December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0474b

HELLENICUM et Caricum, loci in Memphitide. Steph.

HELLENISMUS altera species Idololatriae, quae Sabaismo successit. Cum enim caelum, Solem et stellas, mox a dispersione Babylonica, colere incepissent Sabaei; huic cultui hominum defunctorum et daemonum venerationem addidere [orig: addidÍre] Graeci, qui tantam Numinum turbam invexerunt [orig: invexÍrunt], ut maior fere Caelitum inveniretur populus, quam hominum, Plin. Inde Hellenismi nomen. Cum enim homo esset creaturarum excellentissima et anima immortali praeditus, inde pronum fuit hominibus eximiis et magna meritis divinitatem ac divinos honores, praecipue post mortem, ascribere. Quam Idololatriae Graecanicae origmem et hommum a)poqe/wsin, ex vero tradit Auctor libri Sapientiae, c. 14. v. 15. 16. et 17. Vide quoque Plin. l. 2. c. 6. et plura hanc in rem, apud Franc Burmann. Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 3. c. 8. ß. 25. et seqq. Voss. Alios.

HELLENISTAE nonnullis dicti sunt Iudaei, per Graeciam dispersi. Cum enim Hebraei partim in Palaestina degerent, et Hebraeo textu uterentur: Partim extra Palaestinam variis in locis, Graecia inprimis, morarentur, et Septuaginta Interpretum versionem Graecam adhiberent, illi Hebr aei seu Iudaei, hi vero Hellenistae dicti sunt. Meminit utrorumque Lucas in Act. Ap. c. 6. v. 1. *)ege/neto goggusmo\s2 tw=n *(ellhnistw=n pro\s2 tou\s2 *(ebrai/ous2, Orium est murmur Hellenistarum adversus Hebraeos, ubi male quidam exponunt, Graecorum. Hos enim Paulus pro Gentibus generaliter accipit, et Hebraeis in genere, sub quibus Hebraei Palaestinam incolentes et Per Helladem dispersi, comprehenduntur, non uno in loco opponit, vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 1. c. 3. Patribus Graecienses nonnumquam etc. Atque hanc sententiam multis tuetur Heins. Aristarcho Cl. Suicer. vero hi *(ellhnistai\, qui Ecclesiam Christi nascentem composuerunt [orig: composuÍrunt] cum Hebraeis, gente extranei, religione Iudaei adoque proselyti fuere [orig: fuÍre] e Graecis. Sic autem ei dicti sunt a sermone, quo utebantur, inprimis quia non veri Graeci erant, utpote in Syria nati, unde non tam *(\ellhnes2. qia, *(ellhnistai\ appellati sunt, Certe inter VII. Diaconos Hellempstas, et ex Hellenistarum corpore electos, unus Proselytus Antiochenus, nomine Nicolaus, vocatur, Actor, c. 6. v. 5. Vide cum Thes. Eccl. in hac voce, et plura hanc in rem, apud Salmas. de Hellenistica, Balduin. Walaeum ad Act. c. cit. v. 1. inprimis Croium Observat. m N. T. c. 30. 31. et 32. Nominis origo a verbo e(llhni/zw, quod, praeter vulgare significatum, modo more Graecorum seu Graecatim, ut ait Tertullian. de Pallio c. 4. vivere: modo Graecorum seu Gentilium impietatem amplecti et profiteri, vel docere: modo optime Graece loqui et scribere, etiam significat, apud Scriptores Eccl. qua de re vide eund. Suicer. in vocibus *(ellhni/zw, et *(ellhnismo/s2.

HELLENOPOLIS vide Helenopolis.

HELLES fil. Azariae. l. Par. c. 2. v. 39. c. xI. v. 26. c. 27. v. 10.

HELLESPONTUS fretum angustum inter Propontidem, et mare Aegaeum, Asiam ab Europa septem non amplius stadiorum intervallo disterminans. Stretto di Gallipoli, Castaldo, Braccio di S. Georgio. Volater. Baudr. inter Thraciam et Asiam min. Extenditur a Sept. in Mer. per 45. fere mill. nempe a Propontide usque ad mare Aegaeum. Maxime restringitur ad Austr. inter Sestum et Abydum, nunc lex Dardanelles. Hinc aliquando quibusdam Gall. lex bouches des Dardanelles. Ovid. in Ep. 18. Heroid. Leander Heroni. v. 137. et seqq.

Fluctibus immodicis Athamantidos aequor a canent,
Vixque manet portu tuta carins suo.
Hoc mare cum primum de virgine nomina mersa
Quae tenet, est nactum, tale suisse puto.
Et satis amissa [orig: amiss‚] locus hic infamis ab Helle,
Utque mihi parcat, crimine nomen habet.
Invideo Phryxo; quem per freta tristia tutum
Aurea lanigero vellere vexit ovis.

Ovis illa Aries fuit, qui postea inter sidera collocatus est, teste eodem Ovid. Trist. l. 3. Eleg. 12. v. 3.

Impositamque sibi qui non bene pertulit Hellen,
Tempora nocturnis aequa diurna facit.

Vide Diod. Sic. l. 4. Solin. c. 15. magnum vocat. Sic enim ait, Omnis autem magnus Hellespontus strrngitur in stadia septem. Latitudinem dat ei Hom. Il. h.

*sh=ma/ te oi( xeu/swsin e)pi\ platei= *(hllhspo/nta|.

Ita etiam Q Calaber l. 9.

*messhgu/s2 te polhos2 i)d' eu)re/os2 *(ellhspo/ntou.

Longitudinem Ovid. Met. l. 13. v. 408.

Longus in angustum qua [orig: qu‚] clauditur Hellespontus.

Idem Fast. l. 4. v. 565.

Perque urbes Asiae longum petit Hellespontum.

Rapiditatem devique Catull. Carm. 64. in Epithal. Pelei et Thetidos v. 354.

Qua passim rapido diffunditur Hellesponto.

Unde Musaeus,

*nh/comai *(ellh/sponton a)ga/r)r(oon.

Et ante eum Homer.

*(/ossous2 *(ellh/spontos2 a)ga/r)r(oos2 ento\s2 e)qrgei.



image: s0475a

Vide Voss. ad P. Melam p. 7. Plin. l. 4. c. xI. et 12. Strab l. 1. p. 49. et l. 2. p. 124. l. 7. p. 331. et l. 13. p. 583. Nic. Lloyd. Item, reg. Asiae, pars Mysiae, apud mare praedictum. Ubi urbes Cyzicus, Parium, Lampsacus, Abydus cum Dardano. Hinc Hellespontiacus. Ferrar, Et reg. Hellespontias, Steph. Cum Cycladibus et Asia proprie dicta, Proconsularem olim provinciam constituebat, vide Salmas. ad Solin. p. 806.

HELLEVIONES seu HELUAEONES Ptol. Hellusii Tac. de morib. Germ. c. 46 Helli Amm. Marcell.pop. Germ. quorum locus Heil in ora ad sinum Venedicum, apud Dantiscum urb. teste Willichio. Cluv. aliisque etiam Hilleviones, pop. Scandinaviae, ubi nunc Hallandia, prope fauces sinus Codani, longe a Dantisco in Occas. Ortel. Dalecarli sunt: Hilleviones enim Cimbrica [orig: Cimbric‚] lingua [orig: lingu‚], quae Scandinavica est, Monticolam significat. Habitant enim hi ad Sevonem montem, Piphais non min. Plin. l. 4. c. 13. et l. 8. c. 15.

HELLINGUS Martinus vide ibi.

HELLOPES pop Epiri circa Dodonam, quorum reg. Hellopia, Strab. l. 7. p. 328. Plin. in praef. l. 4. Vulgo Lopesia.

HELLUM vicus Alsatiae inf. Vide Elcebus.

HELLUONES flumine mersi, apud Scotos. H. Baethius in Scotia.

HELMBOLDUS Ludovicus, vide Ludovicus.

HELMECHILDIS Albionum Regem, victus Rosimundae im pudicissimae mulieris promissis, interfecit.

HELMOLDUS Presbyter Busoensis, prope Lubecam, Geroldi hortatu, qui primus Ep. Lubecensis erat, Chronicon Sclavonum seu Dalmatarum scripsit, orsus a Saxonum conversione, sub Carolo Mag. usque ad A. C. 1168. quo vixit, sub Friderico Barbarossa. Continuavit id postea Arnoldus, Abbas Lubec. edidit Reinerus Reineccius cum notis. Voss. Simler. etc.

HELMON-DEBLATHATM duo nomina sunt, quorum prius ex ponitur occultatio, sive adolescentia aut Saeculum, vel comentus, posterius autem massae de ficubus compactae, nomen loci, in quo castra metati sunt filii Israel, profecti de Dibon Gad. Num. c. 33. v. 47.

HELMONTIUS Ioh. Baptista Nobilis Bruxellensis, Philosophus per Ignem dictus, scripsit Opuscula Medica inaudita, Initia Physicae inaudita, adeo que Ortum Medicinae; it. Progressum Medic. novum in morborum ultionem ad vitam longam etc. Obiit A. C. 1644. Aet. 50. postquam pridie amico scripsillet Parisios, sibi non ultra 24. horas vitam dataturam. Pater Franc. Mercurii Philosophi per Unum, in quo omnia, Eremita peregrinante, ut se ipum vocavit. P. Freher. Theatro Vir. erud. clar.

HELMSTADIUM [1] urbec. Saxoniae, munita a Carolo Mag. contra Wandalos, A. C. 808. alias sub proprio Abbate, nunc Cuci Brunsvic. paret ab A. C. 1490. In limite Duc. Magdeburgici, medio inter Magdburgum et Brunsvic. itinere. Acad. insignis quae fulia dicitur, a Iulo Duce fundata A. C. 1576. Bertius Rer. Germ. l. 3.

HELMSTADIUM [2] urbs munita, cum portu, in Hallandia, in ora litorali sinus Codani, versus limites Scaviae, Sub Suecis ab A. C. 1645.

HELNES priscus Arcadum Rex, qui Tegean incursantes et depopulantes Lacedaemonios, qua [orig: qu‚] arte et sollertia [orig: sollerti‚] vicerit. Vide Polyaen l. 1.

HELON civ. in terra Moab, in tribu Dan, Num. c. 1. v. 9. Pater Eliab principis tribus [orig: tribŻs] Zabulon. Item urbs Levitarum, quae Helon dicitur. In tribu Ephraim, Lat. fenestra, vel profanatio, sive dolor, aut insir mitas. Ier. c. 48. v. 21. HELORIS, a Rheginis Dux constitutus, ad obsidendam et expugnandam Meslanam, a Dionysio superiore munitam. Sed eruptione a Meslaniis facta [orig: fact‚] plures quingentis ex Rheginis ceciderunt [orig: cecidÍrunt]. Dein obsidente Dionysio Cauloniam a Crotoniatis Dux sumptus, utpote exsul, Syracusanus et Dionysio maxime infestus; dem nimis ad liberandam Cauloniam im provide pergit, magno praelio ad Helorim fluv. a Dionysio vincitur, et ipse suorum fere maxima [orig: maxim‚] parte amissa [orig: amiss‚] cadit. Diod Sic. l. 14.

HELORUM sive HELORUS fluv. et opp. Siciliae, Vibius in Catalogo fluv. Elorus Syracusarum, a quo civitas. Steph. *)/elwros, po/lis2 *sikeli/as2 a)po\ *(elw/rou potamou=, tou= kata *pa/xunon, addit, o(\s2 le/getai tiqassou\s2 i(xqu=s2 e)/xein, a)po\ xeiro\s2 e)sqi/ontas2. Sil. Ital. Pun. Bell. l. 14. v. 270.

Atque undae clamolus Helorus.

Vide Cluv. Sic. Ant. l. c. 13.

HELORUS seu ELORUS Athen l. 8. p. 3. 31. Elesporus Polyb. Elleporus Aeliano, fluv. parvus Magnae Graeciae, inter Cauloniam, et Scyllacium fluens, ubi Graeci a Dionysio victi. Item Helorus Istri fil. qui ab Aiace occisus est in ea pugna, quam Graeci cum Telepho Rege Mysorum habuerunt [orig: habuÍrunt].

HELOS urbs Laconica, vel Potius oppid. Nic. Lloydius. Matshamo opp. Maritimum, quod Achaei cum tenuissent, ab Alcamene Spartae Rege ebersum, et Argivi opp. suppetias venientes praelio victi sunt, et Paus. Laconicis. Stat. l. 4. Theb. v. 181.

Quos Helos, et Pteleon, Getico quos flebile vati
Dorion.

Pop. Helotae, pro servis, post parriam eversam, habiti a victoribus. Est etiam Helos, Aegypti. Steph. Strab. l. 8. p. 343. 349. 350. 363. 365. 35 et l. 9. p. 406.

HELOTAE vide in voce Helos, ist infra, ubi de Nethinaeis.

HELPERICUS Germanus, Monachus San Gall. scripsit de Musica, de computo Ecclesiastico, et Carmina Trithem. in Catal.

HELPIDIUS Priscillianista, condemnatus Concilio Caesaraugustano. A. C. 381. Vide Elpidius.