December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0469a

HEGLA vel HOGLAH filia Salphaad, vel Zelophehad. Num. c. 26. v. 33.

HEGONIS Ptol. Nigro Egospotamos, aliis Fainam, prom. Macedoniae, inter Thessalonicam et Cassandream, apud ostia Chabrii fluv. ibi Egospotamos dicti.

HEGOVIA tractus Sueviae, inter Lacum Cellensem ad Ort. et Silvam Nigr. ad Occ. vix 6. milliarium. Hic sunt Landgraviatus Nellemburgicus, sub Austr. cum opp. Stocack, Duellium sub Duce Wirtemb. et aliquot alia loca.

HEGUA vide Ategua.

HEGUMENI Graece *)hgou/menoi, dicuntur Abbates apud Graecos, Anastas. in Leone III. alibique passim: unde Egumenarchium, apud eund. in Hadr. I. forte idem cum eo, quod *(hgoumenei=on vocat Alexii Comneni Novella, Monasterium viz. vel potius domicilium Hegumeni etc. Eorum nominibus vocem papa=s2 praeponere Graecos, dicemus infra, in Papa.

HEIDEBA Crantzio Sleswick, urbs Iutiae Mer. caput Duc. Slesvic. ad Silam fluv. qui in mare Balt. aliquot infra leucis se exonerat. 4. leuc. a Rensburgo et conf. Holsatiae in Bor. totidem a Flensburgo in Austr. 5. ab Husumo in Ort. Ei adiacet Gottorpia arx, ubi Ducum sedes e stirpe Regum Daniae et Holsatiae Ducum.

HEIDECCIA vide Heydeccia.

HEIDEGGERUS Iohn. Henricus Theologus Tigurinus exercitatissimus. Nat. Berotisvillae in agro Tigurino A. C. 1633. patre Pastore, tritavis Reformatoribus, ex avia, Zuinglii Bullingerique nepte, in Patria Schola futurae po/lumaqei/as2 fundamenta iecit, sub Rudolpho Stuckio, Ioh. Wirtzio, et Ioh. Henr. Hottingero, illis Theologiae, hoc Lingg. tum Orientalium, Professorbius celeberrimis. Marpurgi dein Chattorum audiit Ioh. Crocium: inde Heidelbergam delatus, Linguam ibi Hebraeam publice extra ordinem professus est, A. C. 1658. Philosophiam dein ibidem docuit, A. C. 1659. Steinfurtum postea, a Comitibus Benthemiis vocatus, ibi Theologum egit, prius a celeberr. Hotringero S. Theol. Doctor renuntiatus. Sed flagrante inter Belgas Confoed. et Ep. Monasteriensem bello, dum, urbe occupata [orig: occupat‚], Schola dissipatur, missione sibi facta [orig: fact‚], in patriam rediit, A. C. 1665. ubi sequente Anno Ethicae Christianae Professionem sibi mandatam, obiit: Hottingero post haec A. C. 1670. in Prof. Theologica suffectus, tantam eruditionis multiiugae, sacrae inprimis, Famam undiquaque sparsit, ut paulo post, Lugdunum Bat. ad Theologicam Cathedram honorifice vocaretur, verum missione a Patriae Patribus negata [orig: negat‚], in statione summo cum fructu Stud. Iuventutis, totiusque in Patria rei sacrae, hucusque perstat. Eius prodierunt [orig: prodiÍrunt]: Libertas Christiana a lege Cibaria V. T. De Paschate Emortuali Christi: De Aug. Conf. cum fide Reformatorum consensu: De Fide decretorum Concilii Tridentini: Historia Patriarcharum tom. 2. De Peregrinationibus religiosis: Anatome Concili Tridentini Historico-Theologica: Dissertationum Selectarum *triaka\s2: etc. Inde desudavit in scribendis Ethicae Christianae libris 5. aliisque quam plurimis excelsi ingenii sui monumentis.

Dum micat hoc lumen, tenebras colit impius error,
Sed dolet, in tenebris non latuisse suis.

HEIDELBERGA Urbs Germ. Comitum Palatinorum Rheni sedes, ad Neccarum fluv. sita: Ptol. ut putatur, Budoris. Cum castro probe munito in colle. Nomen oppido datum existimant a Gentium colonia, quae ante multos annos hic [orig: hÓc] habitasse, multis indiciis convincuntur. Vocant enim Germani gentilem hominem Heiden, vel a nigrorum vacciniorum, Teutonice Heidelbeer, multitudine. Olim Vangionum imperio subdita fuit. Solum habet rerum omnium ferax. Est et florentissima ibi Academia a Ruperto Palatino instituta et multis privilegiis donata, A. C. 1346. Mirsilius d'Ingen, Ultraiectinus primus ibi Rector fuit. Bertius, l. 3. Rer. Germ. F. Irenicus, etc. Vulgo Heydelberg. In confinio sita est Sueviae, a qua vix quatuor leucis abest, sicuti 3. a Spira in Caeciam, estque magnifica satis et elegans, cum ponte ligneo ad Neccarum, Baudr. Expugnata aliquoties bello Germanico, in antiquum decus, post pacem A. C. 1649. factam in dies magis magisque rediit. Hic [orig: HÓc] cum Tilemannus Heshausius Pastor, cui se Vilhelmus Klebitius opposuit, controversias Sacramentales A. C. 1561. excitasset: Fridericus III. Elector, Ecclesiae consulturus, utrumque honeste dimisit: Disputationem dein inter Theologos suos et Thuringiacos instituit, quorum hos audacia [orig: audaci‚] et loquentia [orig: loquenti‚], illos modestia [orig: modesti‚] et solida [orig: solid‚] veritatis simplicis assertione esse superiores iudicavit, atque, ut schisma tolleretur, hypotyposin doctrinae, quae Catechesis Heidelbergensis dicta, conscribi ac publicari iussit. Quam cum Heshusius, Flaccius, alii, rursus impeterent, Colloquium Mulbrunense institutum est, A. C. 1564. Postmodum A. C. 1617. iubileum ibidem celebratum, Deoque sollennes gratiae actae sunt, pro accensa Evangelii luce: disputatio quoque celebris inter alia a Davide Pareo magnae famae Theologo publice habita est: de qua vide Laetum Comp. Hist. Univ. Iam vero campus, ubi Troia fuit, ab A. C. 1693. Ceterum hinc nomen Fam. Heidelbergensis Electoralis Palatinae, cuius auctor fuit Fridericus, fil. Stephani Com. Palatini Rheni, Exstincti A. C. 1445. et communis omnium, quotquot in parte Palatina supersunt, genitoris: frater Ludovici, a quo reliquae lineae, Bipontina inprimis ac Lucelstenia sive Lautereccia seu Veldentia. Et quidem nactus is Simmerensem Principatum, pater fuit ex Margaretha Egmondana, Arnoldi Ducis Geldriae filia, Ioh. I. qui Exstinctus A. C. 1509. ex Iohanna Saraepontana, filia Ioh. Com. Nassovii, reliquit Ioh. II. Com. Palatinum Rheni in Simmeren, Exstinctum A. C. 1557. quo et Beatrice Badensi, nat. Fridericus III. Elector Obiit A. C. 1576. genuitque ex Maria brandenburgica, filia Casimiri Marchionis, Ludovicum Electorem, qui Decessit A. C. 1583. Hoc et Elisabetha [orig: Elisabeth‚] Hassiaca [orig: Hassiac‚] (fil. Vilhelmo geniti Philippi Landgravii) genitus Fridericus IV. Elector, Decessit. A. C. 1610. ex Luisa Iuliana Nassovia, filia Vilhelmi


page 469, image: s0469b

Nassovii Principis Arausionensis, relicto Friderico V. Electore et Bohemiae Rege Defuncto A. C. 1632. Huic Elisabetha Anglica (filia Iacobi M. Britanniae Regis, Exstincta A. C. 1662.) genuit Henricum Fridericum (A. C. 1614. q . A. C. 1629.) Carolum Ludovicum (A. C. 1617. maritum Carolae Hassiacae) Elisabetham (A. C. 1618.) Robertum (A C. 1619.) Mauritium (nat. A. C. 1621. q .... ) Luisam Hollandinam Monialem (A. C. 1622.) Ludovicum (A. C. 1623. q . A. C. 1625.) Edoardum (A. C. 1624. maritum Annae Gonzageae Niverniae, Defunctum A. C. 166..) Henricam (A. C. 1626. nuptam Sigismundo Rakozio Transylv. Principi, Def. A. C. 1651.) Philippum (A. C. 1627. q . A. C. 1650.) Carolum (A. C. 1628. q . A. C. 1631.) Sophiam (A. C. 1630. ux. Ern. Aug. Duc. Brunsvic. et Luneb.) et Gustavum (qui nat. A. C. 1632. Decessit A. C. 1646.) Omnes Comites Palatinos ad Rhenum etc. Lineae Elector alis sive Heidelbergensis. E quibus Carolus Ludovicus Elector, ex uxore, Pater est Caroli, nat. A. C. 1651. et Elisabethae Carolae, hat. A. C. 1652. quorum ille uxorem habet Vilhelminam Ernestinam Christiani V. hodierni Daniae Regis sororem; ista Philippo Duci Aurelianensi, Ludovici XIII. Gall. Regis fratri unico nupsit. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Eur. Part. I. p. 142. et 162.

HEIDENHEMIUM Dynastia in Ducatu Wirtembergico. Haec ad Helenstenios et Heidenhemios Barones quondam pertinuit; quorum fam. in Degenhardo Praesule Augustano, A. C. 1307. Exstincta, ad Helfenstenios pignoris iure; inde ad Bavaros, migravit. Eam postea emit Ulricus Adamatus Wirtembergius, A. C. 1350: At iste, ab Imp. proscriptus, atque huius in gratiam hostilia ab Ulrico passus, armis eam rursus occupavit. Recepit quidem illius nepos, cui Ulrici itidem nomen, ab Alberto Bavaro, ob praestitam adversus Palatinos egregiam operam: sed rediit ad Bavaros, post cladem a Winariensibus et Suecis ad Nordlingam acceptam, non nisi Pacis Westphalicae beneficio, ad Wirtembergicos Principes reversa, Tob. Pfanner. de praec. Germ. Pr. gent. c. 7.

HEIDEOTI factio quaedam in urbe Leodiensi, de qua Magnum Chron. Begl. A. C. 1403. Coeperunt [orig: CoepÍrunt] certi cives Leodienses, qui se ipsos nominabant Heideotos (quod interpretantur multi de Gallico in Latinum, Osores Iustitiae) rebellare D. Iohanni de Bavaria Electo Leodiensi. Snffridus Petri in eodem Ioh. c. 4. Hedrotios appellat, ubi illos sic vocatos addit, ob effrenem linguae petulantiam, qua [orig: qu‚] sine pudore legitimis Magistratibus, ad captandam auram popularem, obtrudebant, apud C. du Fresne in Gloss.

HEIDESHEMIA Fam in Germ. illustris, ramus est Leiningensium Comitum stirpis. Mortuo enim Emicone, Catharinae Nasloviae marito, A. C. 1541. qui omnium, quotquot hodie in Fam: Leiningensi Dagsburgica supersunt, pater exstitit: maior eius natu fil. Ioh. Philippus Hartenburgicam lineam, minor Emico Dagsburgico-Falckenburgiam, orsi sunt; cuius posterioris surculi sunt Heideshemius, et Falckenburgius seu Dagsburgius. Et quidem priorem quod attinet, Emico modo memoratus, cogn. Senior, Com. in Lelningen et Dagsburg, Exstinctus a. C. 1593. ex Ursula Fleckenstenia, fil. Ioh. Ludovicum Com. Leining, et Dagsburg. in Heydesheim reliquit, qui Obiit A. C. 1625. Eo, et Maria [orig: Mari‚] Catharina [orig: Catharin‚] Com. Sulzensi, genitus Emico, Defunctus A. C. 1658. ex Christina Solmensi (filia Alberti Othonis Com.) suscepit Fridericum Emiconem (nat. et q . A. C. 1634.) et Georgium Vilhelmum (nat. A. C. 1638. maritum Annae Elisabethae Fakkensteniae) Ex altera vero coniuge, Dorothea Waldeccia, sorore Philippi Comitis, nati ei sunt Emico Christianus A. C. 1642. qui Luisam Christinam Com. Falckensteniam sibi iunxit: Ioh. Ludovicus, A. C. 1643. Beatrix Elisabetha (nat. et q . A. C. 1644.) Alexandta Iuliana (nat. A. C. 1521. uxor Georgii Hassiae Landgravii) et Anna Eleonora posthuma, quae Decessit A. C. 1661. omnes Comites Leiningenses et Dagsburg. lineae Heideshemiae. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. P. I. p. 102. et P. II. p. 84.

HEILBRONNA vide Hailbronna,

HEILIGENBERGA vulgo HEILIGENBERG, locus Germ. sup. sub Comite proprio, ex Fam. Furstenbergica: cuius quantum nunc superest, dividitur in ramum Heiligenbergo-Werdenbergium et Blombergium, qui iterum in Messkirchium et Stulingensem dispescitur. Et quidem priorem quod concernit, auctor eius est Ioachimus Comes, fil. Friderici, Exstincti A. C. 1559. ex Anna Werdenbergica (filia Christophori, Com. Werdenbergici et Heiligenberg. ) frater Christophori, qui Blombergium ramum inchoavit. Habuit Ioachimus is in matrimonio Annam de Zimberen (Frobenii Christophori Com. filiam) et Exstinctus A. C. 1598. reliquit fil. Fridericum, ex Elisabetha Sultzia, patrem Egonis: quo, et Anna [orig: Ann‚] Maria [orig: Mari‚] Zollerana [orig: Zolleran‚], complures liberi orti sunt, ut videre est supra, ubi de Fam. Furstenbergia. Vide Phil. Iac. Spener. ibid. Part. I. p. 4.

HEILSBERGA opp. Prussiae reg. cum arce ad fluv. Alle, ubi sedes Ep. Varmiensis. Condita est A. C. 1240. 8. mill. a Regiomonte in Mer.

HEINIUS Petrus Belgarum foederatorum Archithalassus, debellavit A. C. 1628. Hispanorum classem argentiferam ad portum Mantacaeum in qua praeter alias merces argenti partim cusi, partim in laminas fusi, inerant 46. onera, i. e. tonnae auri 300. Unde inter Hispanos dissidium, militum querelae, iactura Vesaliae, Silvae Ducis, Duisburgi, Rhurortae, Essenae, Traiecti ad Mosam, etc. Occubuit A. C. 1630. in conflictu Dunkerkano, victor. Laetus Comp. Hist. Univ. Vide et Petrus.

HEINSIUS [1] Daniel S. Marci Eques, Politices et Historiarum. in Acad. Lugduno-Batava Profellor clarissimus. Natus Gandavi A. C. 1580. stirpe consulari, inter maximos Reip. Belgicae fluctus per multa dura et aspera iactatus, vix triennis, patria [orig: patri‚] extorris fuit, Fortunae privignum se hinc vocare solitus: Hagae Comitis initiis literarum iactis, inde in Zelandiam abiit, brevique tantum profecit, ut decimo aetatis anno commilitoni suo venusta [orig: venust‚] parentaverit elegia [orig: elegi‚], evius ultimum distichon:



page 470, image: s0470a

Qui nondum undecimum vidi transire decembrem,
Haec ego de puero carmina canto puer.

Post haec, severioribus studiis destinatus, Franequerae Henricum Scotanum audiit: Graecae quoque et omnigenae literaturae amore flagrans, Iosephum Scalig. Lugduni Bat. e)rgodiw/kthn habuit, in principatu literarum eius postea successor. Sic fama [orig: fam‚] quoridie crescente, Anno Aet. 18. publice prim um Latinos, dein Graecos Auctores professus est, ultimo Politices et Historiarum Professionem suscepit: quibus [orig: queis] et Secretarii Acad. et Bibliothecarii nobile munus accessit. A Gustavo posthaec Adolpho Sueciae Regein Consiliariorum numerum ascitus et a Sereniss. Venetorum Rep. Equestri D. Marci dignitate ornatus, ipsum Urbanum VIII. Pontif. Rom. eruditionis suae admiratorem habuit, amplissimo honorario Romam, ut eam a barbarie vindicaret, invitatus. Obiit A. C. 1655. Patr Nicolai. Eius prodiere [orig: prodiÍre] poemata, Notae in N. T. etc. Vide Ant. Thys. Or. fun.

HEINSIUS [2] Simon cogn. Pontanus, quod in opp Brack prope Wittebergam natus esset, frater Gregorii IC. et Cancellarii Saxonici, Ecclesiastes Wittebergae, cum ob morbum contionari aliquandiu non posset, Lutheri vicaria opera usus est, A. C. 1516. Obiit A. C. 1522. Ioh. Bugenhagio Pomerano successore. Melch. Adam. vit. Theolog.

HEL vel BEL commune omnium fere olim Orientalium gentium Numen, Sol: in unaquaque autem urbe peculiare cognomen habebat; ut Emissenorum Elagabalus. Palmyrenorum Malchbelus et Aglibolus. Persarum Mithres, Babyloniorum Belus etc. Salmas. ad Vopisc. in Aurel.

HELA [1] regiuncula Asiae, Attali Regis emporium. Steph.

HELA [2] seu HEILA oppid. Prussiae reg. ad apicem sinus Pautzerwick, mari Balt. circumdatum mai. ex parte, A. C. 1572. incendio conflagravit, postea utcumque reparatum. 4. mill. Germ. a Gedano in Bor.

HELAM civ. haud procul a Iordane, Esr. c. 2. v. 7. 2. Sam. c. 10. v. 16. et. 17. In tribu Beniam.

HELBA civ. tribus [orig: tribŻs] Aser. Lat. lac. sive adeps, aut mansit in ea, sive principium, vel dolor in ca. Iud. c. 1. v. 31.

HELBESUS nomen fontis et fluvii, in Sicilia. Solin. c. 5. Apud Segestanos Helbesus in medio flumine subita [orig: subit‚] exaestuatione fervet. Ubi de aquis calidis Segestanis loqui videtur, quae *ai)gestai=a u(/data Strab. *)egestai=a Diod. Sic. et Philoni apud Steph dicuntur. Helbesis vero, praeter Solin. in Segestano agro, nemo meminit, Salmas. ad eum p. 111.

HELCATH vel HALCATH civ. tribus [orig: tribŻs] Aser, data Levitis. Ios. c. 21. v. 31. i. e. portio, pars, aut lenitas.

HELCESAITAE Haeretici, a Magistro suo Elxai, qui Traiani principatu exstitit, hanc acceperunt [orig: accepÍrunt] traditionem, ut tempore persecutionis idola adorarent, fidemque suam ore negarent; hoc enim peccarum non esse, dummodo ex animo id non facerent. Iidem, inter alia, in aquarum cultu Aegyptios imitabantur etc. Vide Euseb. Hist. Eccl. l. 6. c. 31. Epiphan. Haeresi 19. August. Haer. 10. ut et in voce Elcesaitae.

HELCI nomen viri. Neh. c. 12. v. 15.

HELCIA pater Eliacim. 2. Reg. c. 18. v. 18. Isa. c. 22. v. 20. Nomen Sacerdotis. 2. REg. c. 22. v. 4. Pater Ieremiae, Ier. c. 1. v. 1. 1. Par. c. 6. v. 13. Neh. c. 12. v. 7.

HELCIARII apud Mart. l. 4. Epigr. 63. cuius Epigraphe de Hortis Martialis v. 21.

Quem (somnum) nec rumpere nauticum celeuma,
Nec clamor valet Helciariorum.

Sunt qui navem adverso flumine, vel qui navis anchoram seu grave aliud pondus, uno connixu et mutuo hortatu, moliantur. Ab e(/lkw, traho; unde Helclum, apud Appulei. Met. l. 9. funis, quo equi currus oneraque trahunt, atque hinc helciarii equi quoque. Gerh. Ioh. Voss. Etymologic. vide quoque de Helciariis Servis Tit. Popmam de Operis Serv. ut et infra Taxo, cuius pelle equorum helcia obtegi notum. Addo, Helcia aurea, pennis aquilinis nigris curvatis ornata, in apice, in rubeo solo, occurrere inter Insignia Comitum Herberstemorum, Germ. ein Rosskumet, al. Latinis, Iugum Equinum, seu Equestre: quod Guntherus Herbersteinius a materno suo avo Gunthero ab Haag, in quo nomen id et genus defecit, acceptum, Principis auctoritate, ad familiam suam transtulit. Duo vero huiusmodi Iugi ligna (Germ. Kumet-holtzer ) ex auro, in area iridem rubea, Com. et Baronum de Potting, in Austria, gentilis tessera est, Phil. Iac. spener. Art. Herald. Part. II.

HELDEBALDUS Praefectus Veronae, Rex Gothorum electus est, capto a Belisario Vitige, Ravennae A. C. 540. paulo post a Vila Gepida interemptus. Procop. de bello Goth.

HELDONA fluv. Galliae, in Normannia, cis Sequanam, alias Elna atque Alna, unde Novavilla super Alnam, prope albammarlam: Accolis Eaune, nonnumquam Yaune: alluit Mortuum mare Mortemer sur Eaune; Heldonam vel Elnam locum fluvio cogn. Vicum S. Germanni S. Germain, Profundam vallem Parfondeval, Longum denarium Longdenier, Albertivillam Auberville, Ehrardi Mansionile Euvermesnil, Martini Ecclesiam Martinleglise, vulgo Martenglise, dem umque infra Arcas ad vicum Butilam Bouteille, Deppa [orig: Depp‚] flumine accipitur, mox apud Deppam portum et opp. clarum in Oceanum intraturo, Hadr. Vales. Not. Gall. in voce Caleti.

HELEB civ. terminustr. Nephthalim. Ios. c. 19. v. 33.

HELEC fil Galaad, fil. Machir, fil. Manafle, Num. c. 26. v. 30. Ios. c. 17. v. 2.

HELED fil. Baana. 2. Sam. c. 23. v. 28. i. 3. orbis, mustela, aut Syriace rubigo.

HELELLUS vulgo ILL, fluv. Germ. Oritur prope Ferretam, in Suntgoia; dein per Alsatiam sup. labens, Mulhusium, Ensishemium, Colmariam, Selestadium et Benofeldam rigat, cum


image: s0470b

Argentina, infra quam Rheno miscetur. Hinc vico Helello nomen: de qua voce vide Hadr. Vales. Not. Gall. et Cl. Ottonem Notis ad B. Rhenan. Rer. Germ. NOv-Antiqq. l. 3. nec non supra in voce Elceb.

HELEM nomen viri. 1. Par. c. 7. v. 35. Lat. somnians, aut sanans, sive exspectatio, vel dolor eorum. Zach. c. 6. v. 14.

HELEMAIDA urbs. Ios. c. 12.

HELENA [1] filia Iovis, ex Leda Tyndari Laconiae Regis uxore, quae a Iove, in Cycni formam transmutato, compressa, duo peperit ova, ex quorum altero Helena et Pollux, ex altero Castor et Clytemnestra exclusi fuerunt [orig: fuÍrunt]. Ex his Helena, cum ceteris suae aetatis feminis formae elegantia [orig: eleganti‚] praestaret, a Theseo rapta est adhuc virguncula, non multo tamen post Castori et Polluci fratribus eam repetentibus citra iniuriam restituta est, et Menelao uxor tradita, cui et Herminonem filiam peperit. Posthaec fama [orig: fam‚] pulchritudinis eius illectus Paris, contractis aliquot navibus, in Graeciam sese contulit; ubi a Menelao hospitio exceptus clam se in amorem Helenae insinuavit, tandemque absente coniuge, eam rapuit, et in patriam abduxit. Qua [orig: Qu‚] tam insigni iniuria [orig: iniuri‚] commoti Graecorum principes, de bello Troianis inferendo in Aulide Boeotiae coniurarunt. Nec multo post mille contractis navibus in Asiam traiecerunt [orig: traiecÍrunt], multisque expugnatis oppidis, tandem Ilium obsederunt [orig: obsedÍrunt]. Quo in bello cum Paris occubuisset, Helena Deiphobo fratri eius nupsit. Verum cum eo iam res rediisset, ut Graeci armis diffidentes, ad dolum se converrerent, Helena quoque proditionis particeps fuisse putatur, et facem (quod signum aggrediundi negotii inter ipsam, et Graecos convenerat) ex arce sustulit, captaque [orig: capt‚que] iam urbe Menelaum in Deiphobi cubiculum introduxit: eoque interfecto cum priore vito in gratiam rediit. Plutarch. in Thes. Paus. in Corinth. Euseb. in Chron. Homer. virg. Ovid. etc. Nic. Lloyd. Ceterum, cum Polluce ex ovis prognata dicitur, quia uterque educatus insuperiore aedium parte, quae Lacedaemoniis, uti testatur Eustathius Odyss. a. vocabatur w)=|on; unde in usu u(/perw=|on. Ab Iliensibus pro Dea habita est, una [orig: un‚] cum Hectore, ut ex Athenagora discimus Legat. pro Christian. *(o men\ *)ilieus2 *qeo\n *(/ektora le/gei. kai\ th\n *(ele/nhn *)adra/steian e)pista/menos2 proskunei=, quae verba iam supra adduximus, in voce Hector. Alia fuit Helena. Epidauriis culta, de qua sic Ptol. Hephaestion nov. Hist. l. 4. apud Phot. Cod. 90. *(h diakonh/sasa *)afrodi/th| e)n th=| pro\s2 *)/adwnin o(mili/a|, h( *)epidamni/ou quga/thr, h(\ *)epidau/rioi e)n *)afrodi/ths2 xh/mati timw=si, xrh/mata limw/ttousin e)pididou=san, Illa ministra Veneris in congressu cum Adonide Epidamnii filia, et ab Epidamniis Veneris figura culta, divitias inhiantibus largitur. Ubi dubitari posse ait Voss. an non vel priori loco *)epidauri/ou, vel posteriori *)epida/mnioi, legi debeat. Namque verisimile est, hanc Helenam filiam fuisse eius, qui urbem sive Epidamni sive Epidauri, condidisset. Vide eum de Idol. l. 1. c. 36. quae hanc in rem adnotavit Casp. Barth. ad Aeneam Gazoeum, nec non Ioh. Meurs. ad. Lycophr. illud,

*poqw=n de\ fa/sma pthno\n ei(s2 ai)=qran fugo\n.
Amore spectri pervagantis aethera.

Picta porro a variis Helena est, iisque excellentissimis Artificibus. Plin. l. 35. c. 3. Similiter lanuvii ubi Atalanta et Helena cominus pictae sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissima [orig: excellentissim‚] forma [orig: form‚], sed altera ut virgo: ne ruinis quidem Templi concussae. Pontius legatus Caii Principis eas tollere conatus est, libidine accensus, si tectorii natura permisisset. A Zeuxide inprimis, cuius Helena e(tai=ra, meretrix, propterea dicta est, quod ex illa pictura ingens fecisset lucrum, Aelian. Var. Hist. l. 4. c. 12. Ab eadem nomen sideri nautis infausto, habeturque pro signo naufragii, aut tempestatis saltem aerumnosae certissimo, cum flamma illa apparet: ubi contra salutaria sidera, quae Pollucis et Castoris dicunt. Stat. Theb. l. 7. v. 792.

Scit peritura ratis, cum iam damnata sororis
Igne, Therapnaei fugerunt carbasa fratres.

Cui rei illustrandae vide quae ptoduxerunt [orig: ptoduxÍrunt] Hermolaus Barbarus ad Plin. l. 2. c. 37. M. Ant. Muret. Ver. Lect. l. 6. c. 11. Alii. At Euripid. Helenae sidus non minus salutiferum agnoscit in Oreste v. 1637. ubi de helena a se servata et astris illata sermocinatus Apollo dicit,

*ka/stori te *poludeu/kei et' e)n ai)qe/ros2 ptu xai=s2
*su/nqakos2 e)/stai nauti/lois2 swth/rios2.

Quem cum reliquis omnibus, in contrarium euntibus, quomodo conciliare conetur Barthius, vide hunc Animadvers. ad Stat. d. l. uti de Helenaecratere, inter Veterum celebria, numerato Appuleio Apolog. Ioh. Meurs. Comm. in Lycophr. p. 264. et 265.

HELENA [2] Adiabenorum Regina, tempore famis ab Agabo praedictae, Hierosolymae incolis multum annonae summisit. Cum fil. Izate Iudaismum amplexa, secundum Ioseph. Antiq. l. 20. c. 2. secundum Orosium vero, Christianismum, l. 7. c. 6. Euseb. Hist. l. 2. c. 11. Ado in Chron. Baron. A. C. 44. Eam grandiori natu filio Monobazo annulum Patris signatorium dedisse, commissa [orig: commiss‚] ipsi Rei publicae admimstratione, donec adveniret frater Izates, quem Pater Regni heredem destinaverat, auctor est Ioseph. Antiqq. l. 20. c. 2. *pei/qetai tou/tois2, dicens, h( *(ele/nh kai\ kaqi/sthsi to\n presbu/taton pai=da *mono/bazon basile/a, periqei=sa to\ dia/dhma kai\ dou=sa to\n shmanth=ra tou= patro\s2 daktu/lion, th\n te samyhra\n par' au)toi=s2 o)nomazo men/hn, dioikei=n te tou/tois2 th\n basilei/an parh/|nese, me/xri th=s2 tou= a)delfou= parousi/as2, Paruit his Helena et Proregem constituit grandiorem filinm Monobazum, imposito ei diademate et dato Patris annulo signatorio, simulque sampsena [orig: sampsen‚], ut ipsi vocant: iussitque eum administrare Remp, donec frater veniat. Plerumque enim dominii ac potestatis symbolum annulum fuisse signatorium, seu sigillum, notum est. Unde et Philippum Macedonem, cum in Byzantinos moveret, Alexandto filio, decimum sextum


image: s0471a

aetatis annum agenti, Macedoniae et sigilli cum libera potestate euram demandasse, refert Plautarch. in Alex. Et Q. Catulum, cum nocte quadam post dedicatum Capitolium somniasset, Suet. in Aug. c. 24. refert. Iovem Opt. Max. praetextatis compluribus circum aram ludentibus, unum secrevisse, atque in eius sinum signum Reip. quod manu gestaret, reposuisse, unde coniectura facta, in Augusti potestate fore aliquando Rem publicam. Recte enim ibi signum Reip. Isaac. Casaub. interpretatur dhmosi/an sfragi/da, qua [orig: qu‚] obsignari solita diplomata et quaecumque alia Reip. nomine signabantur. Idem de Hadriano memorat Spartian. a Traiano Imp. extraordinem gemma [orig: gemm‚] donatum et quidam ea [orig: e‚], quae iam semel omen imperii fuerat, narrans. Ut de Ioh. Comneno, patri Alexio iamiam morituro annulum eo fine, ut Imperium sibi firmaret, dementi, apud Nicetam, aliisque nihil addam. Vide Ioh. Kirchmann. Lubec. de Ann. c. 22.

HELENA [3] Cauponaria, Ambros. obscuris natalibus, Eutrop. concubina Constantini Chlorik, Bedae. Secundum alios fil. Caeli M. Britanniae Regis Nicephoro Bithyna mulier, ex Constantino Chloro, mater constantini Mag. a marito repudiata, ut Theodoram ducere posset; Filio ad Imperium evecto, sollemni edicto, Augusta et Imperatrix appellata, sacri aerarii curam gessit, templa exstruxit, pauperibus opitulata est. Obiit, in amplexu filii Constantini, An. Aet. 80. Saeculo quarto. Ab illa Drepanum, in Bithynia, Helionopolim, et mare supra Bitliyniam Helenopontum dictum volunt. Vide praeter Scriptores Eccl. Morin. de liber atione Eccl. et in vita Constantini. Baron. A. C. 306. 315. et 326. etc.

HELENA [4] filia Constantini Mag. uxor Iuliani Apost. Huic Eusebia, Constantii uxor, sterilitatem potione conciliare conata est, et filium ex ea natum, per obstetricem, necari curavit. Obiit Romae A. C. 360. Amm. Marcell. l. 16. c. 10. l. 21. c. 1. Item uxor Simonis Magi, quam modo Notionem, modo Minervam, etc. vocabat, mox blaspheme ipsi plurima tribuebat. Vide Iren. l. 1. c. 20. Epiphan. haer. 21. etc.

HELENA [5] Musaei Atheniensis filia, Homero antiquior to\n *bhako\n po/lemon, Bellum Troianum, conscripsit, a qua et Homerus dicitur, argumentum accepisse, kai\ kth/sasqai to\ di/glwsson a)rni/on, et bilinguem agnum possedisse, Photius Cod. CXC. ex l. 4. Ptol. Hephaestionis, apud Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XV. ubi de Hesiodo poeta agens, recenset eorum nomina, qui ante Homerum de rebus Belloque Troiano seripsere [orig: seripsÍre].

HELENA [6] vel HELENE ins. Atticae, Plin. l. 4. c. 12. ad quam appulit Helena, post captam Toriam, quae et Macris ob longitudinem dicebatur. Hodie Macronsisi Sophiano. Est autem una Sporadum Sunio prom. adiacens. Est etiam fons in Chio, quo se Helena lavit. Steph. Item Pyrenaeis montibus vicinum oppid. Elna hodie, Vasaeo. In Comit. Ruscinonensi, in colle, ad amnem Tech, sub Gallis, ab A. C. 1640. Vix 1. leuc. ab ora maris Mediterr. 3. leuc. Gall. a Perpiniano in Austr. Caucoliberim versus, a quo pari spatio distat. Baudr. Est etiam urbs Bithyniae Procopio, et in Palaestina. Utraque ab Helena Constantini matre aedificata. Vicus denique Atrebatum, apud Sidon. quam nonnulli hodie Hesdin vocari existimant. Vide Hedena.

HELENIANI Nummi quorum in Eruditorum gazophylaciis complures, in Franciae Regis cimeliatchio octo aerei servantur, non unius omnino figurae ac ornatus inscriptionisque, cui debeant ascribi, dubitant huius rei curiosi; Mattine Constantini Mag. vel Iuliani Parabatae, vel etiam Crispi, si quaepiam fuit, coniugi. Matrem certe Helenam Aug. renuntiatam eiusque effigie cusos a Constantino aureos nummos, testantur Euseb. de. V. Const. l. 3. c. 46. Sozom. l. 2. c. 11. Niceph. l. 8. c. 31. et Theophanes Anno 20. Constant. qui monetam w(s2 *basili/di attribuisse aiunt. Eiusinodi autem num mos aureos Romae repertos A. C. 1398. auctor est Thom. Walsingham. sed ii aereis rariores, quorum perinde inscriptiones atque etiam capitis ornatus, diversitatem quandam arguunt. Ac binorum quidem, qui hosce characteres praeferunt, FL HELENA AUGUSTA; in aversa vero facie, SECURITAS REI PUBLICAE: prior nitidissimus, Helenae caput exhibet tectum calyptra [orig: calyptr‚] defuper reticulata [orig: reticulat‚] et in cassidis modum protensa [orig: protens‚], quae aures ipsas et capillos, praererquam qua fronti superfunduntur, abscondit. Alter eam exprimit, duplici unionum linea [orig: line‚] caput cinctam, crinibus ad autem contractis et collectis, crispatis aliis fronti imminentibus, uti ferme omnes alii, ita tamen, ut superior capitis pars perinde tecta videatur; Utrumque vide apud C. du Fresne in Dissertat. de Numism. inf. aevi, ut et alios quosdam, quos ibidem erudite interpretatur etc. Utcumque vero sit de nummis hisce, id constat, ex iis inditam a vulgo Sanctarum Helenarum appellationem omnibus ferme num ismatis Augustorum CP. aevi inf. maximeque iis, quos eiusmodi rerum studiosi, propter formatos male characteres aut vultus ipsos, vel quod nihil exquisitum contineant, solent aspernari. Forte, quod non Helenae duntaxat, ut Divis ascriptae, imagines, sed et crucigeros omnes nummos, sacri phylacterii aut encolpii vice ad collum quilibet appenderet; unde nummi huiusmodi plerumque videntur perforati: quod quidem etiam ante Constantinum obtinuisse observavit in Anastasi Chiffletius; tametsi id potissimum tum primum profluxisse censendum est, ex nummis Helenae, Romae in eius thesauro inventis, vide supra; quae fortassis Pontifex distribuerit, ut feminae de Ecclesia bene meritae. Sed ex pecunia illa reperta, Pontificem Capitolium reaedificari et Castellum S. Angeli, curavisse, refert Walsingham p. 356. Quod autem harum S. Helenae monetarum vim mire commendat Ant. Bos. atque praesens esse adversus Comitialem morbum remedium, ait, ipsi relinquimus. Vide praefatum C. du Fresne n. 69.

HELENIUS Ins. parva seu locus iuxta Canopum. Steph. Al. Helenium.

HELENOPOLIS vide Francofortum.

HELENOPONTUS et HELLENOPONTUS reg. Bithyniae,


page 471, image: s0471b

Pontus Ptol. inter Bithyniam et Paphlagon ad mare Euxinum. Sed in libro Concil. latius patet. Ferrar.

HELENUS fil. Priami ex Hecuba, vaticinio clarus, quem quidam ob id a Graecis servatum dicunt, quod loca opportuna ad capiendam patriam ipsis indicasset. Quin etiam, everso Ilio, Pyrrhum a navigatione prohibuit, ceteris abeuntibus naufragium praedixit. Quamobrem non solum a Pyrrho servatus, verum etiam liberaliter habitus est: Quuque ille Oresti Hermionem eripuisset, Andromachen, quam antea iustae uxoris loco habuerat, Heleno concessit, adiecta [orig: adiect‚] etiam regni parte, quam Helenus, de fratris sui nomine, Chaoniam appella vit, ubi et orbem, ad similitudinem Troiae, condidit, in qua profugum Aeneam hospitio suscepit. Virg. Aen. l. 3. v. 346. 369, 559. et 712. Item Helenus, fil. Diocilis, Sicambrorum Rex, qui ob inertiam regno se abdicare coactus est.

HELEPH nomen civitatis, Ios. c. 29. v. 33. in tribu Beniamin, terminus Nephthali.

HELEPOLIS vox Graeca para\ to\ e(lei=n ta=s2 po/leis2, i. e. a. capiendo urbes, machinam militarem ingentis molis significat, qua [orig: qu‚] loco arietum iam crebritate sua [orig: su‚] despectorum, Demetrius Antigoni fil. feliciter usus, Rhodo aliisque urbibus eius opera [orig: oper‚] expugnatis, Poliorcetes appellatus est, i. e. Urbium expugnator. Exstructa erat hoc modo: Testudo compaginabatur immanis, axibus roborata longissimis, ferreisque clavis aptata et contegebatur coriis bubulis, virgarumque recenti textura, atque limo eius suprema ad spergebantur, ut flammeos detrectaret et missiles casus. Conserebantur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae ponderibus ferreis graves, qualia nobis Pictores ostendunt fulmina vel Fictores, ut, quidquid petiisset, aculeis exsertis abrumperet. Hanc ita validam molem, rotis et funibus regens numerosus intrinsecus miles, languidiori murorum parti viribus admovebat concitis: et nisi desuper propugnantium valebant vires, collisis parietibus aditus patefaciebat ingentes, Amm Marcell. l. 23. c. 3. In Argivae urbis oppugnatione, cum Demetrii milites, ob immensam ponderis gravitatem, muris eam applicare non possent, accersitus Herodorus Megarensis, qui tubis simul duabus adeo violenter uti solebat, ut quam latissime exaudiretur, sono illarum torpentes excitavit, ut velut adiuti, praeter omnem spem, machinam, quam prius nulla [orig: null‚] ratione admovere poterant, urbi facile admoverint, eamque expugnaverint. Vide Leon. Tho. l. 3. c. 2.

HELERNI Lucus circa urbem Romam et Tiberim fluv. erat. Ovid. Fast. l. 6. v. 105.

Adiacet antiquus Tiberino lucus Helerni.

HELES nomen viri. 2. Sam. c. 23. v. 26.

HELEUTERI pop. Celtarum, Cadurcis proximi, Caesari; quorum opp. Orillac urbi S. Flori propinquum. Celtica [orig: Celtic‚] lingua [orig: lingu‚] Hellhuter. Aliis fuerunt [orig: fuÍrunt], ubi nunc tractus Albigensis. Baudr.

HELFENSTENIUM vulgo HELFFENSTENIUM, castrum Germ. in Suevia, sub proprio olim Comite: quorum fam. inter Sueviae Comites, antiquitate et splendore semper ex praecipuis fuit. Primum eorum titulum volunt nonnulli fuisse, Com. von der Fels. Originem eorum aliqui adscribunt veteri Guelforum sanguini, et nominatim Eticoni Isenbrandi Com. Altorfii fratri, ac XII. celeberrimorum Guelforum patruo. Alii propinquiorem ortum ostendisse contenti, eos ex Dilingensibus Comitibus derivant. In his enim Ulricus Ep. Augustanus fratrem habuit ex Hugobaldo Patre Burchardum, castri praefati, atque ita huius domus, cui inde Heifensteniae nomen, conditorem: a quo dein reliqui Comites huius nominis sunt orti. Qui, quamvis, Comitatus aliquot partibus venditis, ipsi diminuere gentis splendorem visi sunt, non tamen minus inter illustrissimas stirpes perrexit censeri; et dein Gundelfingensis hereditas accessit. Sup. sec. in Ulrici et Catharinae Sonnenbergiae filiis Georgio atque Ulrico duo rami Messkirchius et Wiesensteigius in diversum ire coepere [orig: coepÍre]. Sed intra anni spatium utriusque masculi desecere [orig: desecÍre], A. C. 1626. Habuit vero Georgius praefatus Com. de Helfenstein et Messkirch coniugem Apolloniam de Zimberen, filiam Frobenii Christophori Com. et Exstinctus A. C. 1573. fil. reliquit Georgium Frobenium, Defutictum A. C. 1622. Quo et Maria [orig: Mari‚] Helfenstenia lineae Wiesenstieg, filia [orig: fili‚] Rudolphi Com. nati sunt Georgius Vilhelmus (qui Obiit A. C. 1626. mar. Sibyllae filiae Ioh. Com. de Hohenzollern ) et Iohanna (uxor Vratislai Com. Furstenbergici, Exstincta A. C. 1629). Comites Helfenstenii etc. ultimi lineae Messkirchiae. At Ulricus, Georgii frater, Catharina [orig: Catharin‚] sibi Montfortia [orig: Montforti‚] (filia [orig: fili‚] Hugonis Comitis) iuncta [orig: iunct‚], Rudolphum I. genuit, Annae Mariae Lib. Baron, de Stauffen, maritum et patrem Rudolph. II. ultimi e totius stirpis masculis, A. C. 1626. Demortui. Liberi enim eius, ex Eleonora Furstenbergia (filia Ioachimi Comitis, quae vitam produxit usque ad A. C. 1650.) Henricus Fridericus (nat. A. C. 1605. Den. A. C. 1606.) Iulius (nat. A. C. 1606. q. A. C. 1607.) Henricus (nat. A. C. 1607. Den. A. C. 1626.) Maria Magdalena (nat. A. C. 1609. Den. A. C. 1618.) Anna Catharina (nat. et Den. A. C. 1611.) Maria Iohanna (nat. A. C. 1612. uxor primo Maximiliani Adami Landgr. Leuchtenbergici: exin Christophori Com. Palatini Rheni in Birckenfeld, Den. A. C. 1665.) Isabella Eleonora (nat. A. C. 1613. nupta Martino Francisco Com. Oetingensi in Wallerstein ) Anna Victoria (nat. A. C. 1614. q A. C. 1618.) et Francilca Carlotta (nat. A. C. 1618. ux. Vratislai Com. de Furstenberg q A. C. 1641.) ante Patrem, exceptis filiabus aliquot, uti visum, praepostero Fatorum ordine Decessere [orig: DecessÍre]. In bona quaedam successere [orig: successÍre] Bavari: alia (inprimis Meskirchium) occuparunt Furstenbergii, quibus lis ab Helfensteniis filiabus earumque heredibus movetur, quae nec dum decisa. Vide Phil. Iac. Spener Theatr. Nobilit. Europ. Part. I. p. 9. et 20. ut et Ind.

HELGALDUS Monachus Floriacensis, scripsit A. C. 1050. vitam Roberti Galliae Regis seu potius prolixam alterius Monachi


page 472, image: s0472a

Historiam huius Regis in compendium redegit, Item, vatam Abbo nis edidit. Vide Moret. Dict. Hist.

HELI nomen sacerdotis, qui Samuelem unxit in propheram. 1. Sam. c. 1. v. 3. Pater item Iosephi mariti B. Mariae Virginis, Luc. c. 3. v. 23. Math. c. 1. v. 3.

HELIA [1] nomen fam. Rom. ab Aelia diversae, de qua vide Salmas. ad Ael. Dpartian. in Hadr.

HELIA [2] ins. parva Siciliae apud Drepanum in ora occidua. Plin. l. 3. c. 5. Helia item Bedae, et Elia, vulgo Ely, urbs Angliae Episcopal. sic ab anguillis (quas Angli Eeles vocant) dicta, quarum ibi ingens copia, ob multas aquas, quibus, uti ins. continetur. Cantabrigiae proxima.

HELIACA Sacra ab Helios, ex Gaeco *(/hlios2, sicut Persica, a Perses, apud Salmas. ad Lamprid. in Comm.

HELIADES Filiae Solis, et Clymenes, sorores Pheethontis, quarum duae Lampetie et Phaetusa Ovid. Met. l. 2. v. 341. 346. et 381. et l. 10. v. 91. dicuntur. A Patre Sole sic dictae. *(/hlios2 enim sol Graecis dicitur. Hae cum Iuxta Padum mortem fratris insolabiliter deflerent, in alnos versae sunt, electrum lacrimantes. Vocantur et Phaetontiades. Virg. Eclog. 6. v. 62.

Tum Phaetoniadas musco circumdat amara
Corticis, atque solo proceras erigit alnos.

Alii in populos mutatas fuisse volunt. Mart. l. 4. Epigr. 59. cuius Epigraphe de vipero clctro inclusa.

Flentibus Heliadum ramis dum vipera serpit,
Eluxit in obstantem succina gemma feram.

Inde ponitur pro Electro. Idem ibid. Epigr. 32. cuius Epigraphe de ape electro inclusa.

Et latet et lucet Phaetontide condita gutta [orig: gutt‚].

Idem l. 9. Epigr. 14. cuius Epigraphe de Earino Domitiani.

Gemma quod Heliadum pollice trita notet.

Iuv. Sat. 5. l. 1. v. 37.

-- Ipse capaces
Heliadum crustas, etc.

i. e. phialas ex electro factas. Diod. Sic. alias Heliades Habet, l. 5. Nic. Lloydius.

HELIAEA Iudiciom Atheniensium maximum, cuius Iudices Heliastae. Sic dictum, quod sub Dio sit, et in Sole con sideant Iudices. Vide Petit. Comm. in Leg. Attic. Vide hic infra.

HELIASTAE Iudices erant numero 500 apud Athenienses. Pollux, h( *(hliai=a de\ pentakosi/wn, dicti ab Heliaea, Foro primo ac celeberrimo ex sex illis, e)n oi(=s2 e)di/kazon peri\ dhmotikw=n pragma/twn, in quibus causas disceptabant civiles, vide supra in voce Dicasterium. Idem Forum seu Tribunal maximum horum erat, non quidem Iudicum numero, nam par ille fuisse videtur saltem in duobus aliis: (Cum enim fieret aliquando, ut duorum Tribunalium Iudices Coirent ad ius dicendum, fiebant mille Iudices, Demosth, in Timocratea: imo cum tria convenirent, mille quingenti fuere [orig: fuÍre]. Dinarch. e)n tw=| kata *dhmosqe/nous2 ) sed quia longe plures gravioresque lites et causae in eo diiudicabantur: itaque nemo non optabat sorte ad hoc Tribunal legi. Postquam autem hoc modo Heliastae lecti sunt, Iusiurandum sollenne praestiterunt [orig: praestitÍrunt], cuius Latine formula sic habet: Sententiam feram secundum Leges et Populi Atheniensis scita et Quingentorum Senatusconsulta. Tyrannum aut paucorum dominatum meo calculo non approbabo: Neque si quis popular em Atheniensium statum evertere conetur, aut dicat aut decernat adversus haec, assensum praebebo, neque novas tabulas fieri, aut agrum domosque populi Atheniensie dividi patiar. Exules non restituam, neque capitis damnatos: neque eos, qui urbem incolunt, ea [orig: e‚] pellam, adversus Leges receptas et populi atheniensis scita Senatusque consulta, neque quemquam alium id aggredi sinam. Neminem Magisiratum gerere sinam, qui rationes alterius a se gesti Magistratus non retulerit, sive sit e Novemviris, sive Hieromnemon, sive quis alius eorum, qui eodem cum Novemviris die Magistratus sortiuntur, sive Praeco, sive Legatus, sive Assessor: neque eundem bis in eodem Magistr atu esse, aut duos Magistratus gerere eodem anno. Muner a non accipiam propterea quod iudeex in Heliaea sedeo, non ego ipse, neque alter mihi, neque ulius me conscio, milla arte, nulla [orig: null‚] fraude. Non sum minor annis triginta. Utramque partem audiam ex aequo. Sententiam fer am de ea re, de qua institute erit actio. fovem, Neptunum, Cerercm vindices testor, imprecorque exitium ipse mihi et Familiae meae, si quid borum non ob servavero: si sidem contra dat am libero, omnia prospera atque fausta, vide Demosthenem in Timocratea. Ceterorum Iudicum, qui in aliis Tribunalibus ius erant dicturi, pau lo diversum iuramentum erat, quamquam certum est. multa fuisse omnibus Iudicibus communia, in quae iurabant om nes: In his inprimis Kaput istud, quod post exactos triginta Tyrannos adscriptum fuit habeturque apud Andocidem e)n tw=| peri\ tw=n *musthri/wn, his verbis: *kai\ ou) mnhsikakh/sw ou)\de a)/llw| pei/somai, yhfiou=mai de\ kata tou\s2 keimen/ous2 no/mous2. Neque praeteritorum in malum meminero, neque alteri meminenti assensum praebebo: sed sententiam feram secundum receptas Leges. Fuerunt [orig: FuÍrunt] tamen Heliastarum quaedam propria, ut quae de Magistratibus dicuntur: Namque Magistratus a Iudicibus approbabantur et non nisi probati Magistratum gerebant, fiebatque eorum a)na/krisis2, antequam munus suum adirent, in Heliaea. Vide Sam. Petit. Comm. in Leges Attic. l. 4. tit. l. et infra in voce Milites, ubi etiam horum delicta ab Heliastis cognosci consuevisse videbimus.