December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 465, image: s0465b

HECALE [2] Leonitidis tribus [orig: tribŻs] municipium. Steph.

HECALIUS Iuppiter ab Hecale sic dictus, quae cum Theseum quodam tempore comiter excepisset, promisissetque ei, se suam ipsius animam Iovi immolaturam, si salvus ex praelio domum rediret; cumque ante Thesei reditum obiisset, occasionem Theseo dedit, ut in honorem ipsius sacrum Iovi institueret, eumque Hecalium vocaret.

HECAMEDE Arsinoi filia, quae, direpta [orig: dirept‚] Tenedo, Nestori in praedam cecidit. Hom. Il. 11.

HECATAEUS [1] Sindorum, qui paulo supra Bosporum colunt, Rex. De quo Polyaen. l. 8.

HECATAEUS [2] nobilis Macedo, amicus Alexandri, quem initio regni delegit, ad occidendum in Asia Attalum, apparentem res novaturum. Diod. Sic. l. 17.

HECATAEUS [3] nobilis Macedo, invitus in militiam, iussu Alex. Mag. per Amyntam patria [orig: patri‚] extractus. Curt. l. 7. c. 1. Item Abderitanus, Philos. et Historicus, in Alex. Mag. dein Ptol. Lagi aula, Ioseph. Euseb. Auctor Hist. Iudaicae, etc.

HECATAEUS [4] Historicus Milesius, fil. Aegesandri, Protagorae auditor, Olymp. 64. qui primus soluta [orig: solut‚] orarione Historiam condidit. De reliquis Hecataeis vide Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 1. et 10. et l. 4. c. 3. Nic Lloyd. Addo de priore, quod *genealogi/as2 inter alia eomposuit, teste Steph. apud quem citatur passim, e)n prw/tw|, e)n tetra/rtw| genealogiw=n. Historiam vero suam hoc modo exorsus est, *(ekatai=os2 *milh/sios2 w(=da muqei=tai ta/ de gra/fw, w(/s2 moi a)lhqe/a doke/ei e)=inai. oi( ga\r *(ellh/nwn lo/goi polloi/te kai\ geloi=oi, w(s2 e)moi\ fai/non tai, ei)si\, apud Demetr. Phaler. l. peri\ *(ermhnei/as2: qua [orig: qu‚] oratione nihil simplicius ac solutius: ita cola colis coacervat et temere veluti sparsa iacent, nihilque habent, quo invicem apte cohaereant et ad unguem iuncta conniveant. Vide de hoc genere scribendi antiquissimorum Scriptorum, Salmas. ad Solin. p. 846. et seqq. ubi Hectaaeum Protagora et Pherecyde Atheniensi antiquiorem, Eumelo vero [orig: verŰ] recentiorem fuisse, inter alia, contendit.

HECATAEUS [5] inter nobiles Toreutas, memoratur Plin. l. 33. c. 12.

HECATE Iovis et Latonae filia, soror Apollinis; quae et Dianae dicitur. Huic triplex nomen attribuitur. Nam in caelo creditur esse Luna, in terra Diana, et apud inferos Proserpina. Hecate vero Servio dicta, quod centum victimis placetur, aut quod 100. annos errare faciat insepultos. Alii ab e(/kas2, quod emiaus radios suos mittat Luna, et eiaculetus. Haec et tri/ke/falos2 cognominabatur, quia (ut inquit Orpheus in Argon.) tria habuit capita, dextrum equinum, sinistrum caninum, medium suis agristis. Ovid. Met. l. 7. v. 174.

Non sinat hoc Hecate:

Idem ibid. v. 195.

Tuque triceps Hecate. --

Virg. Aen. l. 4. v. 5XI.

Tergeminamque Hecatem, tria virginis ora Dianae.

Item Hecate herbarum, veneficiorumque peritissima, quae in Taurica Chersoneso regnavit, filia Persae, ex Taurica femina, fil. Solis, a quo et Perseis, et Perseia dicta: Tibull. l. 1. Eleg. 2. v. 51.

Sola tenere malas Medeae dicitur artes,
Sola feros Hecate perdomuisse canes.

Haec cum venationis, plusquam muliebrem sexum decebat, esset studiosa, dum in lustris et montibus diu versabatur, herbas invenit complures, praesentanei multas et efficacissimi veneni, multas etiam saluberrimas. Sed, cum natura [orig: natur‚] immitis esset, atque crudelis, primum veneno Patrem sustulit, et ad Aeeten patruum confugit; cui nupta, Circen et Medeam genuit. Alii tam Iovis eam filiam faciunt. Hesiodus Persae et Asteriae; Orpheus Cereris Bacchylides nocte genitam fabulatur: Pherecides ex Aristaeo natam. Musaeus ait, Iovem Asteriem a se compressam Perseo tradidisse, quae postea Hecaten peperit, unde credita est Perfei filia. Hecates Consecrationem habemus, apud Euseb. Praepar. Evang. l. 5. hoc modo ipsius hecares praetenso Oraculo:

*)/alla te/lei co/anon kekaqarmen/on w(/s2 se dida/cw,
*phga/sou e)c a)gri/oio de/mas2 poi/ei h( d' piko/smei,
*zw/osin leptoi=s2 katoikidi/ois2 skalabw/tais2
*smu/rnhs2 kai\ stu/rakos2 liba/noio/ te mh/gmata tri/yas2
*su\ kei/nois2 zw/oisi, kai\ a)qroi/bas2 u(po\ m/nhn
*au)/cosan te/lei, au)to\s2 e)peuxo/menos2 th/gd' eu)xh/n.

Purum absolve mihi simulachum, qual? docebo,
Silvestri e ruta sacrum mihi persice corpus:
Accedat tenius mediisque penatibus errans
Stellio, quem styracis, myrrhae, thurisque Sabaei
Pulvere crescentis commisce ad lumina Phoebes:
Dumque instas operi, simul haec mihi concipe vota.

Addit porro Euseb. Tum ipsam quoque voti formulam praescripsit simulque docuit, quot eiusmodi animalcula admiscere oportent. Ubi habemus et materiam, ex qua simulacrum erat faciendum et ea quoque, quae unguentum illud, quo consecrandum erat idolum, componere debebant. Preces vero sive vota illa. formulam in Consecrationibus huiusmodi usitatam procul dubio continentia, non addidit Euseb. Effectus consecrationis vero ibidem subiungirui:

- - - kai\ a)ga/lmati pollo\n
*kei/nw| e)penxo/menos. di' u(/pnon e)me/ toi a)naqrh/seis2.



page 466, image: s0466a

-- --- si multa precatus
Effigiem, somni tandem me tempore cernes.

Vide Ant. van Dalen Schediasmate de Consecrationibus Ethnicis. Ceterum et Genetylli (quod Veneris cognomen) pro nascentibus olim vota fiebant, et canis immolabatur, non ob pariendi facilitatem, neque ob animalis sinceritatem, sed propter vigilantiae omen, audaciae insuper ac fecunditatis, Th. Barthol. de Puerp. Vett. Eidem periclitantes sacrificabant. Unde Narrat Scholiastes Aristoph. in Pace, Zerinthum antrum Thraciae fuisse, quo confugere soliti, qui in magnis periculis versarentur, mox ubi Hecatae et Corybantibus sacrificassent, fuerint liberati. Sed et nocturnis spectris et terriculamentis praeesse credebatur, uti docet ad Lycophr. Ioh. Meurs. p. 301. Porro eam *tri/morfon, quoque a Graecis poetis, et *tri/glhnon dictam esse, docet ex Athen. l. 8. p. 325. prioris fil. Gaspar l. de Inauribus vett. ubi tri/glhnon asserit commode exponi Tribacciam, vel Tribacam; ita enim apud Petron. Arbitr. legit: Edit. Gonsali de Salas p. 21. Edit. Bosch. c. 38. et in Publ. Syr. vers.

Quo margarita cara, Tribaca, Indica?
An ut matrona ornata phaleris pelagii
Tollat pedes?

Significat autem vox illi margaritam, quae tribus bacis unionibusque inauri insertis constabat: quippe binos teruosque elenchos aurea bractea [orig: bracte‚] coniunctos auribusque suspensos, idem eod. l. notat. Et quidem Hecates, cogn. trimo/rfou, statua, ab Alcamene facta, Athenis erat, prope simulacrum Victoriae alis privatae, teste Ioh. Meursio ubi supra. Alterius meminit Plin. l. 36. c. 5. et Hecate. Ephesi, in templo Dianae, post aedem, in cuius contemplatione, ait, admonent aeditui parcere oculis, tanta marmoris radiatio est. Hodieque conspicitur Ephesi, in muro arcis ex lapide caput sculptum, ad cuius latus serpens, ad alterum arcus est, quo Hecatem triformem, et quidem capite Lunam, serpente Proserpinam, arcuque Dianam, indigitari, iudicat Iac. Spon. Itin. VII. Eccl. in descr. Ephesi. Non esse tamen semper idem Numen cum Diana et Proserpina, ostendit Th. Dempster. ex Hesiodo in Theog. interdum enim Hecate tantum animarum praeses fuit. Luct. Placid. ad v. 481. l. 4. Theb. Hecate, inquit, et Mercurius pias animas ducunt, nocentes Tisiphone. Illi divites olim singulis mensibus epulas parabant magnificas, quibus pauperes vescerentur, ut patet ex Schol. Aristoph. in Pluto, vide Franc. Roslaeo in Archaeol. Attica etc. Graecorum enim haec Dea fuit, annotante Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 19. Ut de Fanis eius coronamentique genere, quo cingi idolum hoc solebat, verbum addam; in antris secretisque locis fana eius erant, ut ex praedictis liquet. Sic in Colcho, ubi secreta antra Stat. Theb. l. 6. v. 735. magnas Colchicas solitudines, Plin. l. 6. c. 10. memorant, celebre Fanum, seu Arae Hecatae fuerunt. Ovid. Met. l. 7. v. 74.

Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,
Quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat.

Quia vero Numen subterraneum fuit, eam antiquitas, praeter draconem, coronavit ramo quercino, inquit Scholiastes Apollonii Rhodii l. 3. At Sophocles e)n *p(izoto/mois2 id tribuit Hecatae enodi/w|, compitali, cuius statua tripo/swpos2 in triviis locabatur, quaeque proin terrestris et sensibilis erat, iuxia divisionem Deorum Artemidoro traditam l. 2. c. 35. Sed et xqoni/ou Hecatae, quam furiis ac daemonibus aggregabant, idem ornatus fuit: in quo quercum umbras seu tenebras, in quibus degeret, signasse, docet Car. Paschal. Coron. l. 7. c. 12. etc. Hinc Hecateiae Idus, apud Stat. l. 3. Sylv. 1. v. 60. quod hic dies Dianae sacer adeo que a venationibus feriatus esset, uti observavit Hadr. Turneb. Advers. l. 7. c. 26 Hecateia sacra, apud Cor. Gallum in Ceiri, quae Lethaea eidem Stat. Theb. l. 4. v. 414. aliis Magica, mortuis excitandis instituta: *(eka/ths2 a)ga/lmata, apud Hesych. canes; de quo epitheto, ut et plura de hoc caecae Gentilitatis spectro, vide apud Ioh. Meurs. ad Lycophr. illud kunosfagou=s2 qea=s2, p. 216. Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. passim, inprimis Superstitionum Comm. Voss. de Idol. l. 1. c. 39. ubi, inter alia, pluscula de trigla seu mullo ei sacro, Alios innumeros *muqologikw=n Auctores.

HECATES ins. ante Delum, quae et Psammite. Suid. Est etiam alia circa Lesbum. Hesych.

HECATESIA sic Idrias urbs Cariae nominatur.

HECATIS Nemus prom Sarm. Europaeae. Ptol.

HECATOMBAEUM locus Achaiae in Peloponu. circa Dymum in Achaia. Polyb. A sacrificio Hecatombe.

HECATOMBAEUS Iuppiter in Gortyna ut Hesych. ait, appellatus est a Caribus et Cretensibus. Hoc nomine Apollo etiam nuncupatus fuit ab Atheniensibus. Nic. Lloyd. Hinc festa Hecatombaea, Kal. Iun. Athenis celebrari solita, memorantur Beuthero apud Theod. Zvingerum Theatro Vitae Hum. p. 4031. a.

HECATOMBE sacrificii genus, in quo ritus sic servabantur, ut centenae sui generis mactarentur victimae; ut centum sues, centum haedi, etc. Ovid. Met. l. 8. v. 152.

Vota Iovi Minos taurorum corpora centum
Solvit. ---

Idem At, si Imperatorium sacrificium esset, centum leones, centum aquilae, et cetera huiusmodi animalia, feriebantur. Quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicuntur, quum pestilentia [orig: pestilenti‚] laborarent: et a multis Imperatoribus id celebratum constat, Iul. Capitol. in Maximo et Balbino. Sed et Hecatombe dicta, sacrificium octoginta unius boum, quos Nestor immolavit, cum Telemachum hospitio


image: s0466b

excepisset, Odyss. v. quod hic numerus satis ingens et a centenario prope abesset, Eustath. ad l. ubi et de simili sacrificio Canonis, postquam circa Cnidum navalem victoriam reportasset. Idem Chiliombae, quae mille victimis constabat, ab Atheniensibus, victore Miltiade, mense Thargelione, sacrificatae meminit Ibid. Plura de ratione Hecatomharum, ex Scholiastis Graecis aliisque, etiam Christianis Scriptoribus vide apud Casp. Barth. in Comm. Superstition. Ad convivia e Sacris illarum usum transtulit Paphlagoniae quidam Rex luxu insignis, qui, ad imitationem sacrificii huiusmodi, Diis, ob ingentia beneficia, offerri superstitione vereris aevi soliti, omnibus centenis in convivio apponi iussis, a bobus, unde sacrificio nomen, incipiendo, suo ventri non simplicem hecatombam sacrificasse legitur, apud eund. Eustath. ad Odyss. a.

HECATOMNUS Cariae praefectus, cui Artaxerxes summam imperii, adversus Evagoram Regulum Cypri, dedit Olympiadis 97. An. 2. Verum is clam Evagorae favit magnamque pecuniae vim ad alendos mercenarios suppeditavit. Diod. Sic. l. 15.

HECATOMPEDUM Sophiano Sopoto, urbs Epiri, in Chaonia reg. Elymae urbi finitima. Item, apud Harpocrat. et Suid. dictum est templum Minervae in arce Athenarum, quae a)kro/polis2 appellata, non tam a pulchritudine ac symmetria, ut Scriptores hi volunt, quam a centum pedum longitudine, ut docet Iac. Spon. qui illud pluribus describit Itin. Parte 2. p. 142. et seqq. ubi et iconismum eius exhibet. Parthenona appellat Paus. utpote aedem Semper-virgini dicatam: qualem Minervam suam finxisse Gentiles, notum.

HECATOMPHONEUMA nomen sacri, quod in Martis honorem, Athenis fiebat, apud Lil. Gyrald. Syntagm. 17. Vide et infra aliqud in voce Sus.

HECATOMPHONIA sacrum veteri instituto ab iis Messeniorum olim fieri solitum, qui centum occidissent in pugna hostes. Sic Aristomenes Corinthios, Spartanis ad Eirae obsidionem missos, noctu adortus, duces occidit, castra diripuit et Iovi Ithomatae *(ekatomfo/nia iterum fecit: postquam prima ab illo peracta essent post praelium ad Apri monumentum, Anno 2. Olymp. 24. Imo et tertia ab eodem facta referunt, Paus. l. 4.

HECATOMPOLIS Cretae epitheton a centum urbibus. Item Laconica regio sic dicta. Strab. l. XI. p. 514.

HECATOMPYLOS Thebes Aegyptiacae epitheton a portarum numero centenario. Iuv. l. 4. Sat. XV. v. 6.

Atque vetus Thebe centum iacet obruta portis.

Ubi duo Thebes occurrunt epitheta, unum quod vetus sit, alterum, quod centum portas habeat, quae etiam coniungit Dion. Halic.

*qh/bhn w)gugi/hn, e(kato/mpulon .

Et etiam eiusdem nominis urbs in Parthia, a Graecis condita, teste Steph. nunc Aspachanum. Vide ibi: et in Hyrcania. Diod. Sic. Item in Lybia, ab Hercule constructa. Nic. Lloyd. De urbe Parthiae, addo, quod caput Parthiae, Plin. l. 6. c. 15. a quo ad Caspias Portas stadia mille nongenta et sexaginta, ad Alexandriam vero e)n *)arei/ois2, quatuor milia quingenta triginta, numerat, Ibid. Vide Salmas. ad Solin. p. 971.

HECATONTARCHUS Graece *)ekato/ntarxos2, h. e. Centurio; qua voce usus est Balsamon in Can. 6. in Trull. ad denotandos Senes quosdam, qui in Diabolicis artibus alios instruebant, quosque Primicerios quoque et Pseudotheos, h. e. Deos mendaces, appellat, apud Dom. Macr. in Hierol.

HECATONCHIROS i. e. Centimanus, Briarei, sive Aegaeonis epitheton. Vide Plutarch. peri\ polufagi/as2 .

HECATONNESI parvae ins. viginti circa Lesbum, ab Hecato Apolline dictae, qui in illis locis plurimum colitur. Timostheni 40. Aliis 100. scopuli potius.

HECATONTACHIRIA civ. quae nunc Orestiades dicitur. Aliis Leutkirch, oppid. Sueviae, 3. leuc. a Campoduno. Sub Austr.

HECHELIAS pater Nehemiae. Neh. c. 1. v. 1.

HECHINGUM opp. Duc. Wirtemberg. Iudaeorum asylum. Ioh. Matal. Metell. Vulgo Hechingen. Idem Illustri Familiae nomen, quae Zollerensis stirpis ramus est. Inter filios enim Caroli Com. de Zolleren seu Hohenzollern, qui communis omnium, quotquot hodie in ista fam. vivunt, sator, Obiit A. C. 1576. Eitelfridericus maior natu, Hechingensem, in qua primus Principale axioma obtinuit ipsius fil. Ioh. Georgius: Carolus vero secundogenitus Sigmarigensem ramum ex se dedit; qui nunc eadem dignitate gaudet. Et quidem Hechingensis lineae quod attinet tokeiologi/an, Eitelfridericus Com. de Hohenzollern, Exstinctus A. C. 1512. fil. habuit, ex Magdalena Brandeburgica (Friderici fil.) Eitelfridericum; qui Decessit A. C. 1525. Pater ex Iohanna de Borsel (filia Henrici de Borsel Com. de Puchen et Grandpre ) Caroli senioris, Defuncti A. C. 1576. Hoc et Anna [orig: Ann‚] Badensi (filia [orig: fili‚] Ernesti March. Badensis in Pfortyheim ) genitus Eitelfridericus, Obiit A. C. 1604. superstite filio, ex coniugio Sibyllae Zimmerensis, Ioh. Georgio, qui Principali axiomate primus in sua fam. decoratus est. Huic genuit Francisca Rheingravia (filia Friderici Com. Silvarum et Rheni) Eitelfridericum (qui, maritus Mariae filiae Henrici Com. de Berg, Obiit A. C. 1661.) Georgium Fridericum (Defunctum....) Leopoldum Fridericum ( q ....) Philippum (cui nupsit Maria Sidonia Marchio Badensis) Sibyllam (uxorem Ernesti Com. de Marck ) Annam Mariam (uxorem Egonis Com. Furstenbergici) Catharinam Ursulam (nuptam Vilhelmo March. Badensi) Franciscam (uxorem Iacobi Annib, Com. ab Ems. ) Mariam Renatam (uxorem Hugonis Com. Konigseccii) Maximilianam (cui Ioh. Fridericus Com. Trautson maritus obtigit) et Mariam Aunam (uxorem Com. Isenburgici) Principes omnes et Comites de Hohenzollern etc.


image: s0467a

in Hechingen, Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobilit. Europ. Part. l. p. 154. Vide quoque ubi de Fam. Zollerana.

HECLA mons peramplus et ignivomus Islandiae Ins. in parte Mer. versus urbem Schatholt Episcopal. quum furit, ut horribilia tonitrua insonat, proicit ingentia saxa, sulpur evomit, cineribus egestis omnia longe lateque complet, ut ad vicesimum lapidem terra coli non possit. Qui naturam causasque eius incendii curiosius contemplaturi propius ad montem accedunt, facile una [orig: un‚] aliqua [orig: aliqu‚] latente voragine vivi absorbentur: nam et multae sunt, et cineribus ita tectae, ut nemo sibi cavere possit: Iocum propterea vocant carcerem sordidarum animarum. Mercat. Ioh. Matal. Metell. Inde etiam fulgura emicant permixta quasi fulminibus. Baudr.

HECTODURUM Rhaetiae opp. Ptol. Echtal Lazio.

HECTOR [1] Priami et Hecubae fil. Troianorum omnium fortissimus, ab Achille interfectus. Pater Astyanactis, ex Andromache, quem Graeci e turri praecipitatum necarunt. Homer. l. 13. Virg. Aen. l. 1. v. 99. l. 2. v. 270. 282. 522. et l. 3. v. 312. 343. et l. 5. v. 371. etc. Dictus, teste Platone, a)po\ tou= e)/xein th\n po/lin, quod urbem contra hostium impetum tenuerit, patriamque servarit. Eo namque sospite Troia [orig: Troi‚] numquam potuit expugnari. Unde Horat. Carm. l. 2. Od. 4. v. 10.

--- et Ademptus Hector
Tradidit fessis leviora tolli
Pergama Graits.

Quod sumpsit ex Hom. Il. 24.

--- *)/atar gnw/sesqe kai\ u)/mmes2,
*p(h+i/teroi ga\r ma=llon *)axaioi=sin dh\ e)/sesqe
*kei/nou teqneiw=tos2 enaire/men, etc.

Virg. Aen. l. 9. v. 154.

Hand sibi cum Danais rem faxo, et pube Pelasga
Esse putent, decimum quos distulit Hector in annum.

Idem l. 2. v. 440.

Et Pater Aeneas et avunculus excitet Hector.

Inde Chorus apud Sen. in Troadib. in Act. 1. choro v. 85. et seqq.

Columen patriae, mora fatorum,
Tu praesidium Phrygibus fessis,
Tu murus eras; humerisque tuis
Stetit illa decem fulta per annos,
Tecum cecidit, summusque dies
Hectoris idem patriaeque fuit.

Vide etiam Achilles. Nic. Lloyd. Addo, Iliensibus cultum olim esse, una [orig: un‚] cum Helena, Athenagoras ait Legat. pro Christ.. *(o men\ *)ilieu\s2 *qeo\n *)/ektora le/gei kai\ th\n *(ele/nhn *)adra/steian e)pista/menos2 proskunei=. Ilienses Deum Hectorem praedicant et Helenam, velut Adrastiam, sicentes adorant. Atque idem de Hectore tradit Clemens Rom. Recognition. l. 10. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 21. Sed et hectoris lucum in agro Thebano, memorat Strab. l. 13. p. 595. in loco, qui *dio\s2 gonai\ dicebatur, quod ibi natus a quibusdam crederetur Iuppiter. Huc enim ex oraculo osla Hectoris e Phrygia transportata esse, in remedium variarum calanlitatum, Thebanis (qui soli Boeotorum ad Ilium non militaverant, teste Artemid. l. 4. c. 65.) incumbentium, tradit Scholiastes Homeri ad Il. v. Ceterum quae de duobus his Heroibus Dio Chrysostomus in Troica narrat, verisimiliora Homericis figmentis habent Eruditi. Fuerunt [orig: FuÍrunt] autem ii inter se similes admodum, fato et virtute, ut et prosapio [orig: prosapiŰ]; qua de re festivam narrationem reperies, apud Aphthonium Sophistam vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Tom. III. p. 1680. De Hectorea vero tonsura, memorata Anaxilao, apud Polluc. versu,

*th\n e(ktorei/hn th\n e)fi/meron ko/mhn.

Vide Eustath. Il. y. Hesych. Meurs. ad Lycophr. etc.

HECTOR [2] Parmenionis fil. cum Alexander accepta [orig: accept‚] in fidem Aegypto, secundo Nilo deflueret, parvum navigium conscendit, pluribus quam capere posset, impositis. Curt. l. 4. c. 8. et l. 6. c. 9. Itaque mersa [orig: mers‚] navi Hector flumini diu obluctatus tandem in ripam semianimis evasit, ac mox nullo adiuvante (quippe in diversum evaserant alii) exanimatus est. Alexander repertum corpus magnifico extulit funere.

HECTOR [3] Boetius Scotus, Historicus celebris, condiscip. Erasmi, Parisiis. Auctor Historiae Scoticae, etc. quae a Ferrerio Pedemontano continuata est. Sub Carolo v. P. Iovius et Dempster. in Elog. Buchan. Voss. etc. contra Humfred. Lhuidum Anglum, a Dempstero defensus.

HECTOR [4] Pinto Lusitanus, in aliquot Prophetas commentatus est: Eius tractatus duo, de imagine vitae Christianae, a g. Cursolio versi sunt, A. C. 1580.

HECUBA Priami uxor, filia Dymantis Hom. aut, (ut Virg. Euripidem secutus sensit) Cislei, capta [orig: capt‚] Troia [orig: Troi‚] in canem versa. Ovid. Met. l. 13. v. 550. 557. et 621. Quam fabulam inde ortam putat Serv. quod cum a Graeco Ulysse captiva abducta Polyxenam primo immolari vidisset, dein filii sui Polydori corpus in mare abiectum agnovisset, quoniam aliter iniuriam ulcisci non posset, Graecos inanibus conviciis lacessiverit, Iuv. Sat. 10. l. 4. v. 271.

--- Torva canino
Latravit ritu. ---

HECUBAE Sepulchrum Thraciae prom. *kuno\s2 sh=ma dictum. Ovid. ubi supra.