December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0468b

HEGESAGORAS in Megaricis ab Apollonii Schol. in l. 1. citatur.

HEGESANDER Delphicus Historicus, de quo vide Voss. de Hist. Gr. Michael Apostolius, Cent. 2. prov. 51 Idem.

HEGESIANAX Alexandrinus Historicus, Troica scripsit; teste Athen. l. 3. p. 80. Vide Paus. Athen. Hygin. Voss. de Hist. et Poet. Gr.

HEGESIAS [1] tyrannus Ephesi, Alex. Mag. opibus fultus; interfectus tamen ab Anaxagora, Codro et Diodoro Echeanactis filiis. vide Polyaen. l. 6.

HEGESIAS [2] Archon Athenis Olymp. 114. qua [orig: qu‚] Alex. Mag. Obiit. Ioseph. c. Appion. l. 1. Alius, Cypriorum auctor nonnullis, Athen. l. 14. c. 3. p. 620.

HEGESIAS [3] Cyrenaicus Philosophus, qui tanta [orig: tant‚] eloquentia [orig: eloquenti‚] mala vitae repraesentabat, ut eorum miseranda [orig: miserand‚] imagine audientium pectoribus inserta [orig: insert‚], multis voluntariae mortis oppetendae cupiditatem ingeneraret: Ideoque a Rege Ptolemaeo ulterius hac de re dicere prohibitus. Cic. l. 1. Tusc. Qu. peisiqa/natos2 dictus est, auctorque Scholae cognominis, et discip. Paraebati fuit, tempore Platonis. Diog. Laert. in Arist. l. 2. Cic. Tuscul. l. 1. Val. Max. l. 8. c. 9. ex. 7 Alter Magnesius, orator quoque egregius, cuius meminit Strab. l. 9. p. 396. et l. 14. p. 648. Idem Historicus fuit. Auctor styli Asiatici, scripsit plurima. Cic. in Orat. Dion. Halic. Voss. de Hist. Graec. l. 1. Nic. Lloyd.

HEGESIGONUS aliqua consignavit de mirificis hominum in India formis, quemadmodum cognoscimus ex Tzetze, Chil. 1. Hist. 18. et Chil. 7. Hist. 144.

HEGESINOUS de rebus terrae Atticae poema condidit, teste Paus. in Boeotic.

HEGESIPPUS [1] Historicus, quem 5. actuum Ecclesiasticorum libros elucubrasse, auctores sunt Hieronymus, ac Honorius, et quintum eorum citat Euseb. Hist. Eccl. l. 2. c. 22. ac Graece kg. ubi de Iacobi fratris Domini martyrio, verba facit. Itemque Photius Biblioth. cod. 232. ubi vocatur a)rxai=o/s2 te a)nh\r kai\ a)postoliko/s2. Ex illustribus vero fragmentis, quae apud Euseb. habemus, omnes vident, quanto cum damno libri eius interciderint. Edidit illa cum Notis, Halloixius. At Hegesippus ille vulgaris, quem B. Ambrosius Latine vertisse diu creditus fuit, scriptor est omnino u(pobolimai=os2, teste Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 14. de Lat. l. 3. Adde Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Scriptores Eccl. Passim c. 1. praesertim. Hegesippus alius Historicus, reliquit volumen de pallene, auctor sane vet. quippe qui etiam Dionys. Halic. antiquus vocetur Il 1. p. 39. ubi eum cum Cephalone Gergithio coniungit, quos a)/ndras2 arxai/ous2, kai\ lo/gou a)ci/ous2 vocat. Palleniaca eius citat Steph. in *muku/berna; Item Parthenius Eroticon c. 6. Qui etc. 16. advocat librum primum Hegesippi de rebus Milesiorum. Idem ne an alius fuerit, haud temere dixeris. Sed alius saltem ab eo est Hegesippus Tarentinus poeta Comicus, de quo Suid. Fuit et alius Hegesippus, Demosthenis aequalis, et eius in legatione collega: cuius esse creditur oratio de Haloneso, quae vocatur Philippica Demosthenis septima. Vide Etymologum in *(hgh/sippos2.

HEGESIPPUS [2] o)yopoihtikh=s2 pragmatei/as2 sofisth\s2, cuius meminit Iul. Pollux l. 6. c. 10. Etiam *)ofartutika\ Hegesippi memorat Athen. l. 12. c. 3. p. 516. quod idem opus. Voss. locis supra notatis, vide Moret. Dict. Hist.

HEGESIS Lacedaemonius, ex posteris Herculis, fil. Eurysthenis, pater Echestrati. Herod. l. 7. c. 204.

HEGESISTRATUS Ephesius ob tribulis sui necem exul, Delphos perveniens, quemnam locum coleret, consuluit Deum, cui Phoebus, ubi saltantes videris rusticos cum coronis oleagineis. Itaque profectus in Asiam, rusticos eo modo cernens, urbem condidit Eleam; Pythocles Samius apud Plutarch.

HEGETHMATIA Germ. urbs. Ptol. vulgo Lignitz A. C. 1672. incendio horrendum in modum vastata.

HEGETORIDES Thasius qui Patriam ab interitu vindicavie ingenio, in hunc modum: Oppugnabant Thasum Athenienses Legem vero sanxerant Thasii: qui censuerit foedus cum Atheniensibus ese faciendum, mortis damnas esto. Hegetorides videns multos civium belli ac famis gravitate perire, laqueo collo circumdato in contionem prodiit, et Viri, inquit, cives, me quidem ut vobis libet et prodest, utimini: reliquos autem cives mea [orig: me‚] morte superstites conservate, legemque antiquate. His auditis Thasii et legem abrogarunt et Hegetoriden conservarunt incolumem. Polyaen. l. 2.

HEGIRA Arabum computation, ut Aera Hispanorum. Significat fugam: nam cum omnia prospere succederent Mahumedi, post quam ex Medinath Talnabi fugam cepisset, suum Arabes ab hac fuga calculum ordiuntur. Mahumedes completo C. A. 621. dedit legem, a quo tempore computantur anni Arabum, sub Honorii Papae primo, et Heraclii II. Beroald. l. 4. c. 4. Fugerat autem tum Meccham Pseudopropheta, ne poenas daret vaesanae doctrinae, quam tum disseminare coeperat: factum id die Ven. 16. Iulii. A. C. 622. Aerae Christianae. Petav. de doctr. temp. c. 50. et. l. 7. c. 12. Rat. temp. 2. P. l. 4. c. 15. Scalig. de Emend. Temp. Ricciolus Chr. ref. T. 1. l. 2. c. 24. Kristomannus, Mercator. Nempe, ut in multis Christianorum simia Muhamedes fuit, ita principium aerae suae eadem appellatione donavit, qua [orig: qu‚] Christiani a Diocletiano suam. Quemadmodum enim aera Diocletiani dicta est aera Martyrii, ita etiam Pseudoptophetae huius dicta est Hegria, h. e. diwgmo\s2 u(pe\r th=s2 qrhskei/as2, Persecutio Religionis crgo, ut interpretatur Ioh. Hesronita post Geographiam Nubiensem c. 8. Numerant autem Mahummedici menses huius epochae, a phasi Novilunii ad phasin sequentis Novilunii; quod intervallum numquam 30. dies excedit, neque minus est 29. ita ut 4. menses alternatim consequentes 30. dierum sint et tres 29. sine ullo utrinque excessu etc. De Veneris hinc die, non minori apud Muhammedanos veneratione coli solito, quam apud Hebraeos Sabbathum est, apud Christianos Dies Domimca, vide supra in voce Giuma et Hegira.