December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 475, image: s0475b

HELPIS in Inscr. vett. CII. 2. GENIO. GENIALIS. SPEI: HELPIDIS. ex Graeco *)elpi\s2, Spes est, quam Genialem coluisse Vett. cum spe carere non possent, hinc patet. Sed et Elpistici Philosophorum genus, omnia Spei tribuentes, de quibus vide Plutarch. Sympos. et plura hanc in rem, apud Barth. Animadvers. Stat. ad Thebl. l. 1. v. 322. nec non infra in voce Spes.

HELSINGFORDIA urbec. Sueciae, in Nylandia, parte Finlandiae, in ora litor. sinus Finnici, ubi recipit amnem Wandam. Cum portu utcumque capaci.

HELSINGIA prov. Sueciae, inter Dalecarliam ad Occ. Iemptiam et Medelpadiam ad Bor. sinumque Bothnicum ad Or. Ubi opp. praec. Hudwickswaldia. Olim Regni nomen, cuius quanta fuerit amplitudo, exinde patet, quod ad Sundam Daniae fretum hodieque Helsenburgum et Helsenora vett. potentis huius per Norvegiam Sueciamque Helsmgici Regni reliquae exstent, ut a Scania in Potniam, Lappiam ac Scritofinniam usque fuerint extensae. Tandem vero a Sueciae Regibus ita destructum est. ut pulla praeterea eius supersit memoria. Georg. Horn. Orb. Imp. cum Notis Felleri p. 362.

HELSINGOBURGUM opp. munitum Scaniae, cum portu, iuxta Sundicum fretum, e regione Zeelandiae ins. et Elsenorae Urb. sub Suecis, ab A. C. 1600. pace ad Roschildam.

HELVAE urbs Portugall. Elvas; probe munita, ad Caiolam amnem, 1. leuc. ab Ana flnv. in prov. intra Tagum et Anam. 11. leuc. ab Ebora in Ort. Dicitur et Elva. Frustra A. C. 1659. ab Hisp. obsessa, qui insigni ibi a Lusit. clade affecti.

HELVECONES Germ pop. Tac de Morib. Germ. c. 43. Mutio laudantur Helvetiani vitiosissime. Bartholin. Elvones legerat. Ego probem magis Elvingonas, a quibus Pruslorum civitatem dictam Elvingam existimare possimus. Plin. Hilleviones appellavit l. 4. c. 13. Vide Aelvaeones, Ferrar.

HELVETIA regio Germ. sup. perampla, incolatum, quibus aequa libertas, quosque falso caput habere credidit Sabellicus, fide, industria [orig: industri‚], fortitudine celebris: montana armentis, feris, ac volucribus: plana frugibus plena haber. Unde et a re frumentaria, potissimum vero pecuaria, maximum quaestum capiunt, ipsis sterilibus locis labore incolarum improbo ad fertilitatem perductis. Ventorum volentiae subiacer, cuius causa montium anfractus: et peculiare illi est, quod de Australi vento Plantinus memorat, eum praesertim apud Urienses omnia siccare et serenare, unaque nocte arboribus viriditatem, ac uvis, maturitatem afferre: aliquando summos tantum montium apices perflare, ut omnia in iis vernent, vallibus interea nivem servantibus: alia [orig: ali‚] iterum vice tanto furore spirare, ut ipsa tect a aedibus auferat. In eadem dracones frequentius quam alibi nasci, narrat ex Ioh. Cysato l. de 4. Silvat. Civ. Kircherius, cuius causa [orig: caus‚] forsan in congestorum ab aquilis, ingentibusque vulturibus, qui in Alpium inaccessis rupibus nidulantur, cadaverum varii generis putredine indeque facta [orig: fact‚] diversorum seminum confusione ac fermentatione, Becmann. Hist. Orbis terr. Reliqua vide infra in voce, Helvetii.

HELVETII gens nobilissima cuius caput Aventicum olim, una [orig: un‚] cum Sequanis, Celtis sive Gallis proprie dictis attribuuntur a Caesare l. 1. c. 1. 2. et 3. qui illos reliquos Gallos virtute praecedere, omnibusque praestare, et totius Galliae plurimum posse ait: ipsosque et Sequanos ac Aeduos, tres potentissimos et firmissimos totius Galliae populos vocat. Plin. in Belgica illos ponit l. 12. c. 1. Baudr. a Gallia Lugdunensi decerptos postea, et Germaniae attributos esse ait. Duplices fuere [orig: fuÍre], Antiquiores, quorum auctores praefati, et praeter hos Cic. Plutarch. Strab. l. 4. p. 190. et 308. Tac. Hist. l. 1. c. 67. Flor. etc. meminere [orig: meminÍre], et Recentiores, qui in priorem locum successerunt [orig: successÍrunt]. Priores et antiquiores Graecis *(eloui/ttioi vel *(elbh/ttioi, Latinis Helvetii ac Elvetii, Elvitii ac Helvitii nuncupantur, An ab Helvetico quodam Eructoni fil. Sequani et Allobrogis fratre, ut Vaudi Chronica volunt? An ab Helvetio Herculis fil. Norici, Hunni et Boii fratre, secundum Aventinum? An potius Helvetti, quasi Helvetter appellati fuere [orig: fuÍre], i. e. Ditis propinqui, ut statuit Glarean. Certe Galli se a Dite patre prognatos praedicant, inquit Caesar l. 7. et Berosus. Ditem in Galliam colonias duxisse, memoriae commendavit: hunc autem Ditem, quem Graeci Plutum vel Plutonem, a Gallis prae ceteris Diis cultum, et Hellum ipsorum lingua [orig: lingu‚] nominatum, nonnulli credunt, Alii illos Helvetios, quasi Held-Vatter, Hetoum Patres: ab Helvo colore quidam, qui inter rufum est et album, teste Salmas. ad Solin. quod hic illis color eximius, denominatos aiunt: Simlerus nihil in hac ac vi et discrepantium opinionum caligine certo definiri posse docet. Illos Caesarloco praefato ex parte una flum. Rheno a Germanis, altera ex parte monte Iura a Sequanis, tertia [orig: terti‚] lacu Lemano et fluv. Rhodano a Gallia prov. seu a Gallia Narbonensi dividi, et eorum fines in longitudinem 140. mill. pass. in latitudinem 80. mill. ex emendatione Cluv. patere, scribit. Rhodanum inter et Rhegum siti, Floro l. 3. c. 10. Eosdem in 4. pagos Tigurinum, Tugenum, Ambronicum et Urbigenum, sec. Cluv. divisos, oppida 12. vicos ad 400. habuisse, memorat. Caesar. Corpora illis plusquam humana Iornand. mirifica [orig: mirific‚] specie et magnitudine, Hirt. celsioris staturae, Ammi. Marcell. procera Liv. fuisse tradid1ere. Celeres Mantuan. facit:

Gens fera, contemptrix animae, consueta per Alpes
Eigere apros, certare ursis, nive candida semper
Per iuga veloces cursu praevertere cervos.

Claudius Cossus, eorum Legatus, facundia [orig: facundi‚] celebris Tac. Hist. l. 1. c. 69. dicitur: et Causidicos in Helvetia fuisse, Epitaphium testatur antiquum. Habuit quoque Medicos suos et Professores Aventicum, qui in Massiliensi Schola Graecis literis incubuisse leguntur. Sed vicit reliquas laudes militaris glotia, Prima cum Romanis bella gessisse, circa A. M. 2230. ante C. N. 1740. videntur


page 476, image: s0476a

nonnullis; et Tac. crebras illorum in vicinam Germaniam excursiones, refert. In Italiam, ab Ericone fabro, (qui Roma [orig: Rom‚], ubi artem suam tractabat, in patriam reversus, ficum siccam et uvam, oleique ac vini promissa, secum attulerat) incitati, irruperunt [orig: irrupÍrunt], tempore prisci quinti Rom. Regis A. U. C. 114. Hunc sequutus Aruns Clusinus, vino Italico Helvetios ad opem ferendam emolliit. A. dein M. 3381. cum reliquis Gallis, nova [orig: nov‚] expeditione, Tuscos suis sedibus expulernnt [orig: expulÍrnnt], qui in Lepontiis postea Alpibus, Rhaeto Duce, novas quaesivere [orig: quaesivÍre]. Ipsam tandem Romam a Senonibus Gallis, Helvetiorum auxilio, captam, hosque ingentipraeda [orig: ingentipraed‚] ditatos domum rediisse, testatur Polyb. A. M. 3583. Cimbrorum post haec socii fuere [orig: fuÍre] circa A. M. 3866. quibus per Galliam Hispaniamque late vagantibus, Tigurini, et Tugini recta [orig: rect‚], qua [orig: qu‚] in Italiam iter est, copias duxerunt [orig: duxÍrunt], Cassium que Cons. in Allobrogum finibus praelio superarunt, Liv. Epit.. P. Oros. l. 5. c. 15. I. Caes. Comm. de Bell. Gall. l. 1. c. 1. 2. et 3. Tandem, suasu et hortaru Orgetorigis Gallicam meditati sunt expeditionem, quae illius supplicio cum aliquamdiu suspensa maneret, postea, ne patriae desiderium pulcherrimo conatui moram iniceret, oppida quique sua cum vicis incenderunt [orig: incendÍrunt], magno animo meliores quaesituri sedes, sed a Caesare itinere per Genevam prohibiti, dumque per Sequanos iter faciunt, in Heduis difficili et ancipiti praelio, dolo potius, quam virtute victi, foedus cum eo facere, evius mentionem facit Cic. et sedes patrias repetere coacti sunt. Tum libertati vis facta, inprimis postquam ad Vindonislam superatiab Aulo Caecinna circa A. C. 71. provinciis Sequanorum Maximae et Rhaeticae annumerari coeperunt [orig: coepÍrunt]. Tum coloniae huc deductae, tum Praetores, Praesides, aliique Magistratus huc missi, et iugum utcumque toleratum est, de quo excutiendo, Alemannis iuncti sec. a C. N. secundo consilia agitarunt, variaque pro recuperanda libertate gesserunt [orig: gessÍrunt]. Tertio postea sec. Alemanni irruptione facta [orig: fact‚], urbes Helvetiorum diruere [orig: diruÍre], a Constantino Chloro ad Vindonissam repressi: qui iterum dein cum constantino, Iuliano, Valentiniano, Gratiano, rem gerentes, Helvetiae partem occuparunt, et in eandem cum Helvetiis gentem, quibus et mores et sermonem miscuerunt [orig: miscuÍrunt], coaluere [orig: coaluÍre]. Unde Aimoin. l. 1. Hest. et Hugo Floriacensis Monachus in Chr. Pagum Helvetiorum Alemannos incolere sua [orig: su‚] aetate Scripsere [orig: ScripsÍre]. Hi recentiores Helvetii Suitones Aventino, Suiceri Volaterrano et Rolvingo, Germ. Schweitzer, vel Eydgnossen, a fordere postea inito, Italice gli Suizzeri, vel. Suizzari, Hisp. los Suiccros, Gall. les Suisses dicuntur, an a Vitis gente Aquilonari: an a Suecis?

--- Constantia Famae
Nempe refert, patrio digressos Sueonas orbe
Auspiciis Gotherice tuis, faustoque Gradivo
His sedem statuisse locis, perque oppitia leges
Sancivisse suas, et longos vegna per annos
Firmavisse manu:

Garislolius Adolphidos l. 10. An potius a pago Suitia, in quo confoederationis initium factum est, dicti? Sic, Imperii per barberas gentes Gothos, Hunnos, Vandalos attriti iugo excusso, Attilam mox infestum sensere [orig: sensÍre] Helvetii, qui infinito pene copiarum numero regionem illorum ingressus, oppida quam plurima solo aequavit. Dein circa A. C. 499. Clodoveo ad Tolbiacum Alemannorum victore, Lucan. Civ. Bell. l. 7. v. 433. et seqq.

Libertas ultra tigrim Rhenumque recessit,
Ac toties nobis iugulo quaesita, negatur,
Germanum Scythicumque bonum:

qui rerum status sub Francis duravit usque ad A. C. 19. Iuxta Cl. Hottingeri calculum, Intra quod tempus, Helvetiorum ope A. C. 540. Mediolanum expugnatum, maximaque in Clerum potestas a Francorum Regibus est collata: sed et Urii, Suitii, Subsylvani ac Heselae vallis incolae, ob res in Italia contra Saracenos praeclare gestas, insignibus privilegiis ornati sunt, ab Ludovico Pio. Exstincta [orig: Exstinct‚] postmodum Carolinorum familia [orig: famili‚], Imperio Germanico Helvetii accessere [orig: accessÍre], ubi iam liberioris aurae afflatus, et novae subinde a Caesaribus, immunitates iis obtigerunt [orig: obtigÍrunt]: quascum Albertus Imp. funditus tollere, novum in Helvetiis principatum moliens, conaretur, tyrannideque inaudita [orig: inaudit‚] patientiam populorum tentaret, foederis hinc perpetui A. C. 1308. prima fundamenta iacta sunt, quod cum Austriaci omni nisu dissolvere, et sub grave servitutis iugum Helvetios retrahere pertenderent, hi, omni humana [orig: human‚] ope destituti, ab Im pe ratoribus quoque deserti, et res suas sibi habere iussi, Deo armis eorum benedicente liberratem iam ante C. N. Maioribus usurpatam fortiter recuperarunt, bellis contra hostes eius gestis, supra omnes Europae gentes, incliti: ultimo, post plurima alia, ad Dornacum, arcem Basileae vicinam, praelio victores. Tum Basileae inter Maximilianum I. Imp. et Helvetios pax coalita, libertatique cautum est, circa quam cum difficultates quaedam etiam ad nostram usque aetatem a maleferiatis quibusdam subinde moverentur, illae Ferdinando III. imperante pacificatione Monasteriensi penitus sublatae sunt, A. C. 1649. articulo hac de re Instrnmento pacis inserto. Eormam Reip. quod attinet, eandem fere cum antiquis Celtis, quorum soli dignitatem ruentut, servant, ab omnibus principibus in amicitiam et foedera, quorum duo inprimis celebria; Alterum perpetuum cum domo Austriaca, die Erbeinigung, A. C. 1474. inchoatum, a Sigismundo Archid. Alterum, cum Galliae Rege ad certum tempus; ab Ludovico XI. qui virtutem Helvetiorum praelio San Iacobaeo, prope Basileam, expertus erat, primitus initum; et cum hodierno Rege, A. C. 1663. in 60. Annos de novo percussum: utrumque de fensivum tantum, expetiti. Fidei quoque et fortitudinis rarioris nomine non in fatellitium modo, a plurimis Principibus, lecta ex gente Iu ventus adsciscitur, sed et proximae corporis custodiae


image: s0476b

adhibetur, quemadmodum Iul. Caesarem, et Augustum Calagurritanorum manu eundem in finem usos esse apud Suet. legimus, in eo c. 49. De Religione, ut pauca addam: Priores Helverii Iovem coluerunt [orig: coluÍrunt], ut in scriptio Paterniaci regerta, duo item loca in Penninis alpibus testantur: Iisdem Apollinem in pretio fuisse, Inscriptiones tum Genevae, tum Avenrici docent. Praeter hos Mercurium venerati sunt, ut ex statu a eius hand pridem Vindonissae adhuc una, et variis locis Mercurii nomen referentibus, patet: EX Deatum numero coluerunt [orig: coluÍrunt] Isidem, Eponam, Aventiam. Porro Augustorum venerati sunt Numina, Genios item: habueruntque [orig: habuÍruntque] suos Sacerdortes, Augures, Flamines et Flaminicas. Postquam vero Deo placuit ex Gentilismi his tenebris egregiam gentem eruere, misitilli circa A. C. 177. Lucium quendam, qui in Rhaetia et tigurino pago, strenuum se Evangelii praeconem gessit. S. Mauritius dein sub Diocletiano, inter illos floruit. Post hunc S. Fridolinus, gente Hibernus, Glaronensem regionem et viciniam convertit, sub Chlodoveo l. Francorum Rege, quo tempore S. Severinus apud Agaunenses et Antuates, in magna fuit virtutis fama. S. Columbanus dein et S. Gallus his successere [orig: successÍre]: duoque in Helvetia Episcopatus instituti sunt Aventicensis et Vindonislensis, quorum ille Lausannam, hic Constantiam postea, translatus est. Postquam dein Orbi nox per aliquot saecula incubuit, placuit iterum Deo Helvetia, in qua Evangelicae tubae sonus prae aliis gentibus audiretur, Huldrichi Zuinglii ministerio, qui ante Lutherum, vel saltem eodem tempore, religionem Christianam in his locis ad primaevam suam puritatem revocare studuit, Pareus in dedic. tom. 3. cuius doctrinam novam non fuisse, faretur Gullimann. l. 3. c. 5. cum ait: In Helvetra Udalricus Zuinglius, Sacer dotii or dinis, nonnulla quoque nova tradere coepit, aut pleraque, quae olim Arnoldus Brixianus Tiguri docuerat, longa [orig: long‚] oblivione, et tenebris damnata, post quadring entesimum annum, in lucem memoriamque revocavit. Itaque ex Cantonibus XIII. Reformationem amplexi sunt Tigurini, Bernates, Basilienses et Scaphusiani: qui de rebus suis deliberaturi Arovii conveniunt: Ex Sociis Sangallenses, Neocomenses et Biennenses. Horum Confessio, quae a gente Helvetica nomen habet, magni in Ecclesia nominis, Synodi Basileae huic fini A. C. 1530. habitae, iussu, conscripta est ab Henrico Bullingero, Oswaldo Myconio, ac Simone Grynaeo: quibus postea additi fuere [orig: fuÍre] Leo Iudae et Casparus megander; sponte insuper Martino Bucero et Wolfgango Fabricio Capitone, operam suam offerentibus. Eam approbarunt tum Wittebergenses Theologi, tum universi Smalcaldici foederis Principes, Hospin. Hist. Sacr. l. 2. c. 156. Lutherus ipse orthodoxam se illam agnoscere, profesus est, Idem l. c. p. 148. Ambros. Wolfius de Concord. Luth. cum Eccl. Helvet. etc. Eandem postea, monitu Friderici III. Elect. Palatini, paulo uberius, thetice et antithetice, exposuit Henr. Bullingerus, A. C. 1565. in cuius iam editae A. C. 1566. consortium accesserunt [orig: accessÍrunt], eique subscripserunt [orig: subscripsÍrunt] Ecclesiae Polonicae in Ducatu prim um Zathoriensi et Osuiecimensi, quae A. C. 1572. Sigismundo II. Confessionem hanc in idioma suum translatam obtulerunt [orig: obtulÍrunt], in Comitiis Warsaviensibus: quibus dein plures in eodem regno se adiunxerunt [orig: adiunxÍrunt], postquam confessione visa [orig: vis‚] perpensaque Stephanus Rex A. C. 1578. publicum Reformatis Religionis exercitium concessit. Similiter Dcoticae Ecclesiae Andreapoli in Synodo coactae, literis ad Theod. Bezam A. C. 1566. datis, consensum suum testatae sunt. Idem Hungari fecere [orig: fecÍre], in Synodo Debrecinensi, A. C. 1567. ut alios omittam. Cum Pontificiis mixti degunt Rhaeti, Glaronenses et Abbatiscellni. Reliqui, quorum conventibus Lucerna destinata est, Latinos ritus porro sequuntur, longe nunc addictius, quam Maiores, quibus imaginum rarior cultus, excommunicationes Romanae non semel neglectae, Indulgentiarumque infrequens mercatus fuerat: imo qui Clerum refrenare, in eum supplicia statuere, Papas officii sui admonere non semel aufi sunt: Unde Nicolaus Underwaldius apud Wimphelingum, ita olim populares suos affari solitus legitur: Nolite confidere in cerimoniis, quas vobis ipsis imposuistis: Nolite arbitrari, quod per sacras liter as Spirttus S. Prohibet, id a vobis solis Deo accepium esse. Gestus et Cerimoniae quaedam inter or andum manifeste et in propatulo fieri possunt. Quasdam autem, inter quas una est brachiorum per modum crucis expansio, non in publico: sed secretissime in intimis penetralibus faciendas sapientissimi patres edocuerunt [orig: edocuÍrunt]. Sita est hodier na Helvetia, Germ. Suitzerlandt, Gall. la Suisse, inter montem Iuram, Lacum Genevensem, Italiam et Rhenum: habetque a Sept. Phenum, ab egressu lacus cellensis ad Rauracos usque, si pauca excipiantur; ob Or. Sueviae partem, Comitatum Tirolis, et partem aliquam ditionis Venetorum: a Mer. Bergomates, Mediolanenses, et Pedem ontanos: Ab Occ. Sabaudiam Constatque universum Helvetiorum Corpus hodie tribus partibus, quarum I. constituunt Tredecim Populi, quos Galli et Itali Cantones, alii Pagos vocant: quorum Comitia Badae seu Aquis Helveticis habentur. II. Socii et Confoederati. III. Praefecturae Helvetiorum imperio subiectae, quarum seriern vide infra: plura autem de fortissima hac gente, apud Stumpfium, Stettler. Suicer. Hottinger. Ioh. Bapt. Plantin. Gullimann. Lazium, etc. in chron. et descr. Helvet. Adde Cl. Ottonem Notis ad B. Rhenan. Rer. Germ. l. 1. ubi is de Alemannorum trans Rhenum in Germaniam Primam et partem Maximae Sequanorum, h. e. Helveticorum et Rauracorum, ac in superiores ad Rhenum agros ac Turgaviam, vallemque Poeninam et trans Danubium in Rhetiam primam, P. 206. et seqq. de Vitarum it. Saxonum in Helvetios p. 235. et de Helvetiorum in Germantam, migratione p. 243. prolixe agit. De eadem sic Glarean. in Panegyr. Helv.

Forta ar mis regio, fecundoque inclita partu,
Gens nimium potum exhorrens, gens dedita sacris,
Relligione viret. tota est affabilis, alto
Amne sitim levat, et victu cuntenta minuto est.
Nallae hic [orig: bÓc] insidiae raptorum, nulla tyrannos
Arx fovet, et nullam timet hic [orig: hÓc] mer cator Eremum.


image: s0477a

O nimium felix patria, o [orig: Ű] dignissima laude,
Si quod Maiores duro peperere labore,
Imperium ferves, libramque sequare bilancem
Virginis Astraeae, timeat sua dona cupido:
Imperium pia simplicitas regat. et bona virtus.
Iura ferat senior, venabula laeta iuventus
Dura acuat, subigatque ferox in cote sagittas!

Et paulo post:

Omnia ad exemplum Maiorum pende tuorum:
Omnia respicienda tibi, tu discito Romae
Crescentis mores, tetricos imitare Catones,
Aenedadasque duces, Decios, sidosque Camillos,
Fabritium, Curium, et contr acto polite Coclem.
Bruntus erat nobis, Uro Gulielmus in arvo,
Assertor patriae, vindexque ultorque tyrannum [orig: tyrannŻm]:
Sic rogo Scipiadae sint nunc, fideique stupendae
Attilius, sit qui pacem Pyrrho esse negandam
Appius admoneat!

Et quae sequuntur.

Pagi seu Cantones Rei publicae Helveticae XIII. eo ordine, quo in Comitiis sedent.

Tigurum Zurich, foederi perpetuo nomen dedit A. C. 1351. Berna Bern, A. C. 1353. Lucerna, Lucern, A. C. 1332. Uria Uri, A. C. 1315. Suitia Schweitz, A. C. 1315. Subsylvania Underwalden, A. C. 1315. Tugium Zug, A. C. 1352. Glarona Glarus, A. C. 1351. Basilea Basel, A. C. 1501. confecto bello Suevico. Friburgum Friburg A. C. 1481. post finitum bellum Burgundicum. Solodorum Solothurn, similiter. Scaphusia Schaffhausen, A. C. 1501. Abbatiscellani Appenzeller, reliquis se iunxerunt [orig: iunxÍrunt], A. C. 1513.

Socii et Confoederati Helvetiorum.

Abbas Sangallensis, cum Tigurnis, Lucernatibus, Suitiis et Glaronensibus, foedus iniit, A C. 1451. Basiliensis Ep. cum 8. Vett. Pagis haud pridem. Biennenses, cum Bernatibus A. C. 1303. et 1367. Constantiensis Ep. post Abbatem Sangall. Geneva cum Friburgensibus A. C. 1509. Bernatibus A. C. 1525. et 1526. Tigurinis A. C. 1584. Mulhausium, cum 13. Pagis foedus iniit A. C. 1515. Neocomenses, peculiari foedere Bernensibus hodie obstricti sunt. Rhaetorum Foedus Canum A. C. 1497. et Foedus Domus Dei A. C. 1498. cum septem Pagis. Rotevilla, in Suevia, cum omnibus, A. C. 1519. Sangallum opp. cum Tigur. Bernensibus, cucernatibus, Suitiis, Tugenis et Glaronensibus, foedus feriit A. C. 1454. Vallesiani Bernensibus se iunxerunt [orig: iunxÍrunt] A. C. 1475. cum 7. dein Pagis Religioni Rom. tantum addictis, A. C. 1533.

Praefecturae Helvetiorum.

Aquensis Comit. paret 8. veteribus Pagis. Bilitionum, vallis Brunia et Riviera, Suitiis ac Glaronensibus. Italicae Praefecturae, Luganensis, Locarnensis, Mendrisiana et vallis Madiae omnibus Pagis, extra Abbatiscellanos. Liberae Provinciae die Freyen Aempter, 7. vetustioribus. Mutatum, Grandisonum, Eschalenium et Urba, Bernatibus ac Friburgiis. Rhegusca vallis 8. Pagis. Sarrunegaunensis Comit. 7. veteribus Cantonibus. Turgoviensis Comit. iisdem, additis Bernensibus, Friburgensibus et Soloduriis, quo ad supremam iurisdictionem. Uzenacum et Castra Rhaetica, Suitiis et Glaronensibus, etc.

HELVETIORUM Eremus Ptol. h( tw=n *(elouhti/wn e)/rhmos2, regio videtur inter Hercyniam silvam, Rhenumque et Moenum amnes, Helvetiis habitata, Tac. de mor. Germ. c. 28. Hos enim in Germaniam colonias misisse, ostendit Ioh. Bapt. Plantin. Helv. Antiq. et Nov. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. qui Helvetios, Belgicam gentem, olim provinciae maximae Sequanorum attributos; postea sub Merovei posteris amisso priori nomine in duas partes fuisse divisos, quarum altera, pagus nempe Tigurinus, inter Rhenum et Ursam flum. ab Alemannis occupata, et Ducatui Alemanniae seu Sueviae, ascripta, sub Austrasiae Regibus: altera ab Ursa ad Rhodanum et montem Iuram pertinens, Pagus Transiurensis Sequanis cetersque Gallis dicta, burgundiae Regibus atttibuta fuerit, addit. Vide supra: adde praeclare in hanc rem dicto Ortoni IC. ad B. Rhenan. p. 243.

HELVETUM urbs Germ. Sup. libera in Alsatia. Ant. Schlestadt. Simlero.

HELVIA Resina urbs Piceni, in ruderibus, erat ad Potentiam fluv. versus Maceratam: ex eius ruinis crevit Recinetum urbs, Recina rovinata.

HELVIANI Sodales dicti sunt post mortem Helvii Pertinacis Imp. qui Marciani fuerant, uti loquitur Iul. Capitolin. in Pertinace; quasi Marcianorum tum fuisset nomen sublatum. Meminit tamen amborum lapis vet. Romae, ubi haec inter cetera: SODALI. MAR CIANO. AURELIANO COMMODIANO. HELVIANO. SEVERIANO. Casaub. ad Capitolin.

HELVICUS Christophorus Germanus, Giessae Theologiae Professor. Eius varia exstant, Chronologicum inprimus opus, aequalibus Denariorem, Quinquagenariorum et Centenariorum inter vallis; cum


page 477, image: s0477b

assignatione Imperiorum, Regnorum, Dynastiarum, Regum, Electorum-Principum, Pontificum Romanorum, nec non et Turcicorum Impp. aliorumque Virorum illustrium, celebrium, Prophetarum, Theologorum, Iureconsultorum, Medicorum, Philosophorum, Oratorum, Historicorum, Poetarum, Haereticorum, Rabbinorum, Conciliorum, Synodorum, Academiarum etc. itemque usitatarum Epocharum, digestum. Quod de nove recognovit, auxit et continuavit Ioh. Iustus Winckelmannus consiliarius et Historiographus Hassiaco-Oldenburgicus. De eo Neander in Georg. Vir, inquit, praestans pietate, doctrina [orig: doctrin‚], cogitione rerum sacrarum et Historiarum aetatum, temporum atque Gentium omnium. Obiit A. C. 1617 Schoppio teste. Vide et Christophorus.

HELVIDIUS [1] Siciliae Praetor, a Constantino victus, A. C. 781.

HELVIDIUS [2] auctor Anitidicomarianitarum, Mariam virginem, post natum Servatorum, liberos ex Iosepho suscepisse statuit, etc. Epiphan. Haer. 78. Augustin. haer. 56. et 84. Bar. A. C. 382. n. 28.

HFLVIDIUS Priscus vide Priscus.

HELVIGUS Martinus vide Martinus.

HELVII Cas. l. 1. Bell. Gall. c. 1. 2, et 3. Helvi. Strab. l. 4. p. 193. et 196. *)/elouoi Scriptus Caes. codex Ilvi. forsan Elvi mel. pop. inter Celtas, monte Gebbenna [orig: Gebbenn‚] ab Arvernis divisi, proximi Cadurcis. Hos Caes. de Bell. Gall. l. 7. c. 12 aperte provinciae Romanorum, seu Galliae. Narbonesi attribuit. Nam et Carnutibus, Arvernis et Biturigibus rebellantibus hi in fide mansere [orig: mansÍre]: et Vercingetorix Caesari bellum inferens in helvios milites misit, et Helvii sponte cum finitimis, Gabalis et Vellavis; congressi, C. Valerio Donotauro, Caburi filio, principe civitatis interfecto, intra oppida murosque compulsi sunt. Hodie Albigeois dicti, Ferrat. Baudr. ubi nunc Vivariensis prov. quotum Caput Alba Augusta olim, seu Alba Helviorum, nunc Vivario, viviers, urbs Episcopal. ad Rhodanum, inter Valentiam ab Bor. et Avenionem ad Austr. in Occ. longe ab Albiga in Ort. Hinc Albenses dicti sunt, non solum urbis cives, sed ipse gens helvii. Inter Viennensis ptov. urbes quarto loco numeratur: inter sedes 6. Viennae metropoli subiectas. a Valentina proxima recensetur Vivatiensis, in recentior. Notitiis, et Diensi, Gratianopolitanae Maurianensi ac Genevensi praefertur. Ex eius Episcopis Venantius concilio Epaonensi et Arvenensi, sub Theodeberto Rege, Cautinus vero a Mclanio missus Concilio Aurelianensi 5. subscripsit. Capur est pagi cogn. le Vivarez: Incolae les Vivarois, vino helvico a Plin. l. 23. c. 1. laudato, nobiles.

Loca Dioecesi helvica [orig: helvic‚] seu Vivariensi contenta.

Albanasium. Gaudiosa Ioyeuse, cum tit. Duc. Inter aquas Antraygues. Mansus Maurorum, Mas de Mauras. S. Michaelis locus S. Michel. Paucinum le Pouzin. Petra curta Pierre gourde. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Privatitum Privas. ad S. Privatum S. Privat. Rupes Maura Rochemaure. Rupes Morenata Theodulfo dicta. Turno Tournon. Vivarium, vel Vivaria in plur. Viviers.

HELVILLUM seu us. pag. Umbriae, non exstat.

HELVINA vel Helvinus, fons latii in agro Aquinate. Und Ceres helvina. Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 320.

Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam.

HELVINUM fluv. Piceni, qui Matrinus Strab. l. 5. p. 241. in Ptol. dici videtur. Piomba hodie Nigro, et Landro. Nunc Salinelli Brietio, in Aprutio ult. In mare Hadr. se exonerat, longe a Matrino fluv. qui Piomba.

HELVIUS [1] vide Rufus.

HELVIUS [2] Cinna C. Caesaris iussu, paratam habuit legem, quam absente isto feret, ut uxores, quas et quot quisque vellet ducendi haberet potestatem sed ne promulgata quidem, nedum perlata est. Suet. in Caes. c. 52.

HELVIUS [3] Pertinax, Imp. Rom. Vide Pertinax.

HELVIUS [4] Successus libertinus, pater Helvii Pertinacis Imp. filio nomen, ex continuatione lignariae negotiationis; quod pertinaciter eam rem gereret, imposuisse fertur: Capitolin. in Vita huius. nempe coctiliciam in Liguria tabernam exercens pater cum mediocres opes consequutus esset, filium literas curavit docendum, o(/son a)pozh=| a)p' au)tw=n, ut ait Dio: Fil. vero, contra Patris voluntatem, maluit paternam negotiationem continuate, neque ab ista sententia diu poruit dimoveri, Pertinacis hinc nomen adeptus. Casaub. ad l.

HELVOLAE uvae varii coloris, e quibus dubii coloris vinum conficitur, vin paillet Gallis dictum. Plin. l. 14. c. 2. Insigens iam colore inter perpureas nigrasque medio Helvolae, saepius varianti et ob id Vatianae a quibusdam appellatae. Et Columella l. 4. c. 2. Sunt et Helvolae, quas nonnulli varias appellant, neque purpureae, neque nigrae, ab helvo --- colore vocitatae. Vide Bochart. Hieroz. Part. I. l. 2. c. 7. et infra. Melinus color.

HELYMUS et Panopes Acestae Regis Siciliae comites, venatores fuerunt [orig: fuÍrunt]. Virg. Aen. l. 5. v. 73, 300, 323, et 339.

HEMAN fil. Loran, filii Horraei. Gen. c. 36. v. 22. qui 1. Par. c. 1. v. 39. dicitur Homan. Item Fil. Maol. 1. Reg. c. 4. v. 31. et Fil. Ioel. 1. Par. c. 6. v. 33. c. 15. v. 17. et c. 16. v. 41. Vide Moret. Dict.


page 478, image: s0478a

Hist. Nepos Samuelis Proph. unus ex Cantoribus Davidis. Vide Psalm. 88. v. 1. etc.

HEMASENI Dalmatiae gens. Plin. l. 3. c. 22.

HEMATH vide Emath.

HEMEROBAPTISTAE secta Iudaeorum. Lavabant se quottidie, quod illis compendium sanctitatis erat; hincque nomen nacti sunt. Resutrectionem mortuorum negabant, cetera Pharisaeos sequnti. Marci c. 7. v. 3. et 4. Epiph. l. 1. Panar. c. 17. et 18.

HEMEROCALLIS flos est, primo post violam loco, ineunte vere, spectabilis; officiosus adeo et liberalis, ut, quo maturius sua [orig: su‚] nos praesentia [orig: praesenti‚] recreet, gratissimoque odore reficiat, vix exspectet, dum hienis abeat, dum defluant nives. Emergit binis ternisve stipatus a radice soliis praelongis ac latis, culmo erectus tereti, unguinoso ac vacuo, ad instar tubuli; circum enascens a lateribus, non tantum ab apice; et in plurimos hinc inde emicans oblongos, molliculosque calyces, coloris modo candidi, modo cyanei, alias sububri; effigie fistulae, extrema ora serratim incisa, reflexaque per ambitum, Franc. Pomey Descript. divers.

HEMERODROMI cursorum genus, apud Graecos, C. Nep. in Miltiade, c. 4. Adquorum imitationem Aug. Et quo celerius ac sub manum annuntiari cognoscique posset, quid in pro vincia quaque gereretur, iuvenes primo modicis intervallis, per militares vias, dehinc vebicula, disposuit, apud Suet. in Eo, c. 49. Vide supra in voce Cursores, item infra, ubi de Speculatoribus. Liv. certe Hemerodromos Graecis dici, qui Speculatores Latinis, ait l. 31. c. 24. his similes apud Persas oi( *)asta/ndai seu *)aska/ndai, quos h(merodro/mous2 interpretatur hesych. memorati Plutarch. Alex. c. 29. et de Fortuna Alex. Orat. 2. 18. Vide quoque supra, Astandae. Proprie vero *(hmerodro/mos2 Sol, apud Suid. unde ad homines appellatio transiit: quod vel totum diem cursitantes non fatigarentur; vel quod uno die magnum viae spatium emetirentur, ut Liv. habet l. 1. dec. 4. *dramokh/rikas2 eosdem dictos, Hrpocration docet. Vide quoque Polyaen. l. 5. in Eudoc.

HEMEROSCOPIUM urbs Celtiberorum, Phocensium colonia. Steph. Prom. Cabo Martin, idem cum Dianio Artemisio et Ferraria prom. Vide ibi. Eius pars media Punta del Emperador. Baudr.

HEMEROUSIOS nomen insignis tabellae, a Pausia pictae. Plin. l. 35. c. 11. Parvas pingebat tabellas, maximeque pueros. Hoc aemuli eum interpretabantur facere, quoniam tarda picturae ratio ulla esset. Quamobrem arti daturus et celeritatis famam, absolvit uno die tabellam, quae vocata est hemeresios puero picto. Ex Graeco h(mepousios2, diurnus.

HEMERTE Ins. in Aegaeo mari. Vide Lesbos. Plin. l. 5. c. 31.

HEMESA vide Emissa. Idem ibid. c. 26.

HEMICHARA opp. Siciliae mediterr. necosia Nigro, Ferrario Macari. Allis Imachara, nunc Traina, opp. vallis Nemorensis, in colle. Cluv. Briet.

HEMICYCLIUM Graece h(miku/klion, semirotundus suggestus Appuleio, sigma Latinis, de quo vide infra. Dico hic [orig: hÓc] paucis, stibadium vel accubitum fuisse, forma [orig: form‚] lunata [orig: lunat‚] vel semicirculari, Salmas. ad Ael. Lamprid. in Ant. Heliogab. De Hemicyclio, in Aedibus sacris Communionis Rom. Vide infra in voce Tribuna. Sed et inter machinas Theatrales hemicyclium, quo agebantur e mari enantes, memoratur Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 21.

HEMICYNES pop. non procul a Massagetis et hyperboreis, quasi semicanes, quos Apollon. in Argonauticis canum instar latrare scribit. Steph.

HEMINA Monachorum in Regula S. Benedicti, est certa vini mensura, quam iis sufficere per diem existimavit; de cuius quantitate cum multa habeant Regulae Interpretes, colligit ea omnia Haeftenus Disq. Monastic. l. 10. tract. 4. disq. 2. ac praesertim nuperus Scriptor, in Dissert. Gallica, de Vini hemina et libra panis, in Reg. S. Benedicti, edita A. C. 1667. De h(mi/na| *basilikh=|, Hemina Regia, seu Imperatoria, quae eadem cum Capitolina, Italica, Urbana, maiorque ea, qua vulgo utebantur etiam Romae, nedum in provinciis, vide Salmas. ad Capitolin. in Maxim. ubi docet, moris fuisse, ut publicae mensurae, et pondera in Capitolio servarentur, et heminam Romanam, h. e. sextarii dimidium, consvertum modum fuisse modicorum potorum, addit.

HEMINGFORDIUS Gulaterus vide Gualterus.

HEMINGUS Danorum Rex, foedus cum Carolo Mag. Imp. icit, A. C. 812.

HEMISPHAERIUM Graece h(misfai/rion, Architectis dicitur genus aedificii, quod instar habet illius hemisphaerii, quod supra nos est, et a testudine sic distinguitur, quod haec ex duobus arcubus constet, in medio centro invicem sese secantibus, hemisphaerium vero in convexo totum sit sphaericum. Astronomis genus antiquissimi horologii, quod po/los2 quoque vocatum aequinoctia ostendebat, et in extubertanti facie gnomone erecto, horas monstrabat, auctore Beroso Chaldaeo. Post quem scaphen seu scaphium, vas rotundum itidem, sed cavum, in cuius medio fundo, stylus erigebatur, ad horas monstrandas, repertum est, ab Aristarcho Samio: cuiusmodi horologia, hemisphaerio inverso h. e. scaphae, similia Vitruv. quoque hemisphaeria vocat. Sed hemisphaerium id proprie est, quod diximus. Vide Salmas. ad Solin. p. 639. et seqq. nex non infra, in voce Polus, item Scaphium.

HEMMINGENSIS Sixtus, vide Sixtus.

HEMODES [1] quae et Hemode et Emodae, insulae 7. sinus Codani Cimbricae Chersoneso ad Ort. adiacentes, quarum nomina sunt Seelandt, Fuynen, Langlandt, Muen, Falster, Loyland, et Femeren. Cluv. fuerunt [orig: fuÍrunt], ubi nunc Schetlandia Ins. supra Scotiam et Orcades ad Bor. Praecipua illarum Mainlandia, sub Danis. Vide Schetlandia.

HEMODES [2] inter Tauri montis nomina. P. Mela l. 1. c. 15. Ubi teras diremit, exit in pelagus. Idem autem et Taurus, ut dictum est, dicitur qua [orig: qu‚] spectat Orientem Imaus. Deinde Hemodes, Caucasus et Paropamisus etc. Alias Hemodus, quod vide.