December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0460a

HASBATA prov. Fezzae regni, magis in Bor. tendens, versus Fretum Herculeum, ubi urbes Tingis, Cepta, et Arzilla.

HASCORA seu ESCURA prov. regni Marochii inter prov. Duccalam ad Bor. Marociam ad Mer. Tedlesam ad Ort. Ieus urbs praec. Elmadina.

HASDRUBAL vide Asdrubal.

HASE unum ex 4. nominibus, quibus Aethiopes insigniunt Imp. suum, vide infra Masih.

HASEBIAH fil. Merari. 1. Par. c. 9. v. 14.

HASEBNA nomen viri. Neh. c. 10. v. 26.

HASEBNIA nomen viri. Idem c. 9. v. 5.

HASEBONIAS nomen viri. Idem c. 3. v. 23.

HASELIA Vallis vulgo Hasli-land, tractus terrae in vet. pago Tugino, in Helvetia; cuius incolae, secundum Gullim. p. 330. ex Frisia Orient. et urbe Hasselinga, quae in Westphalia, aut potius Hasselio opp. ad Viadrum fluv. finibus Frisiae Occ. prov. Transisalana, Restio Ductore huc delati, Haseliam de se vallem constituerunt [orig: constituÍrunt]. Liberi et fortes, cum tribus pagis vetustissimis, Guidone Duce, rogatu Pontificis, in Italiam transgressi, bello Saracenico urbi romae fortem fidamque navarunt operam, multis proin immunitatibus a Ludovico Pio Imp. donati. Bernatibus sese iunxere [orig: iunxÍre], circa A. C. 1291. in quorum ditione hodieque degentes, Ammannum seu Praefectum habent ex suo corpore, qui a Senatu Bernensi ad id munus deligitur, illique rationem reddit. Simlerus descr. Helv. Ioh. Bapt. Plantin. Helv. Antiq. et Nov. etc. Fontem in hac valle, in monte, Engstlen nominato, haud procul ab Arolae fontibus, memorat Cl. Suicer. Descr. Helvet. qui nullo anni tempore fluere consuevit, praeterquam Iunio, Iulio et Aug. mensibus, cum pecora et armenta ibi pascuntur, fluitque certis tantum horis, mane et vesperi, quando ad potum pecora aguntur: In hunc si quid impuri immittas, evanescit, nec aquae, nisi post aliquot dies, redeunt.

HASEM i. e. silentium, vel festinatio eorum, nomen viri. Nehem. c. 7. v. 22.

HASERGADDA civitas in tribu Iudae. Ios. c. 15. v. 27. Lat. atrium haedi eius, vel felicitatis eius; aut ex Hebraeo et Syro, atrium incisionis, vel scissurae.

HASER-SUSA civitas in tribu Simeon. Ios. c. 19. v. 5. quae et Hasersusim.

HASERIM i. e. atria, sive, vestibula, aut sagitta excelsa, civitas in dorso montis Seir, inter Aegyptum et Chananaeam. Deut. c. 2. v. 23. Alias Haseroth.

HASEROTH nomen Eremi, per quam transierunt [orig: transiÍrunt] Israelitae ascendentes in terram Chanaan ex Aegypto. Idem c. 1. v. 1.

HASIM i. e. tacentes, sive festmantes, aut silentium, vel festinatio maris, nomen viri. 1. Par c. 7. v. 12.

HASLA opp. Alsatiae inf. ad Brussalium fluv. Ioh. Matal. Metell.

HASMAL vide Aes Indicum, it. Pyropi.

HASNONIUM vulgo Hasnon, vetus Coenobium ac illustre, ante Annos 1000. conditum, ad fluv. Scarpum, in Atrebatibus, pagoque Austrebanto, qui olim Comitatu Atrebatensi conten tus, nunc Hannoniae attribuitur. Dictum est a vico vel villa Hasnone, vel Hasnonio, et suum ibi Advocatum; suum thesaurum, suam Bibliothecam habuit, hodique secundo est inter Hannoniae Abbatias loco. Hadr. Vales. Notit. Gall.

HASOM i. e. silentium, vel festinatio eorum, nomen viri. Esdr. c. 10. v. 33.

HASOR civitas Regni Iabin Chananaeorum Regis, quae et Hesron dicitur. Ios. c. 11. v. 10 et 13. c. 12. v. 19. c. 15. v. 23. etc. 19. v. 36. 1. Sam. c. 12. v. 11. 2. Reg. c. 15. v. 29.

HASPHAHAMUM in prov. Persiae Hyerach. Quibusdam Hecatompylos antiq. fere media inter Tabrisium ad Bor. et Armuzium ad Austr. Vide Aspachan.

HASPATICI uti legit C. du Fresne in Miraculis Eusebiae Abbatissae Hamatici dicti sunt, qui haspas seu ostia effringebant, iidemque proin cum iis, quos Directarios Latmi dixere [orig: dixÍre]. Vulgo habetur Haspolici; cuius loco mallet Raspalici Henschen. hoc enim vocabulo faecem hominum undique collectorum vocant Flandri. Vide C. du Fresne in Gloss. et supra ubi de Directoriis. uti de investitura per haspam suo loco.

HASRA pater Thecuae, patris Sellum, mariti Oldae prophetidis. 2. Par. c. 34. v. 22. Lat. defectus, sive deficiens. 2. Reg. c. 22. v. 14.

HASSAMONAEI vide infra Maccabaei.

HASSELT opp. Ep. Leodiensis, Demerae fluv. sinistrae ripae insistens. Ioh. Matal. Metell.

HASSEMON civitas tribus [orig: tribŻs] Iudae. Ios. c. 15. v. 4.

HASSI seu Bassi, quibusd. pop. Flandr. ubi nunc la Bassee, in conf. Artesiae, opp. alias munitum, 5. leuc. ab Atrebato in Bor. Sub Gallis.

HASSIA Regio Germ. in circulo Rheni, quam habuerit originem, non constat, nisi quod ferunt, a monte quodam cognomine eam appellari, qui quo loco situs sit, non reperitur, nisi is forte sit, qui in Geldriae urbe Noviomago exstat, quod quidem a re non usque adeo alienum videtur. Referunt enim nonnulli Battonem quendam, Regis Cattorum fil. qui Noviomagum auxerit, restaurarit, ac moenibus cinxerit, Hessum filium habuisse, qui favore ac amore patrii soli ei loco suum nomen communicarit, unde etiamnum Hessius mons dicitur: Beatus Rhenan. rer. Germ. l. 1. aliud sentit: arbitratur enim advenam Hessorum nationem ex ulteriore Germ. Cattorum veterum sedes occupasse, qui vel bellis erant absumpti, vel cum Alanis in Hispaniam, cum Alemannis in Martianam silvam concesserunt [orig: concessÍrunt]. Hi itaque Hessi Cattorum regioni nomen suum, si Rhenano credimus, indiderunt [orig: indidÍrunt]. Hassiae limes Occiduus est Rhenus, ad Ort. Thuringiae ac Saxoniae contigua est, in Sept. Brunsvicensi ducatui ac Westphaliae contermina est. Meriod. latus Franconia


image: s0460b

excipit. Longa est ab Or. in Occid. milliaribus Germanicis 33. cum dimidio: Lata autem ex Austro in Bor. milliar. German. 23. et quarta [orig: quart‚] parte: Continet Hessicum solum, complura in se dominia ac dynastias, Rheingoviam, Occidentalem silvam, vulgo Westerwald, Wedderaw, Comitatus Anasinum, vulgo Nassoviensem, Konigsteinensem, Hanawensem, Isenburgensem, Waldeccensem, ac pleraque alia dominia. Haec Regio quondam Comitatus, nunc vero Landgraviatus titulo decoratur, cuius praecipuae urbes sunt Marpurgum et Cassula. Ioh. Matall. Metell. Baudr. habet Wetteraviam ad Occas. Westphaliam ad Sept. Franconiam ad Mer. et Thuringiam ad Ort. Sub duobus Principp. Cassellensi, qui maiorem partem, et Darmstadiensi, qui min. consecutus est. Origo familiae e Ducibus Brabantinis, inter quos Henricus II. Magnanimus, fil. Henrici Probi, nepos Godofridi III. qui in cunis prolatus hostes vicit, pater fuit Henrici III. qui Brabantini, et Henrici alterius, qui Hassiaci rami, auctores fuere [orig: fuÍre]: quorum hic cognom. Puer, Paderbornensem et Moguntinum, excommunicationis fulmen in se nequiquam stringentes, vicit, Mortuusque A C. 1308. tres filios reliquit, quorum Otho principatum ad Lanum, Ioh. Cassellas, et Ludovicus Marpurgum habuit: Fratribus superstes Otho A. C. 1311. ius primogenitutae in familiam introduxit, a Moguntino postea quoque excommunicatus. Obiit A. C. 1326. pater Henrici Ferrei seu Magnanimi, qui a factione, cui a stella nomen, Sterner, mire exagitatus, heredem habuit ex fratre Ludovico nepotem Hermannum, Principem doctissimum: cui morienti A. C. 1413. successit fil. Ludovicus cognom. Mitis. qui non exiguae in Imperio auctoritatis, Caesareum tamen post Albertum II. diadema recusavit: titulum contra Comitis Ziegenheinae et Niddae, ultimo Comitum Ioh. Exstincto A. C. 1453. assumpsit. Pater Ludovici Pii, qui Cassellas, et Henrici, qui Marpurgum tenuit, illum enim hic ad divisionem adegerat, unde bellum. Ex his Henricus A. C. 1479. socero Comite Cattimelibocensi mortuo, hunc Comitatum nactus est. Ludovicus vero A. C. 1471. Exstinctus, genuit Gulielmum, patrem Philippi Magnanimi: qui bello Smalcaldico celebris, Obiit A. C. 1567. Princeps celsi et ingentis animi Thuano vocatus. Ei, ex Christina Saxonica, nati Gulielmus, Cassellanam: Georgius vero Darmstattinam lineam, orsi sunt. Vide suo loco, et plura de Sereniss. hac familia, apud Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. Hodie Hassia Cassellana subest Carolo, nato A. C. 1655. ex coniugio Vilhelmi. VII. ac Hedvigis Sophiae Brandeburgicae, et Mariae Ameliae Curlandicae marito, Principi pietate, magnanimitate, fortitudine inter Imperii primos, qui bello hodierno magna Confoederatorum pars, haud pridem Gallos ab obsidione Rhinfelsae fortissime repulit. Ceterum Hassia Casselensis Landgravio subsunt Hassia propria, ubi Cassela, Comitatus Zigenemensis, bAbbatia Herofeldensis, pars Orientalis Comitatus Waldeccensis, pars Borealis Principatus Marpurgensis, quatuor Praefecturae Comitatus Scamburgensis, in Westphalia, prope Mindam, et Smalcalda urbs principatus Hennebergensis, cum aliquot locis Veteraviae. Adde quod antiquissimis temporibus, una [orig: un‚] cum Thuringia, cuius pars tunc censebatur, Occidentalis Thuringia dicta, Reges habuit, in Hermenfrido; Duces inde, in Burcardo; postea Henrico II. Imp. Comites, qui Aurelianensibus orti (e quibus Ludovici Barbara nepos Landgravii titulo, a sucero Lothario Saxone Imp. ornatus) in Henrico Raspone, quem in Friderici II. odium Proceres Pontifici addicti Imp. renuntiaverant Exstinctos A. C. 1247. Hinc nata [orig: nat‚] inter Henricum illustrem, Misniae Marchionem, Iuttae (Henrici Rasponis soror erat) ex Theodorico filium et Sophiam Ludovico Henrici fratre prognatam Henrici Magnanimi Brabantiae Ducis coniugem controversia [orig: controversi‚], bellum aliquot Annorum ortum, quod in hanc tandem pacem desiit, ut Brabantinis Hassia, Thuringia Misniensibus obveniret, easque ambas aliquando haberent, qui deficienti alterius stirpi mansissent superstites: adiectis de mutua defensione pactis, et receptis in successionem foederisque communionem Brandeburgicis, qua de re vide plura infra, in voce Thuringia. Titulus horum Principum hic est: Landgravius Hassiae, Princeps Herefeldae, Comes Cattimeliboci, Diezae, Ziegenhaini, Niddae, Schauenburgi, Isenburgi et Budingae. Vide suis locis, et in hanc rem plura, apud Tob. Pfanner. de praecipuis Germ. Principp. gentibus. Hassiae Casselensis Urbes. Cassela, Cassel. Escuvega Eschwege. Herosfelda Hirschveld. Marpurgum, Marpurg. Rotenburgum, Rotenburg. Smalcalda, Smalkalden. Waldeccum, Waldeck. Zigenemium, Ziegenhain.

HASSIAE Darmstadiensis Landgravio subsunt pars minor seu Australis, Principatus Marpurgensis, ubi Giessa ac Butzbachium, et Geravia, ubi Darmostadium.

HASSUB fil. Ezricam. Neh. c. 3. v. 11. i. e. aestimatus, aut numeratus, sive cogitatio, vel artificium.

HASSUS [1] Henricus, vide Henricus.

HASSUS [2] Gulielmus vide Gulielmus.

HASTA [1] vel Asta, opp. in extremis Italiae finibus circa Iapygium prom. Claud. De 6. Cons. Honorii Carm. 28. v. 202.

--- Nec plus Pollentia rebus
Contulit Ausoniis, aut moenia vindicis Astae.

HASTA [2] Regiae olim dignitatis insigne, Iustin. l. 43. c. 3. cuius traditione quoque feuda collata sunt, sicut posteri virga, festuca baculo prioris vice uti coepere [orig: coepÍre]. Hinc et ferula camboca, pedum, baculus pastoralis, muneris insigne, quod non Abbates modo, sed ipsi etiam Romanorum Pontifices aliquando gerunt. Namque

In baculi forma Praesul datur haec tibi norma,
Attrahe per primum, medio rege, punge per imum.


image: s0461a

Attrahe peccantes, rege iustos, punge vagantes:
Attrahe, sustenta, stimula, vaga, morbida, lenta.

Vide in Fistuca, etc. Hasta pura, quae a Catone Donatica dicitur, fortitudinis apud Rom. praemium fuit: Pura, quia sine ferro, cum honoris ergo, non pugnandi causa [orig: caus‚] daretur. Polyb. gai=son: Aliis Graminea, ut Turneb. exponit Advers. l. 29. c. 1. Nic. lloyd. Ceterum Lucinae, quae Graecis Ilithyia et *zugi/a, Latinis Iuno quoque et Opigena, vota non solum nuncupabant olim puerperae, sed et hastas consecrabant, publico vaccas nomine immolaturae, quod in nummis eius honori cusis apparet, ubi saepe haec Dea hastae subnixa conspicitur. Idque olim voluit Plutarch. In Quaest. Rom. *(/hras2, inquiens, i(ero\n to\ do/ru neno/mistai, kai\ ta\ a)ga/lmata au)th=s2 do/mati sthri/zetai ta\ plei=sta, kai\ *kuri=tis2 h( qeo\s2 e)pwno/mastai, Iunoni sacra habetur hasta, et pleraeque eius statuae hasta nituntur, ipsaque dicintur, Dea Quiritis. Veteribus enim hasta Quiris dicta est. Unde etiam Iuno passim Quiris ipsa appellatur, ut inter alia in inscriptione apud Gruter. p. 308. Et Mars Quirinus, cui hasta sacra fuit apud Romanos Sabinosque olim, Clem. Alexandrino ex Varrone teste. De hisce hastis A. Gellius l. 4. c. 6. Ut terram movisse, nuntiari solet; eaque re procuratur: ita in veteribus memoriis scriptum legimus, nunctatum esse Senatui, in Sacrario, in Regia, hastas Martias movisse. Eius rei causa [orig: caus‚] Senatusconsultum factum est M. Antonio A. Posthumio Coss. etc. In Nuptiis, Hastae cuspide Sponsae comam discriminatam fuisse, docet Plutarch. in Qu. Rom. Nimirum Celibaris hasta gladiatoris dicta est, quae in capite mortui stetit, qua [orig: qu‚] olim nova nupta sisymbrio prius cononata caput comere frontemque discriminare solebat, quod inde fortes se viros genituram ominaretur, aut quod Sponsi disciplinae se obnoxiam fateretur. Ovid. Fast. l. 2. v. 559.

Nec tibi quae cupidae matura videbere matri,
Comat virgineas hasta recurva comas.

Vide Casp. Bartholin. de Inaurihus veterum. In Foro defica Hasta, Centumviralis iudicii nota erat, unde ipsum hoc aliquando Centumviralis hasta, item Praetoria, ac Decemviralis, dictum est. In Bello Hastae in agrum hostilem coniectae ritus, belli erat denuntiatio. Quo respexit Virg. Aen. l. 9. v. 52.

En, ait, et iaculum intorquens immittit in auras,
Principium pugnae. ---

Hanc sanguineam vocavit Liv. l. 43. c. 13. vel quod e sanguineo frutice et ex arbore sanguinea, vel quod cruenti coloris esset. Turneb. Advers. l. 9. c. 17. putat, eam, cuiuscunque demum ligni hastila haberet, sanguine fuisse cruentatam, ut cruentum atroxque bellum minaretur. Quo faciunt illa Amm. Marcellini, de Persis Amidam obsidentibus l. 19. c. 2. Vix ubi Grumbates hastam infectam sanguine patrio nostrique more coniecerat fecialis, arnis exercitus concrepans involat in muros. Servabatur autem illa in Templo Bellonae Romae, et ab ipsis Imperatoribus in hosticum solebat eici, postquam missa esset ante fanum Bellonae. Festus, Bellona dicebatur Dea bellorum, ante cuius templum erat columella, quae Bellica dicebatur, supra quam hastam iaciebant, cum bellum indicebatur. Vide quoque Xiphilin. ex l. 71. Dionis Cassii de M. Antonio, et supra in voce Fetiales. Concluso dein bello suo loco reponebatur, Ovid. Fast. l. 6. v. 207. Vide Rob. Valtur. de Mil. Rom. l. 1. c. 11. Blond. Flav. Rom. Antiqq. primum fere vindicem ante haec duo fere saecula, Casp. Barthium ad Stat. Theb. l. 6. v. 6. etc. Antiquissimis namque temporibus hastis praecipue pugnatum esse, ex Hom. habemus; quem in finem binas Heroes gestasse notat idem Barth. ad illud Stat. Theb. l. 4. v. 86.

-- gemino lucent hastilia ferro.

Easque ingentes. Val. Flacc. Argon. l. 6. v. 235.

-- ingentem campis hostilibus umbram
Fert abies obnixa genu --

Vide de Thesei hasta, Stat. rursus Theb. l. 12. v. 730. Hinc iisdem innitebantur, Duce perorante. Claud. de Bell. Gild. Carm. 15. v. 425.

-- stat circumfusa iuventus,
Nixa hastis, pronasque ferox accommodat aures:

De quo statu militari, iterum Barth. pulchre ad Stat. Theb. l. 5. v. 19. Erigebant vero, in signum deditionis: quod apud Macedones in usu fuisse, sicut scuta capiti imposuere [orig: imposuÍre] Romani, alii vittas, et ramos olivarum, praebuere [orig: praebuÍre], idem petituri, docet H. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 3. c. 24. Inter praeia proin militaria hastas fuisse, legimus apud Tac. Ann. l. 3. c. 21. ubi de Rufo Helvio, ab Apronio, torquibus et hastis donato: Et imperii militaris indices, ad hastam, sicut ad habenam, ad scutum, et similia, apud Aelian. Contra earum ademptio poena erat, vide supra Censio hastaria: uti de Hastae modo ab Iphicrate duplicato, h. e. magnitudine sesquialtera aucto, ut Diod. Sic. interpretatur, C. Nep. in eo c. 1. Sed et Hastae laureatae, aut Tabellae laureatae adhibebantur apud Romanos, a victoriarum et rerum secundarum nuntiis; pinnis vero signatas lanceas praeferebant, cum ad versa haberent nuntianda. Vide infra in voce Pinnae, et Salmas. ad Ael. Lamprid. in Alex. Sev. Ut nihil in praeens dicam de Hastae, in auctionibus, quarum signum erat, publice defixae, usu, unde non solum pro ipsa auctione vox saepissime sumpta reperitur, sed et hinc phrases ortum traxere [orig: traxÍre], ad hastam locare, sub hast subire, eniere ab hasta: Vide Alex. ab Alex. Beroald. 4. in Propertium Comm. Zasium de orig. Iuris. neque de investitura per Hastam, de qua suo loco; neque de vallo, ex hastis obiectis, fieri solito, de quo Liv. l. 36. c. 18. etc. Ceterium hastis optima fraxinus, Plin. l. 16.


page 461, image: s0461b

c. 13. Procera haec ac teres: pennata et ipsa folio; multumque Homeri praeconio et Achillis hasta [orig: hast‚] nobilitata. Sed et ex corio hippopotami fiebant custa\ a)ko/ntia, ut Herod. vocat, h. e. rasiles vel tornatiles hastiae. Arist. do/rata simpliciter habet, Plin. hastas: Hippopotami corii crassitudo talis, ut inde tornentur hastae. Nam torno terebantur ac radebantur, Salmas. ad Solin. p. 456. Vide ubi de Hippopotamo. De inventione earum idem Plin. l. 7. c. 56. Galeam, gladium, hastam Lacedaemonii invenerunt [orig: invenÍrunt] -- Hastas velitares Tyrhenus etc. De hasta vero Bacchi corymbis hederaque redimita, dicemus infra in voce Thyrsus: uti de hasta vett. Francorum, iam dictum in voce Angones.

HASTA [3] vestis Monachica, vide infra Superpellicium.

HASTATOR officiumin Franciae Regum coquina, cuius memoria servatur in Ordinat. Hospitii S. Ludovici Regis A. C. 1261. vulgo Hasteur, qui veru ad focum versat, Froissard. Vol. 1. c. 182.

HASTATI dicebantur in exercitu Rom. primi ordinis milites, qui armaturam Romanam ferebant. Erat autem illa primum scutum, dein cum scuto ensis pendens ad dextrum femur, Hispaniensis dictus, anceps, mucrone eximio: ad haec veruta duo galeaque aenea et crurum tegmen ocrea, cum Hasta, unde illis nomen. Iidem Antesignani dicti sunt, quod ante signa, et quasi in eorum conspectu, pugnarent: quemadmodum Principes Subsignani et Triarii Postsignani dicti sunt. Vide Lips. Milit. Rom. l. 2. dial. 3. Ordo incedendi hic erat: primum Pilani seu Velites ibant, ex iis qui minimi aetate ac censu, eligi soliti. His adultiores succedebant Hastati: quos aetate ac robore praestantiores excepere [orig: excepÍre] Principes; quibus tandem natu maximi et experientia [orig: experienti‚] cani successere [orig: successÍre] Triarii, sic appellati, quod in acie tertio ordine extremo subsidio deponebantur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 9.

HASTINGI in Charta Guidonis Ep. Belvac. A. C. 1075. apud Loisell. Sed postmodum barbarorum incursione et impiorum, i. e. Hastingorum, pervasione cuncta [orig: cunct‚] perdiderat: Sunt Normanni Danique ab Hastingo Ducesuo primario, quem natione Gallum ac in pago Tricassino ex infimo rusticorum genere ortum asserit Glaber Rodolphus l. 1. c. 5. sic dicti. Simeon Dunelmensis, Heastingenses vocat, ad A. C. 1049. apud C. du Fresne in Gloss.

HASUB nomen viri. Neh. c. 3. v. xi.

HASUM nomen viri. Esdr. c. 2. v. 19. Neh. c. 8. v. 4. Vide Hasom.

HASUPHA nomen viri. Idem c. 2. v. 43. i. e. exhausta, vel midata.

HATERIUS [1] Agrippa Senator sub Tiberio, invisus, quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus, et ob segnitiem, quamvis crudelem Principem non metuens, illustribus viris perniciem inter ganeum ac stupra meditabatur. Tac. Ann. l. 6. c. 4. Vide et Decius.

HATERIUS [2] Antoninus avitas opes per luxum dissipavit cui tamen Nero annuam pecuniam statuit. Idem Ann. l. 13. c. 34. Vide et Quintus.

HATERIUS [3] praenom. Quintus, familia [orig: famili‚] Senatoria [orig: Senatori‚], promptus et popularis orator; qui cum ad 90. prope Annum summo honore pervenisset, Obiit Lentulo Getulico, Caio Calvisio Coss. fine anni, de quo vide Idem Ann. l. 4. c. 61. et Senecam Patrem.

HATHATH fil. Othoniel. 1. Par. c. 4. v. 13. Lat. contritio, vel timor.

HATIL nomen viri. Esdr. c. 2. v. 54. Lat. peccati ululatio.

HATIPHA nomen viri. Idem c. 2. v. 43. Lat. rapina, sive peccati coma, aut reliquiae.

HATITA nomen viri. Idem ibid. v. 42. Lat. peccati declinatio.

HATTENUM urbs Geldriae ad Isalam fluv. Ioh. Matal. Metell. Archiepiscopi Moguntini.

HATTO [1] I. Archiep. Moguntinus, post Sunzonem, A. C. 891. Literatus et Literatorum fautor. Ei Hubaldus Benedictinus, de Musica tractatum dedicavit. Obiit A. C. 913. Otto Frising. l. 6. c. 15. Rhegino, Ann. Fuld. etc.

HATTO [2] II. primo Abbas Fuldensis, dein post Gul. Saxonem, ut Morerius habet, Moguntiae Archiep. fuit, cuius tempore maxima graslabatur in terris fames. Videns igitur ille pauperes inedia [orig: inedi‚] et fame premi, convocavit in horreum plurimos, et concremavit eos. Haec enim crebro usurpabat verba; Non differum, inquit, hi a muribus, qui frumentum comedunt, ad nihilum utiles. At Deus tantam tyrannidem inultam non dimisit. Praecepit namque muribus, ut catervatim illum inadverent, ac diu noctuque affligerent, atque vivum devorare festinarent. At ille in turrim se recepit, putans se tutum fore a morfibus murium, quod tamen ei minime profuit. Nam venerunt [orig: venÍrunt] mures innumeri per Rhenum flumen nataures, exsecuturi iudicium Dei iustum, quod miser agnoscens, tandem inter mures interiit, cuius quoque nomen parietibus ac tapetis prorsus abraserunt [orig: abrasÍrunt]. Vide doctissimi Wendelini Historiam hancce late confirmantem, in Admirab. Nili c. 21. Cogn. ei Bonosus fuerat, Obiit A. C. 968. Moret.

HATTUS fil. Semeiae. 1. Par. c. 3. v. 22. Esdr. c. 8. v. 2. Neh. c. 10. v. 5. et c. 12. v. 2. Lat. peccatum derelinquens.

HAVANA portus celeberrimus et capacissimus Cubae Ins. versus Bor. e regione Capitis Floridae, ubi appellunt classes Hispan. Adiacet opp. permunitum cogn. cum valido praesidio et arce Hispan. Et quidem portus hic Americae clavis, et unicum potentiae Hispanicae in novo Orbe fundamentum est, inde tot arcibus et propugnaculis munitus, ut omnium iudicio inexpugnabilis censeatur. Quidquid auri et argneti America mittit, illud omne portu hoc receptum, inde in Hispaniam defertur. Quae causa, quod qui classibus auriferis Hispanorum insidiantur, non nisi circa Havanam excubias agent, ut inter alia ab Hollandis factum, A. C. inprimis 1629. quo totam


page 462, image: s0462a

Hispanicam classem, portu hoc egressam, cum omnibus thesauris, quibus mire saburrata erat, absque caede et sanguine, momento quasi interceperunt [orig: intercepÍrunt]. Georg. Horn. Orb. Polit. part. 1. cum Animadvers. Menckenii, p. 64. Inde autem, postquam ibi Hispanorum convenere [orig: convenÍre] naves, mense dein Septembri in Hispaniam solvunt, Auctor Anon. Hist. orbis Terr. Geogr. et Civ.

HAUCUTH Iohannes, vide Iohannes.

HAUD i. e. lignum, Arabibus absolute dicitur aroma, quod cu/loxon vel culoxi/a Graecis, cum agallocho seu xylalae minime confundendum: de quo vide Salmas. ad Solin. p. 1054. et 1055. nec non infra Tarum.

HAVE salutationis formula, crebra in Constitutionibus Impp. de qua vide Brisson. de Formulis l. 3. et supra in voce Ave, item Habe.

HAVELBERGA urbs Episcopal. sub Metrop. Magdeburg. in dit. Elect. Brandeburg. ad havelam fluv. qui uno mill. infra in Albim cadit; 10. leuc. infra Magdeburgum in Bor. 8. a Brandeburgo in Ort.

HAVERI Officiales, in Civ. Bononiensi Italiae. Bullarium Casin. Tom. 2. Constit. 320. et 330.

HAVILA Arabiae pars margaritifera circa Catipham et Baharain, quam Pison alluit, h. e. ille Euphratis ramus, quem locorum au)to\pths2 Petrus Texeira, in sinum Persicum ferri ait, en Catipha iunto a Barhen, i. e. ad Catipham, prope Barhen, vel Baharain versus, in quibus locis celebris illa margaritarum piscatio est, Itin. ab India in Ital. p. 73. Vide Sam. Bochart. Hieroz. parte post. l. 5. c. 5.

HAVOTH-JAIR villae Iair sexaginta in Hermon monte et Galaad. Num. c. 32. v. 41. Deut. c. 3. v. 14. Lat. oppida illuminationis, vel annuntiationes luminis.

HAUSERUS Matrhias Vide Matthias.

HAUSTANES Besso, coniurationis in Darium, particeps: idem Bessi oppressor cum aliis; neque Alexandro Mag. fidus. Quippe defecit cum Spitamene ac Cathene; et postea captus est a Macedonibus. Curt. l. 8. c. 5.

HAUSTRA in versu Lucret. de Rer. Nat. l. 5. v. 517.

Ut fluvios versare Rotas atque Haustra videmus:

modioli sunt, rotis aquam haurientibus et in summum referentibus, affix. Nempe haustoriae machinae, apud Vett. vel rotis ac tympanis versabantur, hominibus calcantibus: atque hoc modo aqua e puteis extrahebatur, aut salinis affundenda, aut rigandis hortis aut ad alios quoscumque usus. Vel, citra hominum operam, ipsius fluminis impulsu, affixas circa earum frontes pinnas percutientis, circumagebantur ad eosdem usus. Atque has intelligit Lucretius: de quibus latius Vitruv. Cirta earum frontes, inquit, affiguntur pinnae, quae cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt progredientes versari rotas, et ita modiolis aquam haurientes, et in summum referentes, sine operarum calcatura, ipsius fluminis impetu versatae, praestant quod opus est ad usum. Ab his modiolis seu haustris distinguenda a)/ntlia Graecorum, seu cadi, qui proprie situli sunt, tollenonibus suspendi, aut trochleis per funes e puteo tolli soliti: anclae Latinis, vide infra in voce Tolleno, item ubi de Trochleis. Alia machina fuit, qua [orig: qu‚] Aegyptii aquam e Nilo hauriebant, agris rigandis: *koxli/an Graeci, Cochleam Romani appellavere [orig: appellavÍre], cuius descriptionem ex eodem Vitruv. pete. Iisdem usibus inserviit Ctesibiaca machina, eidem memorata, ad aquam altissime extollendam accommodata. Pneumatica organa vocat Plin. l. 19. c. 4. Hortos -- riguos maxime habendos, si contingat profluo amne, si minus, e puteo pertica, orgaisque pneumaticis, vel tollenonum haustu. Ad exhauriendam in navibus sentinam Celones Adhibiti, vide supra etc. Cum vero sic irrigabantur horti, aqua e puteis hausta et manibus infusa, broxh\ proprie Graecis dicebatur, sicut a)rdei/a, quae fiebat rivo inducto. Vide Salmas. ad Solin. p. 588. et 589. Ceterum machinas huiusmodi conficiendi rationem tradit *mhxanopihtikh\ pars Mechanices, de qua vide suo loco.

HAUTEQUERQUII Comites vide infra ubi de Familia Hornana.

De HAUTEVILLE Iacobus, vide Iacobus.

HAYDECCIA seu HEIDECCIA Fam. in Notico, Germ. prov. illustris: ex qua memoratur vixisse Bernhardus A. C. 1392. Vilhelmus item et Georgius fratres A. C. 1360. quorum ille Herbrandum genuit, Friderici Patrem, cui uxor fuit Beatrix Dux Terciae. Ultimus masculorum Phil. Iac. Spenero videtur Ioh. qui bello Smalcaldico Wirtenbergensium copiarum Dux fuit, vide Sleidan. l. 17. et Thuan. l. 2. Hunc dein, licet proscriptus esset a Caesare, Mauritius Saxon. Elector inter suos allegit; unde expeditionis in Caesarem hic auctor habitus est, vide Thuan. l. 6. Filiam habuit is Mariam Dn. de Heydeck, quae nupta Hier. Lib. Baroni de Mersperg et Befort, Obiit A. C. 1626. Eius Maiores sic habent. Fridericus praefatus Lib. Baro ab Heydeck, ex Beatrice Duce, Exstincta [orig: Exstinct‚] A. C. 1410. reliquit Ioh. Annae hennebergicae maritum et ex ea patrem Georgii: quo, et Anna [orig: Ann‚] Truchsessia, natus Ioh. supra memoratus, Obiit A. C. 1553. ex Elisabetha Rappolstenia, pater Mariae ultimae suae gentis. Ditiones hodie in Palatinae Familiae, aliquae in Lobcovitiorum, sunt potestate. Idem Part. 3. p. 48. Vide quoque eum Arte Herald. Tom. 2.

HAYMO Floriacensis Monachus Anglus, circa A. C. 1020. Auctor Historiae, a Iustiniano Imp. usque ad Carolum Mag a Gul. Malmesburiensi, in epitomen redactae, etc. Item, auctor libri de miraculis S Germani, sub Carolo Calvo. Item, Archidiaconus Cantuar. A. C. 1054. Inter alia, de Martyribus scripsit, et de memoria rerum Christianarum, libb. 10. Item ex Anglo-Saxonum genere Monachus Benedictinus, ex Abbate Hirsfeldensi, Ep. Halberstadiensis, Alcuini discipulus: Rabano Mauro contemporaneus, Bedae frater, seu consanguineus: Germanus quibusdam.


image: s0462b

Sagacissimus divinarum literarum interpres, Trithem. Auctor fuit Commentar. in Scripturam et Homiliarum, in Evangelia Dominic. Obiit A. C. 853. Sigebert. c. 153. de Viris Illust. Vide et Aimonius.

HAYNPURGUM urbs Carinthiae, ad Dravi fluv. ripam, emporio ac mercatu felix, Ioh. Matal. Metell.

HAZA Isaacus vide Isaacus.

HAZAEL Rex Szriae Damscenae IV. Ben-adado I. successit, ut diximus in voce Asael. Qui ambo divinis honoribus a Syris culti, tum ob aliam beneficentiam, tum dia\ tw=n naw=n ta\s2 oi)kodomia\s2, oi(=s2 e)ko/smhsan th\n tw=n *da/maskhnw=n to/lin. *pompeu/ousi d' au/toi\ kaq' i(ka/sthn h/me/ran e)pi/ te timh=| tw=n basile/wn kai\ semnu/nontai tw=n tou/twn a)rxaio/thta, ou)k ei)do/tes2 o(/ti new/teroi/ ei)si kai\ ou)k e)/xousi au)toi\ oi( basilh=es2 e)/th xi/lia kai\ e(/katon. quia templis exstructis urbem Damascenorum ornatiorem reddiderunt [orig: reddidÍrunt]. Quottidie in honorem Regum horum pompas celebrant, et eorum antiquitatem iactitant, nescientes, quod non sint admodum veteres, et nondum anni centum supramille ab eorum aetate intercesserint. Ioseph. Antiqq. l. 9. c. 2. Adeo vetusta est Orientalium Regum a)poqe/wsis2. Numinibus hisce cognatus fortasse Mars ille Edessenus, *)/azizos2, Azizus dictus, apud Iulianum Aug. Orat. IV. de Sole, de quo supra, plura apud Ioh. Marsham. Can. Chron. Sec. XIII. ubi de Regibus Damasci. Vide Hasael, it. Asael. Ei successit fil. Ben-adad II.

HAZFELDIA Equestris in Germ. Fam. inprimis a fratribus Francisco Herbipolitano et Bambergensi Ep. Melchiore Consiliario atque Campi Mareschallo et Hermanno, propagatore gentis, ad sublimiora evecta est, cum Gleichensi titulo atque ita Comitum dignitate mactarentur. Progenitores eorum quod attinet, Godfridus ab Hazfeld, ex Maria seu Iuta Wyssin a Feurbach, pater fuit Georgii: quo, et Anna [orig: Ann‚] Steinbachia [orig: Steinbachi‚], genitus Godefidus, uxor. habuit Margaretham a Schlitz, exque ea suscepit Vilhelmum, maritum Catharinae de Selbach in Crotdorff et Patrem Sebastiani; cui Lucia de Sickingen, filia, neptis, proneptis Francisci, genuit Hermannum praefatum (cum fratribus) Com. in Hazfeld et Gleichen, patrem ex Maria Catharina de Daalburg, Francisci, Melchioris, Henrici, Sebastiani, Luciae (Christiano Com. de Hohenloe nuptae) Mariae (cui maritus Ludovicus Gustavus ex eadem Fam. de Hohenloe obtigit) Catharinae, Elisabethae et Annae. E quibus Henricus, iuncta [orig: iunct‚] sibi Catharina [orig: Catharin‚] Elisabetha [orig: Elisabeth‚] de Schoenborn, sobolem suscepit. Vide Phil. Iac. Spener. Theatro praef. Part. 2. p. 60. et Part. 3. p. 88. ut et utrobique in Ind. Plura vide hanc in rem, apud eund. Arte Herald. Tom. 2.

HAZIA nomen viri. Neh. c. 11. v. 5. i. 3. videns Dominum.

HAZIR nomen viri. Idem c. 10. v. 21. Lat. porcus, aut Syriace conversus, vel reversus.

HC. pro K. non semel occurrit, praesertim in Chartis Longobardicis. HCarolus pro Karolus apud Leonem Ostiensem, editum ab Angelo de Nuce; HCalendae, pro Kalendae, in Epitaphio Aligerni Abbatis Casin, apud C. du Fresne,

Conditur his septis ter ternis rite HCalendis etc.

sed in priori voce aliam rationem tou= H. reddunt alii, quam vide supra. H. F. in notis antiquorum, significat, Hic fundavit, vel honesta femina, vel fortuna etc.

HEBAL vel EBAL fil. Iectan Gen. c. 10. v. 28. Deut. c. XI. v. 29. Est et mons contrarius monti Garizim, ultra Iordanem, in terra Canaan, non longe ab Hierichunte, in quo altari constructo posuit Moses maledictiones, Ioseph. Antiqq. l. 4. c. 6. Cavernosus et voraginosus, terrae motibus obnoxius. In tribu Ephraim.

HEBDOMA Gr. *(ebdo/mh, festum erat publicum Athenis, septimo quoque die Lunae celebrari solitum, in honorem Apollinis, cui dies ille sacer. Suid. *(hme/ras2 tina\s2 enomi/zonto *)aqh/nh|sin qeoi=s2 tisi\n. oi(=on noumhni/a kai\ *(ebdo/mh *)apo/llwnos2, Dies quosdam dicabant Athenis Diis nonnullis, ut Noutlunium et Hebdoma Apollinis. Factum id autem propterea volunt, quod hic dies Apollinis haberetur natalis, ex Hesiodo *(hme/rais2, v. 7.

-- -- kai\ e(bdo/mh, i(ero\n h)=mar,
*th=| ga\r *)apo/llwna xrusa/ora gei/nato *lutw/.

-- -- Et Septima sacra dies est,
Hac etenim Apollinem ense aureo armatum genuit Latona.

Vide quoque Eustahium ad Odyss. y. Celebrabatur hoc festum ab Atheniensibus Lauru cinctis canistrumque coronantibus, ac hymnum Deo canentibus, teste Proclo in Hesiodi Dies: Et tunc temporis convivia a iuvenibus agitari fuisse sollenne, colligere est ex A. Gellio l. 15. c. 2. cum ait: Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis bebdomadibus Lunae sollemne nobis fuit. etc.

HEBDOMADARIUS [1] dicitur in Communione Rom. Monachus, qui suas in ministeriis monasticis vices per hebdomadem exsequitur: cuiusmodi Hebdomadarii tot erant, quod officia in Monasteriis, ut colligitur ex Molano de Canon. l. 2. c. 15. ubi Thesaurarium in Eccl. S. Petri Lovanii, eundem et Hebdomadarium, a trecentis annis et amplius fuisse, cui incumbat quottidie summum sacrum canere seu omnium horarum officium inchoare, licer nomen ipsum indicet, hoc onus per hebdomadas solitum fuisse dividi, ait. Vide infra. Quibus omnibus qui praeerat, ut singuli sua officia rite exsequerentur, Archihebdomadarius dictus est, Graece *)arxiebdoma/rios2, in Concilio CP. sub Menna act. 5. Ceterum, ut super Hebdomadarios, priusquam septimanas suas ordirentur, ita et, cum eas absolverant, orationes fundebantur, quarum Formulas habes inter Opera Alcuini p. 1194. Sed et Hebdomadarii vocabantur, qui per vices septimanatim ad cubiculum Imp. excubabant, vide Codin. de Orig. CP. p. 20. et Meurs. in *(ebdoma/rioi, laudatos C. du Fresne in Gloss. nec non Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce *(ebdomada/rioi, ubi


image: s0463a

Coquum Monasterii primitus sic dictum; item *(ebdoma/rios2, ubi Iuvenes hebdomadatim cubiculum Imp. custodientes ita appellatos, hisque maiores tou\s2 *koitwnari/ous2 sive *koubikoulari/ous2, ac supra hos to\n *prokaqh/menon tou= *koitw=nos2, qui suberat tw=| *parakoimwmen/w| tou= *koita=nos2, fuisse, ex Meursio docet.

Hebdomadariorum in Eccl. Rom. genera varia.

HEBDOMADARIUS [2] Cantor apud Udalric. Consuet. Cluniac. l. 2. c. 29.

HEBDOMADARIUS [3] Chori cuius est tota [orig: tot‚] hebdomade in Choro administrare officium, apud Belet. c. 24.

HEBDOMADARIUS [4] Coquinae cuius est coquinas purgare-scutellas lavare et ad coquorum necessaria cursu pervolare, in Vita Adelberti Ep. Prag. c. 13.

HEBDOMADARIUS [5] Defunctorum qui horum curat officia, in Statutis Ord. Sempringham. p. 730.

HEBDOMADARIUS [6] Invitatorii cui invitatorium praecinendi munus commissum, apud Udalricum l. c.

HEBDOMADARIUS [7] Lector ad mensas in Regula Magistri c. 24.

HEBDOMADARIUS [8] maioris Missae apud Lanfranc. c. 13.

HEBDOMADARIUS [9] Psalterii in Statur. Ord. Sempringh. p. 764.

HEBDOMADARIUS [10] sacri Altaris in Vita Ioh. Gorziae Abbatis, etc. Vide C. du Fresne in Gloss.

HEBDOMAS [1] Graece *)ebdoma\s2, proprie septimus dies Ioseph. de Eslenis, *kai\ tai=s2 e(bdoma/sin e)/rgwn e)fa/ptesqai diaforw/tata *)ioudai/wn' ou) mo/noi ga\r trofa\s2 e(autoi=s2 pro\ h(me/ras2 mia=s2 paraskeua/zousin, w(s2 mhde\ pu=r enau/oien enei/nh| th=| h(me/ra|, ktl. Et singulis sabbathis ab opere abstinent religiosius reliquis Iudaeis: non enim solum praecedente die cibos sibi praeparant, ne ignem accendere cogantur eo die etc. Sic tetra\s2, quarta dies, mensis, ei)ka/s2, nona, et sic de reliquis. Postmodum recentiores de septenario dierum numero, quo septimana constat, vocem usurparunt, Salmas. ad Solin. p. 612. Fuit autem Hebdomadum observatio, qualis hodie obtinet, vix ante Theodosii tempora vulgo recepta: interim tale aliquid multo ante Graecos praesertim et Asiaticos, in functionibus vitae quottidianae, observasse constat. Quod quia imitatione Iudaeorum, qui iam tum per orbem sparsi erant, institutum est, etiam Sabbathi nomen rerinuere [orig: rerinuÍre] multi. Certe Diogenes Grammaticus disputare sabbatis Rhodi consuevisse, legitur apud Suet. Tib. Ner. c. 32. Septimo quoque die ferias pueris concedi in scholis solitas, tradit Lucian. Pseudolog. Convivia iuvenum hebdomadibus Lunae Athenis agitari sollenne suisse. A. Gell. l. 15. c. 2. Sic exercitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut sagittas mitterent et armis luderent, apud Vulc. Gallican, in Avidio Cassi: Alex. Sev. septimo die Capitolium ascendit, Templa frequentavit, apud Lamprid. etc. Imo iam sua [orig: su‚] aetate adeo increbuisse septimi diei observationem, ex Iudaico ritu; ut urbs nulla aut Graecorum aut Barbarorum fuerit, quae cessationem ab opere diei septimi in suos mores non recepisset, scribit Ioseph. c. Appion. l. 2. Sed et ab intima antiquitate petendum hebdomadis usum, et kaq' e(bdoma/das2 per hebdomades, veteres Patres distinxisse temporum spatia, priusquam ratio computandi per menses et annos ab Astrologis fuisset inventa, (ut ait Georg. Syncellus Chronol. MS. in Bibl. Reg. Gall. ) Scriptores superiotum saeculorum existimasse videmus, Ioh. Philoponum, qui floruit sub A. C. 600. de Mundi creatione l. 7. c. 14. Theoph. Patr. Antiochenum, qui saeculo, Iosepho Antiqq. Iudaic. Scriptori proximo, scripsit, l. 2. ad Antolyc. Alios: quibus adde Auctores, qui Planetarum VII. nominum diebus Hebdomadis adiectionem eiusque observationem, ex intima itidem antiquitate petunt, qua de re vide supra in voce Dies. Dierum autem Hebdomadis ordo passim apud Vett. eiusmodi est, ut primus Soli tribuatur, postremus Saturno, caereris in tervenientibus, non aliter atque iuxta morem hodiernum; seu, ut Aus. de nominibus septem dierum v. ultimo.

Cuncta supergrediens Saturni septima lux est,
Octavum instaurat revolubilis orbita Solem.

Ubi solis diem octavum, supremum et primum pariter vocat; in octoade sc. ex repetitione facta, est is tam supremus, quam primus: uti etiam ex iis liquet, quae ex Vettio Valente aliisque depromit Ioh. Selden. infra laudandus. Nec obstat, quod Nicolaus de Cusa Cardin. in Reparat. Calendar. Septem, inquit, dierum numero apud omnes nomina revolvuntur, licet de primo septimanae die ac dierum nomine diversitas sit. Christianorum septimanae initium est, a die Dominico, Graecorum et Alexandri a die Lunae, Iesnargit (Iesdegird) a die Martis, Nabugodonosor a die Mercurit, Ethnicorum a die Iovis, Elhigera a die Veneris, Hebraeorum a die Sabbathi: Dies enim, quos habet ille alios, velut pro variis septimanae initiis, sunt dies Epocharum Chronologicarum, seu dies alii atque alii in septimana. i. e. feriae aliae atque aliae, a quibus anni solum putantur, neque ad orbis Hebdomadici initium spectant, E. g. ubi ait, Septimanae Iesdegird, i. e. Persicae initium esse a die Martis, id non aliter verum est, nisi intelligas, characterem annorum Persicorum a Regno Iesdegird, esse diem septimanae tertium, interim septimanae initio, etiam apud Persas in die Solis non Martis, collocato, etc. Vide praeclara hanc in rem plurima, apud Ioh. Selden. praefatum, de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Hebraeor. l. 3. c. 11. et seqq. Praeterea Casaub. ad Suet. d. l. et infra ubi de Planetaria dierum ratione, Sabbatho, Septimo die etc. uti de Hebdomadali Sabbathina praelectione Legis, in Synagogis Hebr aeorum, infra in voce Praelectio. Erat vero apud Hebraeos olim Hebdomas vel ordinaria, dierum septem, Levit. c. 23. v. 15. et Dan. c. 10. v. 3. vel extraordinaria, annorum septem, Levit. c. 15. v. 8. et Dan. c. 9. v. 24. Apud eosdem Hebdomadum festum Pentecoste dicta est, Exod. c. 34. v. 22. eo quod septem hebdomades a Paschate numerandae essent: de quo vide infra suo loco. Addam hic [orig: hÓc] saltem strictim varias


page 463, image: s0463b

Hebdomadum appellationes, in Eccl. Rom. usitatas, ex C. du Fresne in Gloss. et Macris fratribus in Hierol. fusius de iis agentibus.

Hebdomadum in Eccl. Rom. appellationes variae.

HEBDOMADA [1] in Albis quae hebdomadem Paschalem et Dominicam in Albis subsequitur: incipit a Sabbatho in Albis et terminatur Sabbatho seq.

HEBDOMADA [2] Authentica in Charta A. C. 1075. apud Puricellum, in Monum. Ambrosianae Basil. Vide Hebdomada Maior.

HEBDOMADA [3] Crucis Germanis, quae alias Rogationum Hebdomas, vide Macros Fratres in Hierol.

HEBDOMADA [4] de Excepto dicitur in Ritu Ambrosiano, ulrima hebdomas Adventus Idem.

HEBDOMADA [5] Exspectationis tertia septimana post Pascha, quae sc. est post Ascensionem, quoniam repraesentat illud tempus, quo Apostoli exspectaverunt [orig: exspectavÍrunt] adventum Spiritus S. apud Belet. c. 130.

HEBDOMADA [6] Indulgentiae dicitur Hebdomas maior, quia in ea paenitentes absolvuntur, Honorius Augustodun. l. 3. c. 72.

HEBDOMADA [7] Maior alias Authentica, Indulgentiae, Poenosa, Sancta, ultima hebdomas Gr. *(ebdoma\s2 mega/lh, vide hebdomas maior. Colitur haec maxime ab Orientalibus Christianis, et Aethiopibus; apud quos praecipue Nobiles tota [orig: tot‚] hac hebdomade pullis induti vestibus, parum loquuntur ac raro domo exeunt, Godign. l. 1. c. 19. Ea [orig: E‚] durante campanam cessare usum, earumque loco tabulam ligneam percuti, dicemus infra in voce Tabula.

HEBDOMADA [8] Mediana Quadragesimae est quarta, in Ep. Pelagii Pontif.

HEBDOMADA [9] Media ieiuniorum Paschalium apud Marcellin. Com. me/sh *(ebdoma\s2, in Concil. Chalcedon. act. 11. mesonh/stimos2 Ioh. Chrysostomo, aliisque Graecis Scriptoribus est tertia Quadragesimae hebdomas, iuxta Latinos, quarta iuxta Graecos, Allatius de Dominicis et Hebd. Graecor.

HEBDOMADA [10] Paschalis Gr. *diakainh/simos2, quae festum Paschatis subsequitur et protenditur usque ad Sabbathum in Albis exclusive, apud Durand. l. 6. c. 81. n. 16.

HEBDOMADA [11] Passionis quae Dominicam Palmarum praecedit C. du Fresne ad Vilharduin.

HEBDOMADA [12] Pentecostes Graecis tou= a(gi/ou *pneu/matos2 *(ebdoma\s2, ut est apud Morin.

HEBDOMADA [13] Poenalis Gallis la Semaine peneuse, quod ieiuniis et laboribus transigatur, illa est, qua [orig: qu‚] Christus crucem subiit: eadem Sancta et Ultima, sc. Qudragesimae. Vide supra.

HEBDOMAS [2] apud Aus. in Mosella, ubi insignes aliquot Architectos et Artifices recenset, v. 305. et seqq.

Forsan et insignes hominumque operumque labores,
Heic habuit decimo celebrata volumine Marci
Hebdomas ---

nomen est operis celeberrimi, quod Hebdomadum libros inscripsit M. Varro: qui in illis imagines illustrium in quocumque genere Artis virorum, subdito elogio versibus scripto, consignaverat. Salmas. ad Solin. p. 818.

HEBDOMAS [3] Maior veteribus dicta est, quae Dominicam palmarum subsequitur, et Pascha immediate praecedit. Vide Henr. Spelmann in Gloss. Arch. Gr. *)ebdoma\s2 mega/lh, vocatur hebdomas Passionis, in Constitut. quae Apostolicae dicuntur l. 1. c. 33. de qua vide inprimis Chrysost. Tom. 5. Homil. 58. quae est ei)s2 th\n *mega/lhn *(ebdoma/da, ubi appellationis causas fuse indicat. *tw=n a(gi/wn paqw=n *(ebdoma\s2, sanctarum Passionum hebdomas, vocatur in Resp. Timothei Alexandr. *swthri/ou pa/qous2 *(ebdoma\s2, salutiferae passionis bebdomas Alexandro, qui dicit, Constantinum Mag. lege sancivisse, ut a)/traktos2, i. e. feriata, esset. Dies eius staurwsi/mous2 h(me/ras2, crucisixioni adscriptos dies, nuncupat Psellus de operat. Daemonum. etc. apud Cl. Suic. Thes. Eccl. in voce *(ebdoma/s2: ubi et Hebdomadas apud Graecos a subsequente, non a praecedente (quod apud Latinos fit) Dominica nomen sortiri, addit ex L. Allatio de Dominicis et Hebdom. Graecor. n. 5. Idem de Hebdomade, *diakainhsi/mw| Graecis dicta [orig: dict‚], quae Festum Paschatis proxime sequitur, quamque feriatam idem Impesse voluit, varia egregia habet, in voce *diakainh/simos2, ut et *gwnuklisi/a. Vide quoque infra, ubi de Vett. in Sacris Ingeniculatione.

HEBDOMUM suburbium Byzantii ab eo 7. mill. pass. distans.

HEBE filia Iunovis, absque patre, Dea Iuventutis. De cuius ortu huiusmodi refertur fabula. Apollinem, cum Iunoni novercae convivium in patris sui domo parasser, inter alia lactucas agrestes ei apposuisse, quas cum Iuno avide comedisset, cum antea sterilis esset, praegnans effecta est, peperitque Heben, quam postea Iuppiter, ob formae elegantiam, poculis suis praefecito Verum cum, Iove apud Aethiopas cenante, Hebe pocula illi administrans, perque lubricum minus caute incedens, cecidisset, revolutisque vestibus obscena superis nudasset, ab officio est amota, eiusque loco Ganymedes subrogatus: Haec Servius. Homerum autem ex Iove eam conceptam esse tradit, neque omnino ab officio remotam, sed ceterorum Deorum pincernam fuisse, Ganymedem vero folius Iovis. Haec postremo Herculi nupsit, in Deorum numerum relato, cuius etiam precibus adducta Iolaum Iphicli filium florenti aetati restituit. Ovid. Met. l. 9. v. 500.

Hoc illi dederat Iunonia muneris. Hebe.

Val. Flacc. Argon. l. 8. v. 230.

Seu cum caelestes Alcidae visere mensas
Iam vocat, et fessum Iunonia sustinet Hebe.

Iuv. Sat. 13. l. 5. v. 43.



page 464, image: s0464a

Nec puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor.

Cic. l. 1. Tuscul. Qu. Quo pacto, inquit, Hebe Iunonis filia dicitur? quoniam e felicissima aeris temperie omnia herbarum, arborumque genera pullxlant, et pubescunt. Propert. l. 1. Eleg. 13. v. 23.

Nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben,
Sensit in Oetaeis gaudia prima iu gis.

Iuventa Latinis dicta. Ovid. l. 1. De Ponto, Eleg. XI. v. XI.

Necta et Ambrosium latices: epulasque Deorum
Det mihi formosa [orig: formos‚] gnava Iuventa manu.

Ganymeda etiam priscis dicta, ut scribit Paus. in Corinthiacis, qui templum illi a Corinthiis exstructum refert. Catull. ad Manlium, Carm. 68. v. 115.

Pluribus ut caeli tereretur Ianua Divis:
Hebe, nec longa [orig: long‚] virginitate foret.

Apollod. l. 1. Iovem ait ex Iunone 3. filias suscepisse, heben, Ilithyam et Argen.Hom.

-- *kalli/sfuron *(/hbhn,
*pai=da *dio\s2 mega/loio, kai\ *(/hrhs2 xrusopedi/lou.

Plura de ea passim apud poetas Graecos, et Cic. l. 1. Tuscul. Nic. Lloydius.

HEBENUS vide Ebenus.

HEBER fil. Sale Num. c. 26. v. 45. Natus A. M. 1754. Pater Phalegi: magnus Propheta, Obiit An. Aet. 464. Vide infra. Item, fil. Briae. Gen c. 46. v. 17. Fil. item Ephaal. 1. Par. c. 4. v. 18. c. 7. v. 32. c. 8. v. 12.

HEBERNUS vel HERBERNUS Archiep. Turonensis, post Adelardum, sec. 9. De S. Martini miraculis librum edidit. Voss. de Hist. Lat.

HEBERS Clericus, auctor Hist. fabulosae, cui tit. Dolophatus, versu scriptae, sub Ludovico Hutino. Moret. Dict. Hist.

HEBERTUS [1] et HERBERTUS I., Com. Veromanduus, fil. Pipini II. occisus a Balduini Calvi, Flandriae Com. militibus, ob necem fratris Rudolphi, Com. Cameracensis. Ei successit fil.

HEBERTUS [2] II., maritus Hildebrandae, filiae Roberti Fortis, Franciae Ducis, proditor Caroli Simplicis. Obiit A. C. 943. Peronae, indesinenter clamans, Nostrum [orig: NostrŻm] sunt 12. qui prodidimus Regem Carolum.

HEBERTUS [3] III., fil. Alberti I. pater Alberti II. et Othonis: cuius fil.

HEBERTUS [4] IV., duxit Adelaim, viduam Theobaldi III. Campaniae Com. ex ea pater Eudonis, pulsi ob ingenium minus aptum et Adelaidis, quae Comit. hunc marito Hugoni Magno, fil. Henrici I. attulit; Unde Comitum Veromanduorum fam. secunda incipit.

HEBION vide Ebion.

HEBRAEI dicti sunt Iudaei, ab Heber, qui fuit abnepos Sem filii nae. Et quia in eius fam. remansit lingua, quae prius humano generi creditur fuisse communis, quum gentes linguarum diversitate sunt divisae, deinceps Hebraea est nuncupata: sic quidem, ut alii observant, posteros Heber hebraeos appellatos non fuisse, usque ad Abrahamum, qui primus Hebr aeus appellatus est, idque a Cananaeis, qui hoc nominis illi indiderunt [orig: indidÍrunt], quod a regione trans Euphratem in terram Canaan venisser. Et sic etiam Ethnici scriptores Hebraeorum nomen ab Abrahamo deducunt. Ita enim apud Euseb. asserit Artabanus, *kalei=sqai au)tou\s2 *(ebrai/ous2 a)po\ *)abraa/mou. Et Charax apud Steph. *)ebrai=oi, ou(/tws2 *)ioudai=oi a)po\ *)abramw=nos2 (sic legendum, non *)abrabw=nos2 ) in quam sententiam videtur propendisse Augustin. qui de Civ. Dei l. 16. c. 3. postquam hebraeos ex Hebere deduxit, aliam addit posse esse opinionem, ut ex Abraham tamquam Abrahaei dicti esse videantur. Sed idem l. 2. Retractationum c. 16. hunc locum etiam retractavit, atque id quidem merito; Hebraeos enim Abrahamo antiquiores fuisse, vel ex eo constat, quod ipse Abrahamus Hebraeus vocetur Gen. c. 10. v. 24. Luc. c. 3. v. 35. 1. Par. c. 5. v. 13. et c. 8. v. 12. In Eusebianis, ubi de tempore transitus: *)/enqen e)/rxetai tw=n *(ebrai/wn proswnumi/a, *(ebrai=oi ga\r oi( *pera/tai e(rmhneu/ontai, diapera/santos2 *eu)fra/thn *)abra\m, kai\ ou)x w(s2 oi)/ontai/ tines2, a)po\ *)ebe/r. Inde Hesych. *)/abram, pera/ths2, h)\ path\r mete/wros2. Melius autem alibi. *(ebrei\, *(ebrai=os, kai\ o( *(ebrai=os2 pera/ths2. Nic. Lloydius. Addo de vestitu, quod nudis communiter incede bant capitibus nisi quod taeniis quibusdam seu vittis fluentem caesariem, extra luctus tempus, coercebant ac religabant. Erant autem illae admodum angustae, puta minimi digiti latitudine, et in modum coronae capita cingebant, ad capillos circum tempora coercendos. Unde quia tempore luctus vel tondebatur coma, vel fluere sinebatur, dicebatur deponi corona. In maerore vero, item ob defectum pluviae diuturnum, operuisse capita leguntur, Ier. c. 14. v. 3. Etiam magnifici eorum emittent minimos suos ad aquas: venientes ad fossas non invenient aquas, revertentur suis vasis vacuis, erubescent et pudore suffusi operient caput suum. Idque arcte et valide appresso tegmine, quod non aliud erat, quam pallium ad cervicem adhaerens, quod condendo tum capiti adduxere [orig: adduxÍre]. Observant tamen eruditi, illos cum alibi, tum maxime in templo orationi vacantes, velasse capita et caputiis fuisse tectos; imitatione Mosis, qui non audens aspicere contra Deum, ad rubi conspectum faciem suam abscondit, Exod. c. 3. v. 6. Proin Abulensis de variis capitis integumentis, quibus Sacerdotes olim usos fuisse conicit, ex Exod. c. 28. et 29. prolixe disputat. De cidari Pontificis, seu Pileo, quo summus gentis Sacerdos tegi solebat vide Ioseph. Antiqq. Iudaic. l. 3. c. 8. Reliqua vestis pallium erat cum tunica, unde CHRISTUM nostrum Dominum, cum sectatoribus suis, palliatum fuisse more gentis docet Octav. Ferrar. contra illos, qui eos Tribonophoros fuisse


image: s0464b

contendunt. Quod si enim, inquit, Christus in tribonio incessisset, frustra milites super pannucea, ne centonibus quidem bonis digna, sortem misissent, vide eum de re vest. part. 2. l. 4. c. 18. Interius vestimenti genus tunica et interula fuit, unde de Tunica Christi inconsutili notat Historia Evangelica. Porro et nudis cruribus ac tibiis gens incessit, nec femoralium illis usus fuit, quod ex Historia Noachi Gen. c. 9. v. 22. et 23. patet: soli ea [orig: e‚] induere iubebantur Sacerdotes, cum per gradus ascenderent ad altare, Exod. c. 20. v. 26. et Ezech. c. 44. v. 17. Calceatos vero fuisse patet ex supra laudato Exodi c. 3. v. 22. ubi Deus ad Mosem aequo propius accedentem, Extrahe, inquit, calceamenta tua, a pedibus tuis. Plura de hebraeorum ritibus vide apud Th. Godwyn. l. cui hic titulus [orig: titulŻs], quem modo dixi, ut et in hoc Opere passim. De Lingua eorum vide supra in voce Hebraei et infra aliquid in Targum: uti de Ieiuniis suo loco.

AD HEBRAEOS Epistola a Paulo Apostolo conscripta, capp. 13. docet, IESUM CHRISTUM non Redemptorem solum et Messiam illum esse Patribus promissum, sed et in illo omnes V. T. cerimonias impletas, sicque finem illis impositum esse. In div. hanc Ep. exstant: Amyraldus in c. 6. etc. Baldutni analysis, Blandratae Socin. Expositio in c. 1. Borussi Resolutio. Capelli Observationes. Coccei Explicatio. Codurcus. Constantinus Presbyter. Crellii Paraphrasis, in c. 2. pr. Croquetii Enarratio, Octav. Duaci, A. C. 1578. Dalaeus in c. 12. Delphinus. Deringti in c. 5. pr. et partem 6. Angl. Quart. Londini A. C. 1590. Gerhardi Comm. Quart. Ienae, A. C. 1641. et 1660. Gomari Explic. locor. difficil. Gouge Angl. Fol. Londini A. C. 1657. Grandis Comm. Octav. et Fol. Parisiis Graweri Examen Nearianorum, in c. 1. Ienae A. C. 1613. Grynaei Explanatio, Octav. Basil. A. C. 1585. Hegendorffii Annotat. Hagenoae A. C. 1529. Horneius. Ionesii Expositio Angl. Fol. Londini A. C. 1635. Lawsoni Comm. Fol. A. C. 1662. Lushingtonii itidem, Angl. Fol. Londini A. C. 1646. Lyseri quoque, Quart. Maioris Comm. Megander. Meienreri Resolutio Octav. Hanoviae, A. C. 1605. Mestrezatii Contiones. Gall. tom. 5. in Octav. Genevae. Nahumi Explicatio Anal. Octav. A. C. 1602. Oecolampadii Explicationes, Argentorat. A. C. 1534. Osiandri Explicatio Quart. Tubingar A. C. 1584. de Palatio. Pareus. Perkinsius. Quistorpii Comm. Ribera. Rollocus. Sculteti Ideae Conc. Stevartius. Stresonis Comm. Tenae Comm. et Disput. cum exercit. Frid. spanh. de Auctore et Ep. ad Hebr. etc. Fol. Londini A. C. 1661. Turretinus in c. 12. Vasquez. Ursens, Zuinglii Iun. Comm. in c. 11. Fol. Basil. A. C. 1592. Vide Crowaei Elench.

HEBRAEUM Castrum unum ex duobus castris urbis Corinthi, arci Acrocorintho contigus, quod sub Christianis Impp. exstructum, a Iudaeis, quibus ibi tum morari licuit, nomen nactum est. Vulgo Hebraeo-Castro. Iam sub Turcarum potestate, cum tota regione, qui Corintho Iudaeos pepulerunt [orig: pepulÍrunt]. Vide Iac. Spon. Itin. Part. 2. p. 301. Idem nomen hodie ruderibus veteris urbis Rhamnuntis est, in Attica, quam modo Tauro-Castro, modo Hebraeo-Castro, hodierni Graeci appellant ib. p. 315.

HEBRIDES insulae Albionis, orae Scotiae occiduae adiacentes. Primae Evangelii luce collustratae, Tertullian. Moret. Vide Ebuda.

HEBROMAGUM Aus. Ep. 22. v. 35.

Is nunc ad usque vectus Hebromagum tuam.

HEBROMANUM pagus Aquitaniae, nunc quid sit, non constat. Baudr.

HEBRON a filio Calebi dicta, prius Arbee et Mambre et Cariatharbe, h. e. civitas quatuor virorum, eo quod quatuor Patriarchae, Adam, Abraham, Isaac et Iacob ibi habitaverunt [orig: habitavÍrunt], et sepulti sunt: vel urbs Arbe, qui Gigas erat, Enaci progenitor. Urbs fuit antiquissima urbium terrae Chanaan in tribu Iuda, septem enim annis ante Tanim, Aegypti urbem condita est, sita in monte Hebron: regia olim et metropolis Philistinorum et habitaculum gigantum, quibus a Caleb expugnatis et deletis, urbs pro tutissimo Asylo Assignata est fugitivis, et data Levitis cum suburbano 2000. cubitorum. Dicitur aliquando Convallis Membre. Totius tribus [orig: tribŻs] maxima, Davidis Regis per 7. Annos regia, tempore Christianorum Episcopal. qua [orig: qu‚] tandem destructa [orig: destruct‚] nova Hebron vicino loco aedificata est. Num. c. 13. v. 22. Ios. c. 15. v. 13. Hier. de Loc. Hebr. Brochart. descr. T. S. Belon, l. 2. c. 87.

HEBRONA locus in quo castrametati sunt Israelitae. Num. c. 33. v. 34. Gen. c. 13. v. 18. c. 23. v. 2. Exod. c. 6. v. 17. 1. Par. c. 2. v. 43. c. 3. v. 4. c. 6. v. 18.

HEBRUS [1] adolescens Liparaeus, quem Neobule amavit. Horat. Car. l. 3. Od. 12. v. 6.

-- Neobule, Lyparaei nitor Hebri.

HEBRUS [2] auxiliaris Persae, a Iasone in praelio occisus. Val. Flacc. Argon. l. 6. v. 620.

Tunc et terificis sudantem crinibus Hebrum.

HEBRUS [3] Cyzicenus a Polluce in conflictu nocturno caesus ac semianimis relictus, Idem l. 3. v. 149.

Philas et trepido Pollux impingitur Hebro.

HEBRUS [4] nomen civitatis. Lucian. in Fugitivis: *(/ebros2 men\ ou(=tos, h( de\ po/lis2 e)/rgon *fili/ppou enei/nou. Vocabatur etiam Philippopolis, quae et Poneropolis, et Pulpudena, et Eumolpias; sita erat ad Hebrum fluv. inter Aemum et Rhodopen. Dicta quoque Trimontium ex eo, quod tres montes suorum [orig: suŰrum] murorum ambitu complectebatur.

HEBRUS [5] Thraciae fluv. aureas volvens arenas, in Rhodope monte nascens; supra Philippopolim, et e regione Samothraciae ins. in mare Aegaeum sese exonerans. Fabulantur poetae Orphei caput in hunc fluv. proiectum fuisse, cum a Ciconum mulieribus fuisset discerptus. Virg. Georg. l. 4. v. 463.

Atque Getae atque Hebrus atque Actius Orithyia.



image: s0465a

Idem ibid. v. 523. et seqq.

Tum quoque marmorea [orig: marmore‚] caput a cervice revulsum
Gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus
Volveret. --

Idem Aen. l. 1. v. 321.

Harpalice, volucremque fuga praevertitur Hebrum.

Ovid. Met. l. 11. v. 51. et seqq.

-- Caput Hebre, lyramque
Excipis, (et mirum,) medio dum labitur amne,
Flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua
Murmurat exanimis, respondent flebile ripae.

Sil. Ital. Pun. Bell. v. 478. et seqq.

-- Tulit ora revulsa
In pontum ripis utrinque sequentibus Hebrus.
Tum quoque cum ripis caput a cervice recisum
Portarent fluctus, subito emicuere per undas
Ad murmur cete toto exsultantia ponto.

Stat. Silv. 2.

Sic ripis ego murmurantis Hebri.

Idem Theb. l. 3. v. 66. et l. 9. v. 438.

Stagna cruore natant non spumifer altius Ebrus.

Claud. in Ruf. Carm. 5. v. 290. in Eutrop. Carm. 20. v. 165. de rapt. Proserp. praef. Carm. 34. v. 18.

Non mutum caput Orpheos sequebar.

Hodie Mariza dicitur. Horat. l. 1. Ep. 16. v. 13. Nic. Lloyd.

HEBUDAE vide Ebudae.

HECAERGE nympha Claud. in 2. Cons. Stilich. Carm. 24. v. 253.

-- Metuenda feris Hecaerge
Et soror, optatum numen venantibus, Opis.

Callimach.

*ou)=pis2 to *locw/ te kai\ eu)ai/wn *(ekae/rgh.

Nic. Lloyd. Eadem cum Hecate, Voss. Sicut enim Apollo *(eka/ergos2 quasi o( ta\ e(/kaqen e)rgazo/menos2, h. e. vim suam in longe dissita exercens, ut est apud Heraclidem Ponticum, sic Luna *(ekae/rgh, dicta est, quod et illa in longe dissita operetur. Et sane *(ekae/rghn, utcumque virgo dicatur Hyperborea, non aliam primo, quam Dianam sive Lunam, aliterque *docw\ vocitatam; innuit etiam Callimach. eius Scholiastes in Hymn. Dianae, v. 204. ubi hic: *ou)=pis2, inquit, e)pi/qeton *)arte/midos. h)\ para\ to\ o)pi/zesqai ta\s2 tiktou/sas2. h)\ para\ th\n qre/yasan au)th\n *ou)=pin, h)\ dia\ ta\s2 *(uperbore/ous2 ko/ras2, *ou)=pin, *s(kae/rghn, *locw\, a(\s2 e)ti/mhsen *)apollwn, kai\ *)/artemis2; kai\ a)po\ mia=s2 men\ *ou)=pis2 h( *)/artemis2. *loci/as2 de\ kai\ *(eka/ergos2 e)n tw=n loipw=n o( *)apo/llwn. Opis epitheton est Dianae: sive quia curam habeat parturientium: sive quod Opis eam educaverit, sive propter virgines Hyperboreas, Opin, hecaergen et Loxonem; quas honorarunt Apollo ac Diana, ac ab una quidem Diana assumpsit nomen Opidis: ab aliis autem Apollo vocatur Loxias et hecaergos. Ubi Voss. mallet dixisset, ut Triviae sive Dianae custos dicta Opis; imo ipsa etiam Diana sic est cognominata; quod aperte Serv. Aen. l. 11. v. 532 ut item a Loxone Apollo nuncupatus est vocatum Hecaergum. Sed de Hecaerga praeteriit, quia vix ea pro Hecate obtineret appelatio: at contra Hecaergi pro Apolline nomen poeris frequens. Sic igitur colligit Hecaergen et Hecaten non solum origine vocis convenire, namque et Hecare ab e(ka\s2; sed eandem plane divam esse. Quod ipsum aliter etiam sic astruit. Siquidem Deliae Virgines, quando nupturae essent, dicabant comam defectam Opidi et Hecaergae; ut est apud Paus. in Attic. imo et Herod. in Melpom. Nam apud eum pro *)/arghn *(ekae/rghn legi debere, observatum iam diu doctissimo Leopardo Emendat, l. 10. c. 25. At cui convenientius, quam Dianae, Virginitatis praesidi, valedicturae virginitati suae hunc honorem habitum ivissent? Et Athenis quoque pridie nuptiarum ( prote/leia dixere [orig: dixÍre] ) virgines in honorem Dianae, ad Deam placandam, canistra tulisse, similiter docet Theocriti Scholiastes ad Idyll. 2. Quare neutiquam dubitandum, quin Opis, Hecaerga et Loxo, diversa sint nomina uni eidem que Hecatae sive Dianae imposita, pro diverso effectu: ac Opis sit dicta, a cura puerperii: Hecaerga, quod e longinquo operetur: Loxo, quod locw\s2, i. e. oblique per caelum moveatur etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 2. c. 29.

HECALE [1] anus paupercula, quae Theseum adhuc adolescentulum hospitio suscepit. Huius paupertatem Callimach. iusto volumine celebravit. Numquam Hecale fies, i. e. numquam te inopia opprimet. Crinagoras Anthol. l. 1. de Callimacho,

*)aei/dei d' *(eka/lhs2 te filocei/noio kalih/n.

Ubi Scholiastes o)ti *(eka/lh e)coni/sato to\n *qese/a. Et Apulei. Theseus non est aspernatus Hecales anus [orig: anŻs] hospitium. Quod Plutarch. in Theseo somnium putat. *(h de\ *(eka/lh kai\ to\ peri\ au)th\n muqolo/ghma. Ovid. de. Rem. Am. v. 352.

Cur nemo est Hecalen, nemo est quae ceperit Trum?
Nempe quod alter egens, altera pauper erat.

Plin. l. 22. c. 22. Petron. Edit. Gonsali de Salas p. 81. Edit. Bosch. c. 95. Stat. l. 12. Theb. v. 582.