, qui adhaerebant Henrico IV. et V. Impp. quorum inter errores hunc praecipuum censet Cat. Macer, quod, quando dixerat Christus Petro, Pasce oves meas, nullam his verbis Papae in Impp. potestatem collatam esse, asseruerint. Vide eum in Hierol. C. du Fresne Henricianam haeresin Simoniam fuisse, quam praefati Impp. Episcopatuum et Ecclesiarum inverstituris exercuerint, ait, ex Gulielimo Apuliensi de Gestis Normann. l. 3.

--- - --- Quia Rex Henricus ab illo
Damnatus fuerat, propter commissa nefandis
Accumulata modis: nec enim venundare sanctas
Ecclesias veritus, perversum dogma colebat
Simonis, et nullum donabat Pontificali
Culmine, praeter eos: qui maxima dona tulissent etc.

vide omnino Henricum IV. Quanto autem Henricianos hosce odio prosequuti sint Pontifices, discimus ex Vita S. Anselmi Lucensis Ep. a Luca Waddingo edita cum Notis, ubi inter alia haec habentur ß. 38. Henricianos vero penitus penitusque, nisi post magnam demum conversionem et paenitentiam, reprobavit. Imperatores.

HENRICUS [1] I. Saxo, fil. Othonis, Saxoniae Ducis ex Luitgarde, filia Imp. Atnolphi, post Conradum affinem Imp. Auceps vocatus, quod qucupio vacanti nuntius, de Imperio ei collato, allatus esset, Italis dictus Germaniae Rex, A. C. 920. Burcardum Sueviae et Arnulphum Bavariae Ducem ad obsequium revocavit; a Carolo Simpl. Lotharingiae regnum repetiit, Hungaros variis praeliis victi, caeciditque, Slavas subegit, Brennaburgum cepit, hinc Dalmatas, capta [orig: capt‚] Grono vicitate, tributarios fecit, vicit et Bohemos. Wittich. l. 1..A. C. 928. Danos, navali incursione Frisiones depraedantes, vivit, tributa iis imposuti, et Nubam eorum Regem Baptismum suscipere coegit, Luithprand. l. 3. c. 3. Synodo Erfurti celebrata [orig: celebrat‚], dies Apostlogorum observari voluit, Baron. Ann. Christianismum variis in locis propagavit, Ecclesias a nundinationibus mundavit, noti damnas, quod ante praelium cum Ungaris fecerat, Aventin. l. 4. In apparatu bellii Italici, paralysi correptus Obiit A. C. 936. Aet. 60. Ex Mathilde Saxonica, pater Ottonis I. successoris, Flodoard. Sigebert. Genebr. in Chron. Henricus autem sic


page 480, image: s0480a

Germanice sit Einric, sonat Ever-rich, aut semper potens. Sin origo sit Erric, sig. rich Lord. Fr. Philelphus et Camden putant contractum ab Honoricus: cuius nominis fuises Vandalorum Principem, Honorii tempore, narrat Procop. Nic. Lloyd.

HENRICUS [2] II. cogn. Claudus, eo quod ab Arduino, de quo infra, primum victus: de muro quodam celso desiliens, fem ur luxaverat, et Sanctus, Bavariae et Franconziae Dux, post Othonem III. Rom. Imp. A. C. 1003. Principes defectores Arduinum Marchionem, qui sei in Italia Regem federat, Iaromiro prius Principe Bohemo, Bolessao Polono Balduino Flandriae Com. Lotharingiam Godofredo donatam raptante, Bernardo Saxone superatis, vicit, atque subegit: Secunda [orig: Secund‚] vice in Italiam veniens, Capuae Saracenos vicit, ac Italia [orig: Itali‚] cedere compulit, Bubaganum Constantinopolitani Imp. Ducem, qui Saracenis favebat, bello acerrimo insecutus est. Troiam in Apuliae finibus, ubi olim Hannibalis castra fuere [orig: fuÍre], a Graecis aedificatam obsedit et per deditionem accepit, Graecis Apulia [orig: Apuli‚] et Calabria [orig: Calabri‚] pulsis, Bland. l. 3. Dec. 2. Papebergensem Eccl. fundavit, templum summum Basileae, terraemotu concussum, reparavit, ornavit et auxit, A. C. 1010. et A. C. 1014. Romae coronatus a Benedicto VIII. Symbolum Apostol. post Evangelia recitati iussit, ut credendorum memoria auditoribus semper refricaretur; post secundam expeditionem Ital. cum Roberto Galliae Rege de rebus Ecclesiae collocutus, Obiit A. C. 1024. Imp. 22. prope Halberstadium, Bambergae sepultus. Hunc Henricum, cum uxore Cunegunda virginitatem perpetuam observasse quidam scribunt, et post mortem miraculis claruisse, Glabar, Sigon, Sigebertus, Hermann. Ditmarus, Leo Ostiensis, Fabricius in Chron. Frisingens. l. 6. Crantzius l. 4. c. 35. Huius fil. Henricus, Caesar Aquisgrani electus est, A. C. 1025. Blond. l. 3. Dec. 2.

HENRICUS [3] III. cogn. Niger, post Conradum II. Patrem. Rom. Imp. A. C. 1040. adversus Oldericum Bohemorum Regem infeliciter pugnavit, tandem Oldericum superavit, Albanum, vel Ovonem, qui Petro pulso Ungariae regnum rapuerat, tribus praeliis vicit, Petro restituto, A. C. 1048. Quo ab Andrae occiso, hunc quoque subegit, Ungariam fuedum fecit, partem eius Austriam Alberto Bavaro donavit, ac primum Austriae Marchionem fecit, Lotharingum coercuit, cum Theodorico Hollando contentionem habuit, A. C. 1046. Bohemos tributarios fecit, copias sub finem anni, exercitumque validum Romam duxit; Ubi congregata [orig: congregat‚] Synodo tres Pontifices, tamquam tria teterima monstra Benedictum, Silvestrem, et Gregorium damnavit: Suitgerum Bambergensem Ep. qui Clemens II. dictus est, Pontificem in Synodo se cit, a quo et Imperiale Diadema accepit, Romanosque a Pontificum electione prohibuit. Dein Italos quosdam Principes ad obsequium revocavit, Frisiae inde Hollandiaeque Comites aggressurus. Conventu Wormatiae habito A. C. 1048. Brunonem, Leonis IX. nomine, Papam Benedicto IX. opposuit. A Vandalis victus, Obiit Botfeldiae, A. C. 1056. Aet. 39. Imp. 17. Bernard. Catius, in eius vita. Bonfin. dec. 2. l. 2. Crantzius. l. 4. c. 40. Hermann. Contr. in Chron. Lambertus Shafn. in Chronol. Daubr. Hist. l. 7. etc. Pater Henrici IV. ex Agnete filia Gul. Comitis Pictav. et Guiennae Ducis. Vide et Blond. l. 3. Dec. 2.

HENRICUS [4] IV. cogn. Senex, Henrici III. fil. Rom. Imp. A. C. 1056. regnavit annis quinquaginta varia [orig: vari‚] fortuna [orig: fortun‚]. A statibus Imperii, clam matre, abductus, perculose in Rhenum desiliit, Lusatios Vandalos sibi subiecit, per Hannonem Ep. Colon. Germaniam a latrociniis liberavit, domuit Saxones Bavarosque. A Gregorio VIII. ius investitutae beneficiorum Eccl. Imperatoribus ereptum eunte excommunicatus, supplex Canusii Papae factus est, A. C. 1077. ubi regio cultu deposito, intra secundum murorum ambitum, sone claceis, saeviente hieme, ieiunus, per triduum, usque ad vesperam responsum Pontificis exspectavit, Sigon. l. 9. tandem nudis pedibus, forfices et Scopas in manu habens, admissus, et sub durissimis conditionibus absolutus est, Malmesbur. in Hist. Angl. Nihilomnius, Papa [orig: Pap‚] annitente electum. seroque perfidiam suam detestantem Rodulphum Imperii aemulum saepius vicit. A. C. 1080. Pontificem Romanorum, a quo per iniuriam e Christianorum numero exemptus fuerat, urbe expulit, aliumque Pontificem, Clem. III. fecit, pulsis feliciter aliquot anticaesaribus, Hermanno Lotharingo, Henrico Lucemburgensi, etc. Postremo a fil. Conrado, instugatu Urbani II. bello petitus, dum s ad id parat, morbo periit, Leodii, A. C. 1106. Aet. 55. relicto ex Betrtha Italica Henrico filio rebelli, a Paschali II. similiter contra se excitato, A. c. 1105. Sepultura [orig: Sepultur‚] 5. annis a Papa prohibitus. Ultimus, qui Maiestatem Imp. adversus Pontifices Rom. retinuit. Eo namque mortuo Mantuae statutum, Papam a solis Cardinalibus eligendum esse. Polyd. de inv. l. 4. c. 10. Vide Laeti Comp. Hist. Univ.

HENRICUS [5] V. cogn. Iunior, Imp. Rom. prioris fil. Colomanno Ungariae Regi bellum infeliciter intulit, a Bolessao Polono ingenti clade ad Vratislaviam affectus: Romam venit, cepit Pontificem, Paschalem II. et aliquot Cardinales, servavitque in vinculis, donec pace facta [orig: fact‚], Pontifex observatam auctoritatem Caesari confirmasset, nempe beneficiorum, et Episcopatuum per baculum, et annulos investitura [orig: investitur‚], quam decerto abtogaverat Urbanus II. Blond. l. 4. Dec. 4. Dein a foedifrago Pontifice excommunicatus Gelasio II. Burdinum oppos. tandem Calixto II. hoc iure cessit. Obiit A. C. 1125. Ultraiecti, improlis ex Mathilde Anglica. Laetus. Comp. Hist. Univ.

HENRICUS [6] VI. Frid. I. fil. Rom. Imp. A. C. 1190. Constantia [orig: Constanti‚] ducta [orig: duct‚], A. C. 1186. Siciliae regnum obtinuit: Leodiensem Ep. rebellum oppressit, a Caelestino III. insolentissime coronatus, A. C. 1191. Neapolim aliquandiu frustra obsessam, mox cum caieta cepit, in Panormitanos, qui uxorem eius Tancredo tradiderant, saevus. Cuius viduam Sibyllam postmodum perpetuo carceri mancipavit, Gulielmo eius fil. excaecato, et male habitis reliquis captivis. Post haec, ex Richardo Anglo, a bello sacro reverso, magnam pecuniae vim


image: s0480b

extorsit, a Papa proin excommunicatus. Fridericum fil A. C. 1196. ab Electoribus successorem destinari voluit, inque Italiam reversus, rebelles Siculos crudelissime tractavit, ab uxore A. C. 1197. quam praeterea adulteriis offenderat, veneno sublatus, messanae. Reger. in Ann. et Auctores Laeto laudati. Ducibus Archiep. Moguntino, et Othone Saxoniae Duce, subsidiarium exercitum in Asiam misit, qui anno sequenti audita [orig: audit‚] Imp. morte in Germaniam rediere [orig: rediÍre]. Blond. Plutarch. Aemil.

HENRICUS [7] VII. Lucemburgensis, Post Albertum I. Rom. Imp. A. C. 1309. primo Germaniam pacavit, Austriacis Fridericum Alberti fil. praefercit, Ioh. fil Bohmis Regem dedit, Thuringiacum bellum finiit. In Italiam transgressus singulis Longobardiae civitatibus praesides dedit, Flrenriam obsedit. Genuae decretum tulit, Imp. Rom. Pontifici Rom. iuramentum praestare non teneri, Aventin. l. 2. Ann. Cum Friderico Siculo Rege foedus rcit, exercitum in Calabrim adversus Robertum Neapolitanum a Clem. V. concitartum, duxit, apud Bonconventum morbo laborans, non sine suspicione venein: a Monacho Dominicano sub Sacramenti specie oblati, diem clausit extremum. Blond. l. 9. Aemil. l 8. A. C. 1313. Laeti. Comp. Hist. univ.

HENRICUS [8] Imp. CP. successit Balduino VIII. Flandriae Comiti, fratri, A. C. 1206. Graecos saepius rebellantes vicit, Duci Valachiae bellum movit, a Pontifice A. C. 1210. ob legens quasdma Clericis minus gratas, reiprechensus: Obiit Thessalonicae A. C. 1216. Aet. 40. non sine venein suspicione. Successit Petrus cortenaeus, Comes Antissiod. maritus sororis eius Iolantae, Petr. et Rob ertus Antissiod. ut et Georg. Logotheta, in Chron. Nicephorus Gregoras l. 2. Petr. Utremann. Const. Belg. etc.

HENRICUS [9] fil. Conradi III. Rom. Rex electus, cum Pater in Orientem proficisceretur, paulo post Obiit. Item, Thuringiae et Hassiae Landgr. c. Frid. II. electus Rex A. C. 1245. ab huius fil. Conrado, in praelio occisus, A. C. 1247. Dictus Rex Clericorum. Item, fil. huiusdem Friderici, Rex Rom. a Papa contra Patrem excitatus, victus et in Apuliam relegatus, A. c. 1235. paulo post Obiit, Galliae Reges.

HENRICUS [10] I. Galliae Rex fil. Roberti, coronatus A. c. 1027. Patri A. C. 1031. mortuo successit. Ope Roberti Ducis Normanniae, mattem Constantiam, quae Roberto fil. iuniori favebat, vicit, fratri Burgundiae Ducatu concesso, unde prima Ducum ex Regio sangunie familia. Dein Theobaldum et Stephanum, Campaniae Comitis filios, quos contra Contradum Imp. defenderat, superavit; Henrico Roberti ducis filio, pulso Gulielmo notho. cui Pater favebat, Ducatum restituit. Sub illo Leo IX. Remis concilium habuit, Normanni Duce Roberto Guischardo in Italiam transgressi, Neapolis et Siciliae Regnum Saracenis eripuerunt [orig: eripuÍrunt] Obiit A. C. 1060. Regni 29. Aet. 55. Ex Anna Russa, filia Iatoslai Rusorum Regis pater Philippi I. se vivo adhuc coronati, Hugonis Mag. unde Comites Veromandui: et Roberti medii, qui iuvenis Decessit. Hist. Gall.

HENRICUS [11] II. fil. Francisci I. ex Claudia Francica, parti successit, A. C. 1547. Bononia [orig: Bononi‚] Anglis pulsis, Octavium Farnesium, contra Carolum V. et Iulium III. tuitus est, A. C. 1551. A Principubus Germ. contra Imp. evocatus, metim cepit A. C. 1552. Argentorato frustra tentato. Hannoniam vastavit, Rentiaci obsidione repulsus rediit, magna [orig: magn‚] Caesarianorum clade victor, A. C. 1554. Metim, fraude Franciscanorum vix non amissam, contra Imp. fortiter defendit; ad Marcianum ab Hispanis fugatus, auspiciis Philippi II. ad Fanum Quintini, tanta [orig: tant‚] clade affectus est, A. C. 1557. Laurentii die, ut Lutetiae passim cives diffugerent: Non minori clade anno post ad Gravelingam affectus: quam purioris religionis in Gallia ansam notant Historici, dum Galiica nobilitas captivitatis taedium Bibliorum lectione discuteret. In solatium tot Cladium per Ducem Guisium Caletum post 210. An. Anglis eripuit: Pace Cameraci, quae infelix dicta, A. C. 1559. ducentis locis hosti redditis, mutuisque nuptiis sancita. Concilium Tridentinum, non Concilium, sed conventum vocavit, quod Patres aegerrime tulerunt [orig: tulÍrunt], P. Suavis, in Conc. Trid. p. 369. In Evangelicos a Valentina Strige accensus, Senatores Ludovicum Fabrum et Annam Burgaeum dissnadentes, carcere mulctavit: a Mongomerio Com. in hastiludio letaliter vulneratus, iuxta Bastiliam, ubi illi captivi languebant, portatus, saepius repetiit, Vereri se, ne innocentibus hominibus iniuriam fecisset. Obiit ex vulnere A. C. 1559. Thuan. Hist. l. 12. 22. et 23. etc. Regni 12. Aet. 40. Ex Catharina Medicaea, pater Francisci II. Caroli IX. Henrici III. etc. Hist. Gall.

HENRICUS [12] III. prius Eduardus Alexander dicuts, fratri Carolo IX. successit A. C. 1575 postquam sub Ducis Andegavensis, nomine, intestino bello, regii exercitus Dux, orbi innotuisset, et post mortem Sigismundi Aug. Rupellam tum obsidens, Pol. Rex electus esset, inde, fratris obitu audito, clam reversus. Ordin. S. Spiritus auctor A. C. 1578. ambitione guisiorum, quibus condaeus, Alenconius et Navarraeus se opposuerant, regnum rurbari vidit: Religionis libertatem mox, ita in Turonibus iuxta Lochias conbventum. per universum regnum permisit. Anno vix elapso Blesis denuo A. C. 1577. pro una Caholica religione edictum sibi extorqussus, rursus res turbari indoluit, sed Mompenserii intercessione restituta. Alenconio veneno sublato, maiores orti motus. narina mater, ut Navarro gradum ad successionem praecideret, de Lotharingi liberis ex Claudia filia evehendis cogitavit, Guisiis ad se id rapere contendentibus. Hinc Liga illa adeo famosa, quae Peronae prius coepta, Duce Guisio, iam Philippo II. et Sixto V. suffulta lacertos movere, Religio praetexi, Carolo Cardin. ut ambitio tegeretur, regnum deferri: scisso in 3. factiones regno, quarum illa quae Regi adhaerebat, Politicorum dicta, infirm issima erat, altera Ligistarum potentissima, tertia Reformatorum, sub auspiciis


image: s0481a

Henrici Navarri, per quos Regis latus a Ligistis petebatur, bonitate causae valide: Unde bellum trium Henricorum: quo Annas Ioyesius, Politicorum Dux, a Navarro ad Curtracum praelio victus, A. C. 1587. periit, Germani vero a Reformatis vocati, a Duce Guisso retrocedere coacti sunt. Qui tandem persona [orig: person‚] detracta [orig: detract‚], iam in Regem ipsum acer, primo varia frustra machinatus detegente semper insidias Polinio, tandem illo Parisiis pulso, de eo in Monasterium detrudendo consilia agitavit, iamque omnia infra se despexit: paulo post Blesis, quo ab Henrico Rege pellectus erat, in eo ipso cubiculo, in quo olim de Laniena Paris. deliberatum, trucidatus, una [orig: un‚] cum fratre Ludovico Cardin. Sed hic [orig: hÓc] malorum nullus finis. Rex. a Pontifice excomm unciatus, ut Ligistis sub Meduanio Duce formidolosis par esset, ad Navarrum et Reformatos confugit, quorum copiis subnixus Lutetiae iam gravis imminebat: cum Iacobus Clemens, Dominicanus, illum cultro nefario letaliter sauciavit: Obiit A. C. 1589. Aet. 39. Regni 15. Postquam prius Ordines, de non obtrudenda religione ut monuisset, Navarrum vero sussessorem designasset: Frustra a Gulielmo Hasso praemnitus, a capite raso sibi caveret. Ex Claudia Lotharinga nulla [orig: null‚] prole suscepta [orig: suscept‚], ultimus Valesiae stirpis. Serres in Henr. III. Ludov. Lucius Hist. Iesuit. l. 4. c.3. Prae primis Iac. Aug. Thuan. in Hist.

HENRICUS [13] IV. cogn. Magnus, Invictus, et Restaurator regni, fil. Antonii Navarrae Regis ex Iohanna Alberetana, primo Bearniae Princeps, dein matre A. C. 1572. paulo ante Lanienam Paris. chirothecis venenatis sublata, Navarrae Rex una [orig: un‚] cum Principe Condaeo, a Carolo IX. captivus detentus est, infaustis illis cum Margaretha Francica nuptiis, de quibus cives passim iactaverant, plus sangunis, quam vini effusum iri. Inde elapsus, varias res feliciter contra hostes gessit, una [orig: un‚] cum Condaeo a Sixto V. convitiis lacessitus et excommunicatus, Romae per amicos, programmare Pasquino affixo, illum falso et malitiose mentiri, regessit, se eum pro Antichristo reputare addens: qua [orig: qu‚] voce perculsus Pontifex, deinceps nihil se contra eum tentaturum spopondit, ob hoc frigus Iesuitis et Guisianis Navarrista dictus. Victor ad Curtracum, Henrico III. Regi se contra Ligistas iunxit, illo mortuo Successor, frustra ab Henotita factione Carolo Cardin. opposito; qui paulo post in viculis Henrici IV. Obiit, familiae suae et regni ludibrio natus, quem guisius tamquam larvam hactenus ostentaverat. Dein Meduanium, Ligae caput, 30000. tnilliubus suffultum ipse vix 4000. habens, in Normannia, ad Arcam, vicit A. C. 1589. eundem Euriaci cum 1200. solum aggressus, decuplo plures hostium copias iterum superavit. A. C. 1590. per Duces rebus non minus in Arvernia feliciter gestis. Parmensem amovit, Lutetiam, inaudita [orig: inaudit‚] fame pressam, occupavit, in victos benignus, qui tanta [orig: tant‚] bonitate moti, Pontificis bullis per carnificem crematis, suaserunt [orig: suasÍrunt], ut in Gallia Patriarcha constitueretur; iam enim Rex Protestantium sacris, quibus innutritus erat, desertis sollennis Missae adierat, prolata [orig: prolat‚] interioris sensus voce: Suam se animam perditum ire, ut populum aerumnis eriperet. Sic ab omnibus Rex proclamatus, cornatus est Carnuti, A. C. 1593. primus ex Borbonia fam. irato Pontifice, et adhuc absolutionem negante. Hispanorum dein 18000. sub Connestabili Castellae, ad Divionem, cum 1500. solum suorum, vicit A. C. 1594. Ambianum recepit, aliaque fortituer et feliciter gessit. Interea, Petrus primo Barrerius sicarius in eius vitam subornatus est, cuius conatu derecto, Ioh. dein Castellus emissus, fallente ictu dentem Regi excussit, exclamanti, Itane fieri oportebat, ut Iesuitae ore meo convincerentur? Unde columna [orig: column‚], ubi prius parricidae domus steterat, erecta [orig: erect‚], Iesuitae regno pulsi; Ioh. Guignardus ex eadem soc. quod venam Basilicam Sanbartholomaeano tumultu incidendam fuisse, dixisset, strangulatus, etc. Post haec; Rex a Pontifice graviora verito absolutus, paulo post etiam Meduanium et Mercurium obnoxios habuit, A. C. 1598. Sabaudum ad pacem, et Bressani Marchionatus redditionem adegit, Bironum Ducem capite plexit, quod unicum sub eius regno iustae severitatis exemplum. Post quae profunda [orig: profund‚] pace Regnum per 10. An. beatum, glorsissimum Regem suum a Francisco Raviallaco, in publica laetitia, cum ad expeditionem ingentem accinctus, Reginam coronari voluisset, repetito cultri ictu, A. C. 1610. interemptum doluit: Aet. 57. Regni 21. tanta [orig: tant‚] omnium tistitia [orig: tistiti‚], ut plurini impatientia [orig: impatienti‚] doloris contabescerent. Pater ex Maria Medicaea, Ludovici XIII. successoris. etc. Vide Casaub. Praef. in Polyb. Serres, Invent. Gall. Lucium Hist. Iesuit. Lamsium, Orat. de Gall. inprimis Thuan. in Hist. Hispaniae Reges.

HENRICUS [14] I. Hisp. Rex, ludens cum pueris, tegulae casu apud Palantiam periit, A. C. 1217. Aet. 10. Roderic. rer. Hisp. l. 8. c. ult. l. 9. c. 4. Mariana. l. 12. c. 3. et 6.

HENRICUS [15] II. Castellae Rex successit Alphonso v. Patri, cuius fil. nothus erat, sicut Petrus, ex legitima uxore ei natus est. Sed hic, uxore Blanca [orig: Blanc‚], matre et altero fratrum Henrici, occisis, cognomen Crudelis meritus. Henricum cum magna parte regni ad ultionem insurgere vidit: Verum hic victus, ad Carolum V. Galliae Regem confugit, qui eum sub Comitis Marcani et Connestabilis Guesclini auspiciis in regnum reduxit. Mox Petrus, ope Anglorum, restitutus, Henrico acie victo, saevire perrexit: hinc ab Hispanis revocatus Henricus, Petrum sustulit. Coronatus A. C. 1369. frustra Rege Arragoniae, Navarrae, Lusitaniae, Granatae et Ioh. Lancastriae Duce fil. Eduardi Angliae Regis renitentibus, quos omnes Henricus victos pacem petere coegit. Veneno postmodum a Rege Granatae, potentiam eius verito, sublatus, Obiit A. C. 1379. inaugurationis 10. Garibaius Hist. Hisp. l. 25. c. 20. Mariana l. 17. Surita Ind. l. 3. frosissard. Belleforest. Argentraeus Hist. Brit. l. 5. 6. 7. 8. et 9.

HENRICUS [16] III. fil. Ioh. nepos prioris, cogn. Valetudinarius, successit Patri, A. C. 1390. Aet. 11. Turbis implicitus in minori hac


page 481, image: s0481b

aetate, provectior iam illas dissipavit, terque hebomadatim subditis liberum ad se accessum permisit. Lusitaniae et Granatae Rex hanc regni quietem turbatum euntes vicit; ingenti exercitu contra Mauros misso, Obiit Toleti, A. C. 1406. Regni 17. Aet. 27. Mariana l. 18. et 19.

HENRICUS [17] IV. cogn. Impotens, et Liberalis, post Patrem Ioh. II Rex, A. C. 1454. Initio composita [orig: composit‚] inter se et Navarrae Regem lite, Ismaelem Granatensem, dein Muley Hacemum bello agressus est. Pulsus dein a subditis, quod Bertrandum de la Cueva ad uxorem admisisset, ex qua natum Ioh. haetedem dixit: unde bellum inter illam et Isabellam, Henrici sororem. Ferdinando Arragoniae Regi nuptam. Obiit Segoviae A. C. 1474. Idem Hist. Hisp. l. 21. 22. et 23. Angliae Reges.

HENRICUS [18] I. Gulielmi I. fil. Angliae Rex, post fratrem Gulielmum II. A. C. 1101. fratrem Robertum natu maiorem, Normanannorum Ducem instructa [orig: instruct‚] acie vicit, A. C. 1106. et Normanniam illo capto obtinuit. Polyd. Virg. l. 2. Wallos vicit, caecidit, et in sua verba iurare coegit, Imp. filiam sponsam cum dote uxorem dedit: Bello contra Ludovicum Crassum, nonAdeo felix. Obiit in castro qudam Dioecesis Rhotomagensis, A. C. 1135. Ex Mathilde, Malcolmi Scoti fil pater Gulielmi ac Richardi, qui in mari perierunt [orig: periÍrunt], et Mathildis, Henrico V. Imp. primum, dein Godofredo V. Comiti Andegav. nuptae. Matthaeus Malmesbur. Chenius Hist. Angl. Hic Henricus patrem, (qui legas Denorum et Gentium Borealium, e quibus prognati Normanii, Anglis inducere Volens; Baronum intercessione, divi eduardi leges restituerat) imitatus, sub initium regni, dum ad Robertum fratrem populi vereretur defectionem, idem fecir. Deinceps vero congestum novi Iuris codicem, in quo multa e lege Salica et Ripuatiorum, multa ex aliarum gentium legibus antiquis, plurima e Danicis illis Canuti Regis concinnaverat, Anglis imposuit observandum. Quo auspicio, liceat e florentio coniectare, sic in a. C. 1142. referente: Interpellata est a civibus Londinensibus, Mathildis Imperatrix Henrici filia ut leges eis Regis Eduardi observare liceret, non vero patris Henricim quia graves erant. Verum illa, prae nimia austeriate, non acquie vir illis, unde et motus magnus factus est in urbe, et facta [orig: fact‚] coniuratione adversus eam, ignominiosam cum suis fugam arripuit, omni sua [orig: su‚], suorumque supellectile post tergum relidta [orig: relidt‚]. A quo tempore leges illae obsoleverunt [orig: obsolevÍrunt], Interim de Ioh. Rege refert Parisius, ad A. C. 1213. iussisse illum, ut leges proavi sui Henrici ab omnibus in regno custodirentur: quod tamen alii de legibus Eduardi Confessoris, qus partim recepit, partim reiecit, intelligi volunt, Henr. Spelmann. in Gloss. Arch.

HENRICUS [19] II. Andegavensis, Godofredi III. fil. Angliae Res, post Steph. A. C. 1155. ob matrem Mathildem, filiam Henrici I. ducta [orig: duct‚] Eleonora [orig: Eleonor‚], Aquitaniam quoque et Pictones nactus est. Legibus primo, tum contra peregrinos, tum contra Proceres novarum rerum cupidos latis, regnum firmavit. Cumbriam, Northumbriamque recepit, ac Wallos ad defectionem declinantes domuit, Hiberniam subegit, ac Pontificis Romani consensu, suo adiecit regno. Godofredum fratrem, hereditatis portionem sibi debitam petentem, elusit: quo a Britonibus in Ducem electo, mortuoque, successioni inhians. Conanum Comitem Redonensum coegit, filiam suam Godofredo tertio suorum filiorum elocare. Ob Eleonoram, a Ludovico VII. Gall. Rege prius separatam, Comitatui Tholosano immines, Raimundo bellum novit, sed gemino coniugio pax composita, annitente Ludovico. Postmodum Gulielmum Scotiae Regem cepit, Richardum fil. rebellem in Pictonibus superavit, pace cum Ludovico inita [orig: init‚], huiusque filia [orig: fili‚] Richardo promissa [orig: promiss‚]. Iura regni antiqua instauraturus, dum Thomam Cantuatiensem Archiep adversarium habet, iratus occadionem eum necandi dedit: ob id iussu Papae Alex. III. a Monachis, virgis caesus. Matth. Paris. in Hem, II. Dein com Philippo Ang. collisus, pace conciliata [orig: conciliat‚], cum eo in Orientem proficiscendi consilium cepit. Tandem Richardum fil. denuo infestum habens: Obiit in Turonibus, A. C. 1189. Regni 34. filiis rebellibus diras imprecatus. Vide Matth. Malmesbur. et Polyd. Virg. Hist. Angl. Etiam huic Regi adscribuuntur suae leges hodie sub Glanvillae nomine in lucem datae: videuturque Hovedenus leges Eduardi Confessoris a Gulielmo I. emendatas, et ab Henrico II. denuo restitutas, restituenti attribuere. Sic enim ille in A. C. 1180. Eodem anno Henricus Rex Angliae pater constituit Ranulphum de Glanvilla, summum Iustitiarium totius Angliae, cuius sapientia [orig: sapienti‚] conditae sunt leges subscriptae, qus Anglicanas vocamus. Recitat deinde dictas leges Eduardi a Gulielmo emendatas, Henr. Spelmann. in Gloss. Arch.

HENRICUS [20] III. prioris nepos, Ioh. sine Terris, Patri successit, A. C. 1216. remisso in Galliam Ludovico Galli, postmodum VIII. huius nominis quem Anglorum quidam in regnum vocaverant. A Philippo Aug. et Ludovico VIII. regiones Patri ereptas frustra repetiit, pet frartem Richardum Gallorum progresus stitit, cum Ludovico IX. pacem innit, patrte Aquitaniae ultra Garumnam contentus. Regulum Hiberniae et Wallenses compescuit, cum Baronibus dissedit, cum fratre Richardo et Henrico fil. ab iis captus; Sed hic elapsus Patrem Patruumque liberavit victor. Misso tandem in Orientem contra Saracenos, Eduardo fil. succcssore. Obiit A. C. 1272. Aet. 65. Regni 56. Martth. Paris. Polyd. Virg. l. 16. Froissard. etc. Ex Eleonora Provinciali, filia Raimundi Berengarii secunda, parter duorum filiorum et trium filiarum.

HENRICUS [21] IV. Lancastriae Dux fil. Ioh. e Gallia exul revocatus. ubi Richardo II. in vincula coniecto, et occiso, Angliae Rex evasit, A. C. 1399. neglecta [orig: neglect‚] Anna [orig: Ann‚], uxore Richardi Com. Cantabrigiensis, filia [orig: fili‚] Eduardi Eborac. proximioris coronae heredis, unde utriusque Rosae dissidia. Carolo VI. Gall. Regi Isbellam fil. Richardi filiam remisit, non semel inducias cum ilklo pactus. Principes plurimi adversus hunc Regem postea conspirarunt, et manus


page 482, image: s0482a

conseruerunt [orig: conseruÍrunt], sed triumphavit Henricus victis hostibus. Variis seditionibus, coniurationibus, intestinis bellis laboravit: Cum Scotis, cum Gallis rem habuit. Obiit A. C. 1413. Regni 13. Pater ex Maria, filia Comitis Herefordii, Henrici V. Successoris, etc. Polyd. Virg. l. 20. et 21. Hist. Angl. Harpsfeld, Hist. Eccl. Angl. sec. 14. et 15.

HENRICUS [22] V. Angliae Rex, A. C. 1414. Galliam vastavit, interclusus, ex desperatione, cum tantum 10000. habuister, praelio ad Azincurtium, in Picardia A. C. 1415. tam acriter conflixit, ut 10. milia caperer. Quam litem Sigilmundus Imp. in Galliam Angliamque transiens componere frustra conatus est. Iunctus enim Burgundo Henricus, post celebrem illam Rotomagi obsidionem, A. C. 1419. Normanntam sibi subiecir; illo occiso Regis Caroli iussu; Isabellam huius matrem in suas partes pertraxit. Hinc A. C. 1420. ad Trecas cum Carolo, et Philippo Burgundo pactus, Franciae regnum, et Catharinam Caaroli VI. Francorum Regi filiam uxorem accepit. Post quae, urbibus aliquot Delphino ereptis, Patisios venit. Ex Anglia, quo abiverat maiores copras adducturus, redux Druidum urbem cepit: Obiit A. C. 1422. Aet. 36. Regni 9. Pater Henrici VI. sub tutela Ducis Gloceltriae, Angliae, et Ioh. Ducis Bethfordiae, Galliae Regentis. Eius uxor postmodum, ex Ovino quodam infimae sorcis, cui nupsit, praetera alios, Edmundum Com. Richemontanum, patrem Henrici VII. suscepit. Monstrelet. l. 1. c. 101. 140. etc. Walsingam. in Henr. V. Ioh. Iuv. de Ursinis et Laborator in Caroll VI. Polyd. Virg. l. 22. etc.

HENRICUS [23] VI. Angliae Rex, A, C. 1424. regnum Galliae aliquot annis obtinuit; Parisiis coronatus, A. C. 1431. duplici corona [orig: coron‚], tandem amisaa [orig: amisa‚] virture Garoli VII. et domesicis insidiis tota [orig: tot‚] Gallia [orig: Galli‚], Caleto et paucis aliis locis exceptis, a Richardo Duce Eborac. bis victus et in vincula coniectus, a Margaretha Andegav, uxore, Scotorum viribus subnixa occiso hoste, liberatus: mox ab Eduardo fil. Richardi iterum regno Angliae pulsus, et A. C. 1465. in carcerem deno coniectus, indeiterum liber A. C. 1471. rursusque captus, tandem trucidatus est, An. Aet. 52. Philipp. Comin. l. 6. etc.

HENRICUS [24] VII. Comes Richemontanus, fil. Eduardi, ex Margaretha, Ioh. Ducis Somerseti, e fam. Lancastrensi, filia, nepos Ovini Tideri Galli, clandestinis nuptiis Catharinae Henrici V. viduae iuncti. Henrico VI. strangulato in Armoricam se recepit, inde Richardum III. regni usurpatorem, in Angliam reversus, vicit, throno conscenso. Maritus Elizabethae, filiae Eduardi IV. coronatus est, A. C. 1485. ab inimio s frustra duobus impostoribus subornatis. Maximiliano Imp. contra Carolum VIII. Gall. Regem suppetias misit, nuptiis Annae Britannicae iam form idolosum: Cum Scotis bellum gessit, egregias leges sanrit, literatis favit, Salomo Angliae dictus. Obiit A. C. 1509. Regur 24. Pater Henrici VIII. Polydor. Virg. l. 26. Verulam. in Henrico VII. etc.

HENRICUS [25] VIII. Patri successit, A. C. 1509. cum uxore Catharina Arragonia, vidua fratris sui Arturi coronatus. Instigatu Iulii II. Maximiliano Imp. iunctus, Ludovico XII. Galliae Regi bellum movit, A. C. 1513. Gallos ad Guinegastam, praelio Caica rium dicto, quod hi plus calcaribus tum, quam gladiis usi essent, vicit, caproque Tornaco, in Angliam rediit. Ubi Iacobum IV. a Gallo excitatum, praelio ad Fluidonem fudit atque trucidavit; pace dein cum Ludovico inita [orig: init‚]; Mariam sotorem ei elocavit; A. C. 1514. Post haec, contra Lutherum scripsit, Defensoris fidei titulo proin a Leone X. ornatus. Francisco I. in Hisp. captivo, regni Protector esse voluit, A. C. 1525. liberationi Clem. VII. Roma capta [orig: capt‚], in vinculis a Carolo V. derenti, similiter opera [orig: oper‚] navata, A. C. 1528. Exin Thomas Volsaei suggestione, repudiata Catharina [orig: Catharin‚], Annam Boleniam duxit, A. C. 1533. Hinc excommunicatus a Pontifice, Ordinum regni decreto auctoritatem Pontificiam per regnum abrogavit, tributo annuo, quod ab Inae temporibus pendebatur, negato: coegitque sacramento Ecclesiasticos, ut se, Ecclesiae caput a Christo proximum agnoscerent. Monachos eiecit, quorum coenobia in lupanaria et Cynaedorum ac Sodomitarum latibula fuisse conversa, deprehendit, Ioh. Speed. in Chron. In doctrina adeo nihil mutavit, ut in Luthetanos igne saevierit. Ioh. Fischer. Cardin. Thomamque Morum capite mulctavit, Ordinem Melitensem in suo regno abolevit, Thomae Cantuar, ossa refodi et comburi iussit. Iohannae Seimerae forma [orig: form‚] captus, Annam Boleniam capite plexit; qua [orig: qu‚] in nixu Exstincta [orig: Exstinct‚], Annam Clivensem duxit, moxque repudiavit: ducta [orig: duct‚] Catharina [orig: Catharin‚] Havarda [orig: Havard‚], filia Nortfoliciae Ducis qua [orig: qu‚] etiam decollata [orig: decollat‚], quod virgo non esset, Catharinam Parvam viduam supetinduxit. Iterum contra Gallos, Bononia [orig: Bononi‚] capta [orig: capt‚], A. C. 1545. Scotosque bellum movit. Obiit A. C. 1547. Aet. 57. Regni 38. postquam ad Amicos moriturus: Vaemihi, qui numquam Viro in ira, et mulieri in luxuria peperci. Testamento posuit, ut Eduardus, ex Seimera genitus, sibi succederet; quo sine prole Defuncto Mariam ex Catharina Arrag. filiam, et huie Elizaberham, ex Anna Bolenia susceptam substituit. Thuan. Hist. Bellai. l. 4. Hist. Guicciard, l. 19. et 20. Polyd. Virg. Sleidan. etc.

Alii Reges.

HENRICUS [26] Crastus Navarrae Rex, fil. Theobaldi VI. Com. Campaniae, tertius huius nominis successit fratri Theobaldo II. A. C. 1271. Sagina [orig: Sagin‚] suffocatus, Obiit Pompeiopoli, A. C. 1274. Ex Blanca-Artesia, quae postmodum Edmundo Lancastr, Comiti, filio Henrici III. nupsit, pater filii, quem nutrix e manibus elabi passa est, et Iohannae, Philippo Pulchro Gall. Regi nuptae. Nangius in Chron. et Philipp. III.

HENRICUS [27] Albretanus fil. Ioh. Navartae Regis, regno a Ferdinando Aragonio exuti, magni animi Princeps, Iohannam genuit Navarrae Reginam, quae ex Antonio Borbonio mater fuit Henririci IV. Galliae et Navarrae Regis, cogn. Magni.

HENRICUS [28] Campanus fil. Henrici I. cogn. Iunior, post mortem uxoris Hermancellae, Theobaldo iun. fratri Campania [orig: Campani‚] relicta [orig: relict‚], inque Oriente ducta [orig: duct‚] Isabella [orig: Isabell‚], filia [orig: fili‚] Regis Almerici, vidua [orig: vidu‚] Conradi


image: s0482b

Comit. Montferratensis, ante urbem Tyrum occisi, A. C. 1192. Hierosolymae Rex Obiite fenestra prolapsus, A. C. 1197. De hoc coniugio, cum Umfredus Toronensis, maritus eius, cui eam Conradus rapuerat, adhuc in vivis esset, ingens quaestio orta, A. C. 1216. decila A. C. 1221. inter Erardum Briennensem, et Theobaldum VI. Henrici Crassi patrem. Reliquit Henricus hic Adelaidem, Hugoni Cypri Rege et Philippam Erardo Briennensi nuptam. Vide Moret. Dit. Hist.

HENRICUS [29] Carinthiae Dux Rex Bohemiae. A. C. 1307.

HENRICUS [30] Comes Lusitamae, frater minimus Hugonis I. et Eudis II. Burgundiae Ducum, fil. Roberti, nepos Roberti Gall. Regis In Hispaniam transgressus, A. C. 1096. Alphonso VI. Castellae Regi suppetias tulit, Lusitaniam Mautis eteptam, cum filia eius Teresa, nactus. Pater ex ea Alphonsi Henrici, primi Portugalliae Regis. Obiit in obsidione Austricae, A. C. 1112. Anton. de Vasconcellos, Anaceph. de Reg. Port. Eduardus Nuguez, et c

HENRICUS [31] Cardinalis Lusitanus, quintus Emanuelis Regis ex Maria Castellana fil. successit Sebastiano abnepoti, A. C. 1578. Extrema [orig: Extrem‚] iam aetate, cum varii Principes Regnum sibi vindicatunm irent, et Comitiis habitis A. C. 1579. de Successore deliberaretur, Obiit A. C. 1580. Aet. 68. Regno post eum ab Philippo II. usurpato, dones A. C. 1640. pulsis Hispanis, Ioh. IV. Bragantiae Dux in thronum evectus est.

HENRICUS [32] I. Lusignanus, post patrem Hugonem I. Cypri Regem Obiit A. C. 1253. Ex Placentia, filia Boemundi IV. pater Hugonis II.

HENRICUS [33] II. fil Hugonis III. fratri Ioh. successit, A. C. 1286. Rex Hierosol. coronatus.

HENRICUS [34] fil. Ludovici VI. Archiep. Remensis, Obiit A. C. 1175. Vide Moret. Dict. Hift.

HENRICUS [35] Burgundus fil. Roberti I. Ducis Burgund. Obiit ante patrem A. C. 1066. Ex Sibylla, mter alios, pa et Henrici, unde Portugalltae Reges orti.

HENRICUS [36] I. Princeps Condaeus, fil. Ludovici I. paterni zeli, in Orthodoxia defendenda, imitator: tempore lanienae Paris, cum Navarrae Rege captus, proponenti Regi Missam, mortem aut perpervum carcerem, generose respondit: se numquam favente Deo commissurum, ut primum eligat, ex duobus alterum Regisvoiuntati relinquere. Nihilominus a Rozario, qui metu mottis tum fidem eiura verat, quem lapsum postea Heidelbergae publico scripto deflevit, seductus, ad tempus ad Pontificios accessisse visus est. Mox liber. Religionem, cui innutritus erat, usque ad mortem professus. Obiit, rarum fortitudinis, pietatis, et constantiae exemplat. A. C. A. C. 1558. Ex uxore Carlotte Tremollia, pater Henrici II. Quo pacto, iniuriam a Sixto V. sibi una [orig: un‚] cum Henrico Navarrae Rege ultus sit, vide apud Thuan. in Hist.

HENRICUS [37] II. fil. prioris, per aliquot annos, Religioni Reform. cura [orig: cur‚] Patris innutritus, postmodum ab Henrico IV. a Papa, in communionem Rom. recepto, hisce Doctoribus erudiendus traditus est. Varia forruna [orig: forrun‚] conflictatus, Obiit A. C. 1646. fortitudine inclitus. Ex Carlorta Margaretha Montmorantia, patens Ludovici Principis Condaei, etc.

HENRICUS [38] fil. Othonis, post patris obitum Bavariam inf. sicut frater eius maior Ludovicus cum sup. Bavaria Palatinatum nactus est. Hiambo a. C. 1282. in Comitiis Augustanis, Austriam, Stiriam, aliaque tamquam Maiorbus suis ablata, repetivere [orig: repetivÍre]. Sed Henrici progenies in pronepote Ioh. A. C. 1340. desiit; in qua ante alios eminer Otho, qui cum fil. Henrico, regnum Hungariae, adversus Carolum Martellum sibi asserere conatus est Phil. iac. Spener. Syll. Geneal. Hist.

HENRICUS [39] cogn. Dives, parsimoniae laude inclitus, fil. Friderici Landshutensis, nepos Ludovici Imp. Motruo Ludovico Barbato, A. C. 1447. quem in vinculis tenuerat, Ingolstadiensem hereditatem, exclusis agnatis, solus adivit. Pater Ludovici. in cuius fil. Georgio, Ingolstadiensis Acad. conditore; linea exstincta est, A. C. 1503. Hic, cum haetedem scripsit Elisabetham Ruperto Palatino nuptam, bellum Bavaritum ortum est. Idem.

HENRICUS [40] fil. secundo-genitus Alberti lineae Albertinae conditoris, post Patrem, in Frisiis debellandis, frustra occupatus, ius suum Austriacis vendidit. Luthero impense favit, et non tantum A. C. 1538. Smalcaldico foederi nomen dedit, sed et oblatam maioris fratris Georgii hereditatem, hac conditione, ut Ponnficiis accedetet, recusavit. Mox ditiones, a Smalcaldici foederis Principibus adiutus, occupavit, religionemque Evaug. introduxit, Luthero a Lipsia initium faciente. Pater fuit Mauritii Aug. Idem.

HENRICUS [41] cogn. Niger vel Catulus, fil. Welphi I. Bavatiae cucatum, post patrem frattemque Welphum II. teunit: pater ex Wulfilde Saxonica Welphi III. et Henrici cogo. Superbi, Ducis Saxoniae, (quam a socero Lothario Imp. A. C. 1137. acceperat) et Bavariae, Monachii conditoris. Hic Winsbergae obsesus, uxoris Uthae Calvensis, quae humeris maritum oppido extuht, pietate et sollertia [orig: sollerti‚] vitam servavit, ac in amicitiam Contadi III. infensi prius, receptus est. Eo natus.

HENRICUS [42] cogn. Leo, Dux Bavatiae et Saxoniae longe potentissimus, late in Germania ab Albi ad Rhenum, a Baltico mari, ad Italiae fines, imperavit. Danubium pontibus, Ratisbonae


image: s0483a

et Lawenburgi, stravit: Heneros tantum non extirpavit, ductis in erhaustas provincias novis e Frisia Saxoniaque coloniis: Romae Fridericum Barbarossam amitinum furori pleois seditiosae stienue eripuit: ab hoc tamen, quod in Alexandriae oppugnatione herum deseruisset, eo colore, quia a Ponrifice proscriptus sit, maiestatis A. C. 1180. damnatus, Bavaria [orig: Bavari‚] Othoni IV. Wittelspachio Schirensi, et Saxonia [orig: Saxoni‚] Bernhardo Ascanio collaris Cui calamitati accessit, quod et alii Principes amplissimi principatus partes sibi assererent: quare exul in Angliam ad socerum Regem perfugium habuit, cuius interpositione Brunsvicum cum Luneburgo Henrico reddita sum. Obiit A. C. 1195. Pater trium filiorum, e quibus Henricus iun. ab uxore Clementia, filia Conradi Suevi, nepre Barbarosiae, Comitatum Palatinum habuit, et per filiam Agnetem ad Othonem Bavatum transmisit: alia loca per alteram filiam Irmengardim ad Hermannum March Badensem. Idem.

HENRICUS [43] cogn. Mirabilis fil. Alberti Mag. Brunsvicensis lineae satoris, Grubenhagiam lineam orsus est, quemadmodum frater eius Albertus Pinguis Brunsvicensem ramum continuavit. Bruns viga [orig: vig‚], ubi Tribunorum plebis, adversus Senatum, factionem fovit, pulsus Einbecam obtinuit. Filii eius Henricus Iun. patet Othonis, Iohannae Reginae Neap. mariti: et Ernesti, cuius ex fil Alberto nepos Henricus, genuit Henricum, patrem Henrici et Albertum Philippi, Smalcaldico bello et filiorum numero incliti: quorum ultimus Philippus Moriens A. C. 1596. lineam terminavit.

HENRICUS [44] fil. Magni, nepos Alberti Pinguis, de quo supta, frater Bernhardi, Luneburgici rami auctoris, (e cuius posteris Henricus, bello Hildeshemio A. C. 1519. adversus Brunsvicenses Ep astitit, partibus dein Gallicis, interregni tempore, favere visus, progenitor fuit henrici Dannebergicae et Vilbelmi Cellensis lineae auctorum) cum Calenbergio Guelferbytanum principarum tenuit. Parer Henrici cogn. Pacifici, vel Lappenkrieg, et Vilhelm: cogn. Victoriosi, vel Gottskiche: qui Vilhelmum genuit, cui Goetinga, et Fr dericum, cui Hannovera obtigere [orig: obtigÍre]. Mortuus A. C. 1503. duos reliquit filios Henricum, Guelferbyranae, et Ericum Goetingensis seu Calenbergiae lineae satores.

HENRICUS [45] I. cogn. Senior seu malus fil. Vilhelmi iun. de quo supra, Guelferbyranae lineae auctor, cum Hilde hemiis, ac utbe Brunsvicensi A. C. 1491. bellum gessit: Obiit A. C. 1514. in Ostfrifia, in bosidione arcis Orthi globo tormentario ictus. Eo praeter alios plurimos, natus.

HENRICUS [46] II. Iun. Princeps otii et quietis impatiens, qui cum fratre Gulielmo ius Primogeniturae saucivit, a Carolo V. confirmatum A. C. 1537. Cui adveisus Gallos, in Italia, fidam navavit operam, in bello etiam rusticorum fortitudinis laude impetrata [orig: impetrat‚]. Foederi, quod Sanctum appellabant, A. C. 1536. nomen dedit: a Smalcaldicis postea cum non cessaret Goslariam et Brunlvigam vexare, universo ducatu eiectus, A. C. 1542. Sic exul aliquandiu, cum a Rege Galliae pecunia [orig: pecuni‚] adiutus, iterum turbas datet, a Mauritio Saxone, cum filio captus, dem um A. C. 1547. libercatem recuperavit. Post quae, cum quiescere nondum posset, varie iterum iactatus est, tandem tamen tot bellorum cladibus et ruinis sarciendis ad civilem administrationem animum applicuit et diu satis Concilii Christiani exspectatione elusus, Augustanam Confess. veram se iudicare publico diplomate professus, A. C. 1568. Obiit.

HENRICUS [47] Iulius fil. Iulii, nepos Henrici II. de quo supra, Defuncto A. C. 1596. Philippo, suae lineae ultimo, successionem Grubenhagiam sibi soli asseruit, sed in iuris disceptatione cum agnatis, ad extremum victus. Urbem Brunsvigam A. C. 1605. frustra obsedit, Obiit A. C. 1613. ex Elisabetha Danica pater Friderici Ulrici, Christiani, Henrici Caroli et Rudolphi, qui duo postremi Episcopat. Halberstadensem gessere [orig: gessÍre], in adolescentia Exstincti, Phil. Iac. Spener. l. supera laud.

HENRICUS [48] fil. Ulrici, Stutgardianae lineae auctoris, prius sacris destinatus, Coadiuror Moguntini fuit. Cum Monpelicardum teneret. hagenbachio decapitato, Basilienses et Sundgoios, pro Carolo Burgundo, armata [orig: armat‚] manue Monpelicardo infestavit, A. C. 1474. Obiit captivus Uraci A. C. 1519. Pater ex Elisabetha Bipontina Ultici, qui lineam I. Ducalem, et Georgii, qui Montisbelicardensem seu lineam II. seuere [orig: seuÍre]. Idem.

HENRICUS [49] I. fil. Hermanni III. Marchionis Badensis, Hochbergiam lineam orsus est; quemadmodum frater eius natu maior Badensem continuavit. Ei praeter Hochbergam, patrimonium avitum, Fridericus II. Imp. Brisgoiam, agnatis Zeringiis Exstinctis concessisse traditur. Obiit A. C. 1221. Pater Rudolphi et Hermanni, quorum illi fil. Henricus II. huic Henricus III. Rudolphus, Fridericus fuere [orig: fuÍre]. Henricus modo dictus Rudolphi Imp. exercitum contra Othocarum duxit, factusque eques Iohannitarium ordini Heltershemium dedit. Duo eius filii Henricus et Rudolphus III. ditiones iterum parriti sunt: e quibus ille Hochbergam ad fil. cogn. eiusque filos Othonem, qui praelio Sempacensi Cecidit A. C. 1386. ac Hessonem transmisit: iu cuius filiis Henrico, Hessone II. et othone III. Mortuo A. C. 1418. Hochbergius ramus defecit, successione ad Susenbergium delapsa [orig: delaps‚]: cuius auctor Rudolphus III. retro memoratus, pater fuit Henrici, qui dominium Roetelense A. C. 1315. Dono Leopoldi ultimi dynastae accepit: posteritate in Philippo Exstincta [orig: Exstinct‚], A. C. 1503. Idem.



page 483, image: s0483b

HENRICUS [50] I. cogn. Probus, fil. Godefridi III. cogn. in cunis, Lotharingiae Ducis, in Palaestina Berythum expugnavir. Florentium Hollandiae Comitem et Othonem Geltum praelto cepit, occupavit Leodium, Tungtorum opp. delevit, ab Ep. Leodiensi victus, Obut A. C. 1235. Eo genitus.

HENRICUS [51] II. cogn. Magnanimus, varia gessit bella, ab Innoc. IV. contra Frideric. II. Imp. ad regnum Rom. vocatus. Pater Henrici III. et alterius Henriti, unde duo familiae rami, Brahantinus et Hassiacus.

HENRICUS [52] III. cogn. Mansuctus, Brabantiae Dux, ab Alphonso Hisp. ut Imp. universalis tutor et defensor patrium Imperii, a Brabantia ad Rhenum usque constitui meruit: Obiit A. C. 1260. Pater Henrici IV. qui dein monasterium ingeressus cessit regimine, Ioh. I. et Godofredi: postreritate in Ioh. III. Exstincta [orig: Exstinct‚]. Idem.

HENRICUS [53] I. cogn. Puer. Henrici II. alter fil. Hassiacos sevit. Paderbornenses, et Moguntinum excommunicationis fulmen intentantem terruit, Nobiles rebelles coercuit, a proprio fil. Henrico infestatus, Adolphi Caesaris auxilium sensit, Morcuus post fil. immorigerum A. C. 1308 reliquit Othonem, Ioh et Ludovic.

HENRICUS [54] II. cogn. Ferreus, fil Othonis, a factione stelliferorum (die Sierner ) mire exagitatus ad suummam aetatem pervenit, et filios Henricum ac Othonem ante se efferti conspicatus heredem habuit, ex fratre Ludovico, nepotem Hermannum: cui Dux Brunsvicensis, cui Henrici Ferrei filia nupserat, controversiam movit, et cum factione stellae non exiguas dedit turbas. Sed victor Hermannus, Obiit A. C 1413. pater Ludovici, avus Ludovici Pii, et Henvici, qui Marpurgum tenuit, succestor dein A. C. 1479. soceri Comitis Catimelibocensis, pater fuit Vibelmi Iun. seu Divitis, in quo linea Marpurgensis terminata est.

HENRICUS [55] I. fil. minor Godscalci, nepos Udonis Herulorum Regis, auxilio Danorum, Critonem tyrannum Rugiorum Principem, in fratris Buthvenis abillo occisi ultlonem, aliquoties vicit, tandemque sustulit, vidua [orig: vidu‚] eius Slavina [orig: Slavin‚] ducta [orig: duct‚]. Ruglos bis debellavit, aliis quoque bellis inclytus, filios reliquit Woldematum a Rugiis occisum, et Canutum a fratre Suantopolco necatum, cuius postremi fil. Suinico Henrici lineam terminavit, A. C. 1135. Post quem Canutus Danus, beneficio Lotharii Imp. Vandalici sibi Regni ius titulumque usurpavit: Phil Iac. Spener,

HENRICUS [56] II. cogn. Burvinus, fil. Pribislai, (qui ultimus gentis Rex, Ducis nomen ab Henrico Leone et Alberto Urso coactus, assumpsit, Rostochii conditor) ex posteris Buthvenis, fratris Henrici I. quasdam belli ruinas restauravit. Eo natus.

HENRICUS [57] III. iunior, pater fuit Ioh. unde Megapolitani, et Nicoloti, unde Vandalici Principes, qui A. C. 1430. defecere [orig: defecÍre], orti sunt. Idem.

HENRICUS [58] I. Dux Megapolitanus, fil. Ioh de quo supra, Ludovici IX. Gall. Regis in Palaestinam comes, captus a Saracenis 26. annos in duta servitute exegit, tandem a Sultano dimissus, cum ad suos rediisset, Obiit. A. C. 1302.

HENRICUS [59] II. cogn. Leo, quod patre Henrico I. absente adversus Marchiones Brandeburg. strenue se defendisset, ab urore Beatrice Brandeb. Stargardiam, a Christophoro Daniae Rege Rostochium accepit. Mortuus A. C. 1329. pater fuir Alberti et Ioh. quos in Comitiis Pragensibus A. C. 1348. Carolus IV. quod olim in bello adversus Anglos, in Gallia, militiae fuissent socii Principes Imperii creavit. E quibus fil. Alberti Henricus cum uxorem Ingelburgim, Margarethae Danicae sororem, haberet, ex qua natus Albertus et Matia Vratislao Pomerano nupta, avus fuit Erici Pomerani, qui intuitu aviae Septentrionis Rex electus est.

HENRICUS [60] III. cogn. Pinguis, fil. Ioh. nepos Magni, Alberto praedicto geniti, Vandaliae principatum, agnatis exstinctis, nactus est. Sub eo Rostochienses a Sigismundo Imp. proscripti, et Academia quam pater Henrici Ioh fundaverat, Gryphiswaldiam annos 5. translata est, Obiit A. C. 1477. Pater, inter alios, magni, qui stirpem continuavit.

HENRICUS [61] fil. Nicoloti, quem Vendalici rami auctorem praediximus, cum fratre Nicoloto patrem sustulit, proin in exilium eieiectus, Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist.

Ex fam. Ascania.

HENRICUS [62] cogn. Sine Terris, fil. Conradi, nepos Ioh. El. Brandeburgici: Pater fuit Waldemari et Ioh. IV. qui ordine gessere [orig: gessÍre] post patruum Waldemarum, dignitatem Electoralem: sed intra non rotum mensem interque A. C. 1322. Exstincti sunt.

Franciscus HENRICUS Dux Lauenburgicus, fil. Francisci II. Obiit A. C. 1658.

Julius HENRICUS eiusdem Francisci II. natus fil. A. C. 1586. religionem Rom. amplexus, Caesari militavit. pater ex Elisabetha Sophia Brandeburgica; Francisci Erdmanni, et Iulii Francisci.

HENRICUS [63] I. cogn. Barbatus, vel Sapiens, fil. Boleslai Silesiae sup. Ducis, A. C. 1225. adversus Lescum Album ad principatum Poloniae vocatus est. Captus dein a Conrado Mazovio Ctacoviensi principatui renuntiavit: post haec A. C. 1233. Vladislaum Sputatorem Polonia [orig: Poloni‚] mai. exuit, atque ita ad mortem usque utramque tenuit Poloniam, in qua multas barbaras leges correxit, Obiit A. C. 1238. Eo natus, inter alios,