December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0472b

HELICAE duae spirales tortuosis voluminibus serpentum gyros scitissime mentientes: Organum automato tympano animatum, omnis gemeris avium concentum edes et sphaericum globulum in medio aere continuo venti impulsu vacillantem sustinens, in Museo Kircheriano Romae. Vide Georg. de Sepibus in Collegii Rom Soc. Fesu Museo p. 2. Helicum autem inventorem Perseum, Daemonas propterea propitiasse, habes apud Diog. Laert. De Helice infinita Archimedis, vide aliquid infra, ubi de Nautica arte.

HELICE Graece dicitur, quae nobis ursa maior, a)po\ tou= e(/likos2, i. e. a cir cumvolutione, quod diei noctisque spatio circum polum arcticum vertatur. Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 237.

Parrhasis obliquo Helice cum verteret axes.

Vide Cynosura. De utraque fic mser. Duae Ursae, in Aquilonari reg. elucent, quarum Cynosur a minor est, sic dicta, quod canis caudae inflexae similis sit. Helice vero maior, a circumvolutione nomen sortita est. Aliis ab Helicc, Thessaliae vel Pelopon. opp. Callisthonem enim Lycaonis Arcadis filiam, a Iove vitiatam et a Iunone conversam in ursam, cum Arcas fil. sagittis conficere vellet, in sidus cum ea mutatus est et hic Cynosura, illa vero Helice dicitur. Alii Iovis nutrices fuisse, dum a Corybantibus custodiretur, fabulantur, atque inde nomina sideribus facta. Item opp. Achaiae ad sinum Crisleum, maris impetu haustum. Plin. l. 4. c. 5. Ovid. l. 15. Met. v. 293.

Si quaer as Helicem, et Buran Achaidas urbes,
Invenies sub aquis.

Vide Steph. in *(eli/kh.

HELICES Festo sulci aquarii sunt, per quos aqua collecta educitur e liris; Vitruv. spiramina, Graecis a)napnoai\: aliter Elices, vide Salmas. ad Vopilc. in Probo, et infra in voce, Nares canalis. Sed et helix, hederae genus, vide ubi de Hedera.

HELICHRYSUS memoratus Plin. l. 21. c. 8. In nomine et Cyani colos: item holochrysi: omnes autem hi flores non fuere in usu, Alex. Mag. aetate; in Dioscoridis antiquissimo exemplari, et apud Hesych. e)li/xrusos2, flos fuit in coronis celeberrimus, uti ex Alcmane, Ibyco et Cratino laudatis Athen. l. 15. p. 680. palam est. Unde halucinatum Plin. qui Alex. aetate nondum in usu fuisse, affirmat, docet Salmas. ad Solin. p. 966. Vide supra in voce Elichrysos, item ubi de Chrysamhemo, namque et sic flos ille ob colorem dictus. Plin. l. 21. c. XI. et 25.

HELICON [1] mons Boeotiae a poetis decantatissimus Musis, sacer, Parnaslo vicinus: Plin. l. 4. c. 3. et 7. Strab. l. 9. p. 409. et 410. Paus. Nat. Com. Nomen ei, si magno Casaub. credimus, fecit [gap: Hebrew word(s)] halica, i. e. ambulatio, quia certos ibi conventus habuere [orig: habuÍre] vett. in quibus de rebus seriis agerent. Sed cum huiusmodi con ventibus, si qui fuere [orig: fuÍre], Heliconis nomen videatur antiquius, Bochart. o( me/gas2 potius deductum putat ab Arabico halic, vel halica, quod, teste Giggeio montem sublimem sonat, unde eo nomine altus ab Arato dicitur hic mons, v. 216.

--- *kaq' u(yhlou= *(elikw=nos2.

Helicon item fluv. Macedoniae, Dium urbem praeterlabens, qui Ptol. Pharybus, Liv. Baphyrus, l. 44. c. 6. et Lycophroni Bephyrus dici videtur. Item fluv. Siciliae, Olivieri, teste Fazello, inter Mylen, et Tyndarium fluens.

HELICON [2] instrumentum Musicum apud Vett. a Musarum monte nomen, et a numero earum chordarum numerum, ducens, uti scriptum reliquit Ptol. l. de Musica. Vide Iul. Caes. Scalig. poet. l. 2. c. 48.

HELICONIUS Sophista Byzantins, epitomen Annalium scripsit, a M. C. usque ad Theodosium Mag. Suid Simler. in Bibl. Gesn. Item, nomen Mathematici insignis. Suid.

HELIGASTUS Sicambrorum vates, et sacerdos admirabilis, A. U. C. 486. Trithem.

HELINGAS Hisp. Tarracon. civ. Polyb.

HELINI pop. Thesprotiae. Steph.

HELIOCEPIS nomen Nymphae.

HELIODORA Nymphae nomen.

HELIODORUS [1] unus ex ducibus Seleuci Philopatoris, tem plum Hierosolymitanum direpturus, a duobus Angelis male mulctatus legitur, 2. Macc. c. 3. v. 7.

HELIODORUS [2] Avidii Cassii, cui Heliodorus quoque pater fuit, fil. Iussu Marei Imp. deportatus est, apud Iul. Capitolin. In Vita Marci Anton. Philosophi.

HELIODORUS [3] Sophista clarus, cuius etiam exstat Historia Aethiopica. At vero Dramatis praedicti auctor, Triccae opp. Thessalici Ep. fuit. ut Ecclesiasticae Historiae scriptores perhibent, de quo certi fere nihil est, nisi quod certissimum est, eum ip sum esse, ad quem D. Hier. epistolae Floruit sub Theodosio et Arcadio. Niceph. l. 12. c. 34. eum depositum scribit, quod hunc librum abdicare nollet. Sed nec Socrates, l. 5. c. 21. nec Photius, vide cod. 72. et 94. huius rei meminerunt [orig: meminÍrunt]. Imo Cedren. ipsum de auri quoque faciendi ratione librum Theodosio Mag. dedicasse narrat. Heliodorus enim ille, de quo Philostratus peri\ sofistw=n, is est Sophista, qui Imp. Hadriano familiaris fuit. Fuere [orig: FuÍre] olim duo Heliodori, quorum unus Geographus, alter Tragicus, ut saepissime patet apud Graecos enarratores. Fuit et unus Medicus, de quo in Bibliotheca Medica. Fuit praeterea Heliodorus Rhetor Horatii comes, quem Graecorum loge doctissimum vocat Serm. c. 1. Sat. 5. v. 2. Item auctor libri de Sepulchris. Plutarch. de 10. Orat. Item poeta. Item Philostrato laudatus, de Sophist. l. 2. Item Secretarius Handriani Imp. Item amicus Hier. Item Mathematicus Athen. de


image: s0473a

Anathematis Atheniensium, et de Architectonica, scripsit. Plin. l. 34. c. 3. et l. 36. c. 5. Item Latislaeus, de Optica scriptor. Item Stoicus, Arati com mentator. Alii quoque Heliodori fuere [orig: fuÍre], de quibus Voss. sis adi, de Hist. Gr. p. 372. Lil. Gitald. l. 3. dial. 3. poet. etc. Nic. Lloyd.

HELIOGABALUS Deus peregrinus fuit, inprimis Phoenicum. Simulacrum eius lapis erat maximus, ab imo rotundus, et sensim fastigiatus propemodum ad coni figuram, niger et lapidi color, qui caelitus decidisse credebatur. Eminebant in lapide quaedam, formaeque nonnnullae visbantur: solis im aginem esse illam affirmabant Ethnici, minime humano artificio fabrefactam. HELIOGABALUS Marcus Aurelius Antoninus, Ant. Caracallae fil. qui ad imperium assumptus fuit matris opera [orig: oper‚] apud Antiochiam. Etiam Alagabalus dictus est, quia antequam Imp. fieret, Solis Sacerdos inter Phoenices fuerat, qui Astro huic id nominis indieerunt [orig: indieÍrunt]. Vide infra. Mater Semis vel Semiamira appellata est. Electus ab Exercitu, post mortem Macrini, Romam Deastrum suum detulit, omnis altetius Dei cultu severe prohibito: Huic delubrum condidit, quo ignem, qui in Vestae custodiebatur, quo Palladium et ancilia delata voluit, ipse sacerdotis officio functus. Huius mores im purissimos Lamprid. describit, ut et Eutrop. l. 8. Aurel. Vict. epit. vit. Caes. etc. Luxus eius tantus, ut ex remotissimis provinciis gulae irritamenta peteret, balsamoque Lampades aleret. Piscinarum eius aquae odoratae erant: Aquiliam Severam, Vestalem, clandestino connubio sibi copulavit, quo caelestem plane, ut dicebant, prolem susciperet, ipse Pontifex ex puella sacra. Prodigus thesaurorum supra modum, saevus in Senatores, quod Senatulum feminarum, cui mater eius praesidebat, ratum non haberent. Tandem cum et militibus intolerabilis evasisset, iamque in eo esset, ut Alexandrum fil. Mam ac ae neci daret, quem Senatus Caesarem vocaverat, vivenre adhuc Macrino, cum matre ab illis in castris occisus est. Cadaver eius a plebe per ur bem raptatum, tandem post mille ludibria, in Tiberim proiectum est, d. 10. Mart. A. C. 222. Imperii 3. Mens. 9. d. 4. Aet. 18. vel ut alii, volunt 22. Patria Emislenus fuit, et in Emissa urbe Sacerdos Dei Alagabali, ut dictum, qui Deus peculiaris fuit illius urbis. Vide Salmas. ad Lamprid. ut et in voce Mar cus. Addo saltem, quod habuit in calceamentis gemmas et quidem sculptas, quod risum movit omnibus, quasi possent sculpturae nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant, Lamprid. in eo. Quem sequutum postea Alexandrum Seu. idem, et Carolum Mag. Egmhardus prodidere [orig: prodidÍre]. In murrhinis quoque et onychinis minxisse, idem Lamprid. tradit. Idem gemmatum quoque Diadema, inter Impp. Prim us usurpavit, uti diximus supra, ubi de Diademate. Porro calceamentum numquam iterasse, neque annulos bis induisse, narratur eidem Lamprid. a quo luxu annulorum inprimis vide graviter dehortantem Basilium Mag. Orat.. pro\s2 tou=s2 ploutoui=tas2. Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 17.

HELIONORA vel LEONORA Ausitaniae Regis filia, Romae cum Friderico Austriae Duce coronata, A. C. 1451. Vide Eleonora.

HELIOPOLIS [1] Hebr. On. Bethsemes Arabibus, i. e. Civitas, sive domus Solis, civitas Aegypti heroica, ambitu 150. stadiorum, insignis publicis privatisque ac dificiis, Solis inprimis, tem plo olim clara, inter Alexandriam, et Coptum, quae a Tenage condita, a Graecis, teste Diod. Sic. l. 5. Thebe dicitur. Hic [orig: HÓc] templum erat Iudaeis, Onion dictum, quod a Vespasiano destructum. Ioseph. An tiqq. l. 7. c. 30. Ibidem saevitum in Cyrillum Diaconum, simulacrorum deiectorem, aliosque fideles, sub Iuliano Ap. A. C. 363. Vide Theodoret. l. 3. c. 6. 7. et 15. Rufin. l. 1. c. 36. Strab. l. 14. p. 646. l. 17. p. 803. Nic. Lloyd. At Thebe alia urbs, ut videbimus. Hiliopolis vero inter praecipuas olim Aegypti urbes, ante ad ventum pastorum metropolis erat Inf. Aegypti: a pastoribus diu oppresla, tandem illis expulsis, in Thebanorum potestatem redacta est. Et quidem uti Moeris Rex Memphim, sic Amosis Heliopolim ab his invasoribus rccuperavit, urbem eiusque politiam ordinavit, consuetudines pravas abolevit et privilegia instauravit. Ideoque Manetho, Sacerdos Heliopolitanus, ab Amose (qui Thebanorum primus Helopoli Praefuit) suam Thebanorum Regum seriem exorsus est. Ioh. Marsham. Can. Chron. Sec. XI. Vide et hic [orig: hÓc] passim. Ceterum, quod in collimitio Arabiae condita esset. et quidem ab Arabibus, ut Plin. scribit, hinc factum est, ut alii Arabiae, alii Aegypto eam ad iudicaverint. Urbem Solis Latina [orig: Latin‚] voce eam vocat Solin. c. 33. ubi de phoenice, Rogos suos struit cinnamis, quos prope Panchaiam concmnat, in Solis urbem strue aitaris superposita [orig: superposit‚]. Tac. Ann. l. 6. c. 28. Vide Salmas. ad Solin. p. 549. uti de Heliopolitano Obelisco infra Obeliscus.

HELIOIPOLIS urbs eiusdem nominis in Cilicia, patria Chrysippi Stoici, Solin. Corinthus etiam olim Heliopolis dicta est. Steph. qui Heliopolin in Phoenicia, Thracia, et Arabia dscribit. Item Heltopolis, Ptol et Plin. l. 5. c. 9. in tribu Manasse, Coelesyriae urbs Episcopal. quae hodie Balbec Postello, vel Marbech Nigro. Item, opp. Germ. in Marchia, nunc Soltwedel, inter Gardilebiam 5. et Olzeniam 6. leuc. versus Luneburgum.

HELIOPOLIS [2] urbs fuit Phrygiae, Mich Glycas 4. qui statuam hinoavexisse Constantinum Imp. et Constantinopoli columnae imposuisse addit. Baudr.

HELIOTROPIUM [1] Thessaliae urbs. Polyb.

HELIOTROPIUM [2] flos, terra [orig: terr‚] editus parelius videtur: Minime certe quidem ambigas, Naturam, illud dum moliretur, direxisse manum et opus exegisse ad exemplum Regis astrorum; et floribus dare dum voluit Regem, suum stellis florentibus florentem dedisse Solem, cum hunc folrem in lucem edidit. Ita est profecto; vel ex aspectu ipso et appellatione, non adumbratum, sed expressum in flore Solem dicas Heliotropium; utque Solare nomen gerit, sic Solis speciem ipsam praeferre, ac formae praestantiam. Et vero nonne item, ut Sol, radiis caput habet redimitum aureis? Annon ad Solem numquam non conversus hic flos, ut ipsiusindicat nomen, eandem, quam ille, metitur viam, insisitit semitam? Quid mulitis? Ut Sol planetas reliquos et stellas splendore obscurat, magnitudine superat;


page 473, image: s0473b

Ita Heliottopium ceteros slatur ac proceritate facile flores supereminet, totius habitus elegantia [orig: eleganti‚] et singularum partium conformatione longe multumque antecellit, Pomcy Descript. div. Ex h(/lios2, Sol, et tre/pw, verto. Vide plura de hoc flore, apud Plin. l. 19. c. 6.

HELIOTROPIUM [3] gemma. Plin. l. 37. c. 10. Heliotropium nascitur in Aethiopia, Africa, Cypro, porracei coloris, sanguineis venis distincta. Cansa nominis, quoniam deiecta in vas aquae fulgorem Solis accedentem percussu sanguineo mutat, maxime Aethiopica. Eadem extra aquam speculi modo Solem accipit, deprehendnque defectus, subeuntem Lunam ostendens. Magorum impudentiae vel manisestissimum in hac quoque exemplum est, quomam admista herba [orig: herb‚] heliotropio, quibusdam quoque additis precationibus, gerentem conspici negant. Ubi quod porracum vocat, pra/sinon Graecis est, et viridem colorem acutissimum notat. Cetera sic habent; in aquam missa haec gem ma fulgorem Solis accendebat, et augebat radios repercussu, contra extra aquam, instar speculi, Solem accipiebat, et deprehendebat eius defectus, subeuntem lunam ostendens, Quod vice versa [orig: vers‚] quod ammodo fiebat et contra naturam Solis, unde quod naturam Solis quasi inverterte et mutaret, noman accepit. Sol enim in aqua, tamquam in speculo videtur, non obstantibus radiis, nec lum ini officientibus; unde, qui Solis defectus contemplari volunt, aqua [orig: aqu‚] in vas fusa [orig: fus‚], deficientem eum Lunamque subeuntem otiose ac secure intuentur, quod oculis in ipsum Solem intentis facere non possent, fulgore eius nimio oculorum aciem praestinguente: at contra accidit in heliotropio gemma, quae fulgorem Solis accendit in aqua, eum vero sine fulgore extra aquam ostendit. Quod additur de usu Magico, Solin. praecantationibus legitimis consecratam, id praestare ait c. 27. proprio verbo usus, de quo vide supra et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 344 etseqq.

HELIOTROPIUM [4] machina denotandis tou= h(li/ou tropai=s2 Solstitiis, a Veteribus excogitata, ex polo (unde po/los2 quoque dicta) et gnomone constans, ad cuius instar postmodum Horologia facta funt. Ipsa vero haec instrumenta, non horis monstrandis, quae tum nondum inventae erant, sed solstitiis solum et aequinociis, inserviebant, unde et Horologia aequinoctialia vocare possis. Nam et gnomonem erectum habebant, ad umbrarum incrementa et decrementa notanda; lineas item duodecim in haemispherio vel polo signatas, ex numero partium diei ac quinoctialis, per quas um bra decurreret. Interim solis Mathematicis et Astronomis usui erant; nec populo, nisi quatenus populus ex iis discebat, quando futuri erant Solstitiorum et Aequinoctiorum dies, quod in rebus inprimis Rusticis procurandis non parvi momenti est. Idco publicis locis urbium ponebantur ab Astrologis huiusmodi h(liotropi/wn machinae, quemadmodum in Achradine Syracusarum Archimedes, Athenis in Pnyce Meton, in Syro Ins. Pherecydes, alibi Alii fecere [orig: fecÍre]. Sic enim populus ex iis discebat, quo die Solstitia et Aequinoctia essent observanda, quot dies adhuc superessent ad illud et illud Aequinoctium sive Solstitium, quot dies praeteriissent. Ut illud apud Aristoph. in *ghruta/dh| dici sibi postulabat, ex Heliotropio Metonis, po/sthn h(/lios2 te/traptai, quota dies esset numeranda a Solstitio confecto? Quam in rem vide plura pud Salmas, ubi supra p. 645. et seqq. ut et retro in voce Aequinoctia, infra quoque Hemisphaerium. it. Polographia.

HELISOS fluv. Atticae, Stat. Theb. l. 4. v. 52.

--- Amfractu riparum incurvus Elislos.

HELISYCI pop. Ligurum. Steph.

HELIUM ostium Rheni, quod et Occ. et Mosae ostium, erat iuxta Helium castr. in parte Austr. Bataviae, ubi urbs Brilla est. Nunc die Maes incolis, Ortel. Secundum Voss. Batavis Hiel unde; vicus Wiidhiel, ubi latius Helus, seu Hilus fluit: item Bree-hiel, a quo contractum Briel; opp. Brilae, ad Helium ostium, quasi dicas latum Helum, sive, Hilum, vide in voce Briela. Sic quem Romani Hesum, quo nomine Martem Germani dixere [orig: dixÍre], extulerunt [orig: extulÍrunt] is Germanis, absque Romana terminatione, fuit Hees, vel Hies, vocali variata [orig: variat‚] etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 33. Plin. l. 4. c. 15.

HELIUS [1] Neronis adulator potentissimus. De quo Dion. Cassius in Ner.

HELIUS [2] proprium nomen viri, a Sole, qui Graece h(/lios2 dicitur. Plin. l. 33. c. 1.

HELIUS [3] gladiator nobilis, apud Mart. l. 5. Epigr. 25. cuius Epigraphe de Hermete v. 5.

Hermes, quem timet Aelius, sed unum.

HELIX primo flore nobilis adolescens, auxilio apparens Persae, contra Aeetem, Colchorum Regem hasta [orig: hast‚] a Nestore occisus.

HELIXOEA ins. Hyperboreorum, non minor Sicilia, sub fluv. Cerambyca. Insulani Cerambycae dicuntur, Hecataeus. Non aspiratur apud Steph.

HELIXUS Cei ins. fluv. iuxta Coreslum. Strab. l. 8. p. 338.

HELLADIUS S. Basilii discip. et in Pontificatu successor, de Praeceptoris sui Basilii vita librum reliquit; ex quo locum adducit Damascenus Orat. 1. De imaginibus.

HELLANICE Clyti soror, Alex. Mag. nutrix. Curt. l. 8. c. 1.

HELLANICUS [1] octavum eumque ultimum inter Chiliarchas locum, in praemium fortitudinis, ab Alex. Mag. cum in Satrapene subsisteret, accepit. Curt. l. 5. c. 2.

HELLANICUS [2] nomen duorum Historicorum, quorum unus Mitylenaeus, Herod. antiquior, A. Gell. l. 15. c. 23. alter Milesius an Lesbius? De priore Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 1. de postenore idem ibid.


page 474, image: s0474a

l. 4. c. 5. Et quidem hunc Historiam suam digessisse per aetates tw=n *(hresi/dwn, Sacerdotum Iunonis Argivae, docet. Constant. Them. 2. 10. ex Steph. Dionys. Halic. l. 1. Fuisse autem 12. annis Herod. antiquiorem, ex A. Gellii loco praef. contendit, Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. IX. ubi de Danao: qui proin cum Cl. Vossio conciliandus. Fuit vero Sacerdotum harum prima Callithyia, tertia Alcynae etc. Vide supra.

HELLANOCRATES Larislaeus, ab Archelao stuprum passus ea [orig: e‚] spe, ut ab illo in patriam reduceretur: postquam id non factum, contumelia [orig: contumeli‚] accensus, contra eum coniuravit. Aristot. l. 5. Polit. c. 10.

HELLAS alio nomine Graecia dicta est, ab Hellene Deucalionis filio. Thucyd. l. 1. p. 3. Mel. Achaia est: Sub qua fuere [orig: fuÍre] Attica, Boeotia, Aetolia, Doris, Locri et Phocis. Habebat a Sept. Macedoniam et Thessal. ab Ort. mare Aegaeum, ab Occ. mare Ionium, a Mer. sinum Corinthiacum et Saronicum. Nunc Livadie; sub Turcis.

Urbes Helladis, sive Achaiae exstantes:

* Aegina, Engia. Aquila, olim Calydon, Ayton. Athenae, Setines. Aulis, intercidit. Calydon. Vide Aquila. Coronea, Corone. Daulis, Daulia. Delphi, postea Salona. Elatia, olim Episcopal. Phocidis. Marathon, Marathona. Megara, Megara. *Maivacti,. Lepante. Opus, olim Episcopal. cum staret, in ruinis iacet. Salona, olim Delphi, Episcopal. Phocidis, sub Naupacto, Salona. Tanagta Boeotiae, olim Episcopal. Anatoria. Thebae, Stives. Thermopylae, non est urbs, sed locus. Thespiae, Tespe. Baudr. Item urbs Thessaliae condita ab Hellene phthii fil. et Chrysippes Iri filiae. Phthius autem Achaei fil. erat. Est et alia Hellas Coelesyriae. Gentile Hellanicus, et Helladius. Steph.

HELLE Athamantis Regis Thebarum, et Nepheles filia, quae una cum Phryxo fratre, novercales insidias metuens, cum accepto a patre ariete aureo Pontum vellet traicere, magnitudine periculi pertertita, in mare decidit, eique nomen fecit, quod Hellespontum hodie vocant. Ovid. Ep. 18. Heroid. Leander Heroni in v. 141. et Ep. 19. Hero Leandro v. 123.

HELLEBORUM [note of the transcriber: in the print: HLELEBORUM] seu ELLEBORUM non unius generis; inter quae unum a Melam pode, cuius fama divinationis artibus nota est. Plin. l. 25. c. 5. Melampodii accepit nomen, quod pastorem eodem nomine invenisse tradunt, capras purgari pasto illo animadvertentem, datoque lacte earum sanasse Pratidas furentes; Eodem domos suffiebant purgabantque spargentes et pecora, cum precatione sollemni; quod proin et religionsius colligebatur, uti Plin. e quo haec deprompta, exponit. Primum enim, inquiens, gladio circumscribitur. Dein qui succisurus est. Ortum spectat: et precatur, ut id liceat sibi concedentibus Diis facere, observatque aquilae volatus: fere enim secantibus interest, et si prope advolavit, moriturum illo anno, qui succidat, augurium est. Ceterum elleborum candidum, studiorum gratia [orig: grati‚], ad per videnda acrius, quae commentabantur, saepius Vett. sumptitaverunt [orig: sumptitavÍrunt], uti de Carneade, Zenonis libris responsuro, ibid. legimus. Idem sub fin. c. cit. Galli vero sagittas in venatu elleboro tingebant, circumciso vulnere teneriorem sentiri carnem affirmantes. Eodem aquae mixto, Amphictyones, ex consilio Eurylochi, hostes Cirrhenses vicerunt [orig: vicÍrunt], apud Polyaen. l. 4. quod inventum Soloni tribuit Suid. Vide quoque Paus. in Arcadicis. Optimum in Anticyra, quam vocem proin pro ipso Helleboro Pers. sumpsit. Sat. 3. v. 63. et Sat. 4. v. 16.

-- Anticyras melior sorbere meracas.

Vide Salmas. ad Solin. p. 1093. ut et ubi de hac Ins. pIura vero de Helleboro, apud Herbariae Rei Scriptores.

HELLEN [1] fil. Deucalionis, pater Aeoli, Doris et Xuthi. Apollod. l. 1. Diod. Sic. l. 4. Paus. in Att. Conon apud Phot. cod. 186. *(ella/da, urbem Thessaliae, condidit; unde Helladis nomen maxime proprie Thessaliae convenire, Dicaearchus ait. Qua de re vide Salmas. ubi supra p. 142.

HELLEN [2] a parvulo in ministerio nutritus, et educatus. Plutima insolite edbat miracula, ita, ut etiam ignem in sinu portaret, et nequaquam eius vestis arderet. Sozom. l. 8. c. 1.

HELLENES Graeci, vide Panellenes. Item urbs Callaicorum in Hisp. Tarracon. Pontevedra, teste Mariana.

HELLENICA Religio una ex IV. praecipuis Religionis Ethnicae speciebus, al Graecanica, ab Aegyptiis et Chaldaeis sua hausit, multis de novo inventis et additis. Hanc Graecis primus tradidit Cadmus, teste Euseb. de Praep. l. 10. c. 2. inprimis excoluerunt [orig: excoluÍrunt] poetae, Linus, Musaeus, Orpheus, Homerus. Itemque Sacerdotes et Legumlatores. Philosophi tandem, in IV. nobiliores sectas, platonicam, Peripateticam, Stoicam et Epicuream, distincti; e quibus Platonica Theologia, ceteris sanior, ut quae multa de DEO ex Hebraeorum fontibus hausit, teste Iustino Apolog. II. in Scholis olim Christianis Alexandriae ex alibi, velut propaedia Religionis Christianaee, habebatur ac praelegebatur: quam vis hinc fidem Christianam, maxime per Arianos, corruptiorem evasisse notat Cyrillus c. Iulian. l. 1. Distinguebatur autem haec Theologia Hellenica, in *muqikh\n, *fusn et *politikh\n, ut idem Euseb. docet, ubi supra l. 4. et Augustin. de Civ. Dei l. 6. Vide hie [orig: hÓe] infra, Hellenismus.