December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0356b

GANERBII societas apud Germanos am pla, potens, et antiqua, a nobilium conditione parum distar. Eius origo a tempore, da das Faustrecht im schwange gieng, i. e. cum vis pro iure esset. Tum enim ante factam, et promulgatam legem publicae pacis, i. e. dem Landfriden, cum passim itinera essent minus dsecura, et latrones in arcibus, apud sui generis homines latitarent: alii Nobiles., quibus virtutis quam rapinae cura potior, arces sibi mnnitas construxerunt [orig: construxÍrunt], quibus tuti essent; cumque suis soli viribus niti non possent, fraternitates, et confoederationes quasdam, certis pactis legibusque contraxerunt [orig: contraxÍrunt], den Burgfriden i. e. pacem castrensem appellatas. Confoederatos autem hos Ganerbios vocarunt, quasi gemeine Erben, i. e. communes heredes, et condominos: quorum unius familia [orig: famili‚] exstincta [orig: exstinct‚], ad reliquos confratres portio eius, quam quisque, ab locupletandas reditibus'arces illas communi securitati destinatas, comtulerat, rediit. Sed hi ipsi postmodum in rapinas mutuasque iniurias versi, Imperiali Constitutione Maximiliani Imp. in Comitiis Augustanis A. C. 1500 promulgata [orig: promulgat‚], saepiusque dein confirmata [orig: confirmat‚] coerceri habuerunt [orig: habuÍrunt] necesse. Arces et munitiones, die Generbeheuser, hae recenfentur; Arx Rotenburgensis, non procul a Norimberga, Friburgum in Werteravia, arx Salisburgum ad Salam, in Franconia: Quarum singulae suos Burggravios iudicis loco, suasque leges, et Regalia: Rotenburgensis mprimis, quae ab antiquis Dominis ad coronam Bohemiae, inde ad El. Palatinum pervenit: reservato tamen recto domino, Condominos numerat plnres quam 70. Nobiles. Civitates quoque nonnullae Ganarbicae sunt: Crucencaum ad El. Palatinum, et Marchion. Badensem, et Smalcaldi ad Principes olim Hennebergenses, et Hassiae Landgravios pertinentes. Talis quoque Hebron in Sacris literis fuisse videtur, vide Cont. Rutershus inpartition. iuris feud. l. 1. c. 17. Et de bonis Ganerbicis, modo illa administrandi, renuntiatione, aliis, Limnaeum de I. P. Spelmann. Gloss. Arch. etc.

GANGA et GANGITA Thraciae amniculus, App. 4. Civilium.

GANGAE urbs Lyciae. Scholiastes Nicandri in illud *qhr.

--- *)azali/hn kai/wn e)gga/ggida pe/trhn.

*ta\s2 de\ *ga/ggas2 po/lin ou)=san th=s2 *luki/as2 kai\ *gaggi/da fasi/n.

GANGAMA circa Moeotidem locus. Strab. l. 7. p. 307. ubi pisces ex glacie effodiuntur, ad Bosporum Cimmerium, ut volunt Xylander et Bonacciolus. Casaub. non loci, sed retis genus esse mavult.

GANGANI pop. Hibern. in parte Occ. ubi nunc Comit. Clarensis, in Connacia, Sanson. Aliis, ubi nunc Comit. Kerriensis, in parte Occ. Momoniae, in confin. Connaciae.

GANGANORUM prom. Alblonis in ora Walliae Occ. inter Meneviam urbem et Abeconwey opp. Ptol. Quibusdam est Lhein. Aliis Braichypult point, prom. in parte Austr. Arvoniae provinciae, in ora Walliae, 35. mill. Anglic. a Conovio in Afric. Baudr.

GANGARA [1] regnum Nigritiae, in parte Or. versus Nigrum fluv. et Bornum lac. inter regn. Cassenam ad Occ. et Borni regn. ad Orr. Urbem prim. habet cognom. I. Leo P. 7. Auri dives, sub Rege fatis absoluto, cuius equitatus in pretio est. Ceterum arcus, et acinaces militum arma, ut referunt Sannt. l. 7. Marmol. l. 9. et alii.

GANGARA [2] Albaniaeopp. Ptol.

GANGARIDAE pop. inter Assyrios, et Indos. Aliis Indiae popcirca Gangis fluv. ostia, ex Ptol. et Diod. Ultra Gangem Curt. ponit, l. 9. c. 2. et Vibius Sequester. Virg. l. 3. Georg. v. 26.

In foribus pugnam. ---
Gangaridum faciam, victorisque arma Quirini:

Val. Flacc. Argon. l. 6. v. 66.

--- Acies quem Martia circum
Gangaridum [orig: GangaridŻm] potaque Gerus quos effer at nnda [orig: nnd‚].

Nic. Lloyd.

GANGAVIA apud Solin. c. 20. Ptol. *ska/ndeia, Melae Codanoniae l. 3. c. 6. Plin. l. 4. c. 13. et l. 8. c. 13. Scandinavia est, vide ibi.,

GANGE urbs Indiae regia, Bengala Castaldo. Ad ostium Gangia fluv. de quo vide Salmas. ad Solin. p. 994.

GANGES fluv. maximus Indiae ulterioris, illam a citeriori disterminans, ex Emodis montibus profluens, ac in mer. in Oceanum Indicum exiens, evius minima latitudo 2. mill. maxima 5. Plin. l. 33. c. 4. auriferum facit, et cum Tago, Pado, Hebro. ac Paetolo coniungit, qui omnes auriferi. Eundem gemmiferum facit l. ult. Virg. Georg. l. 2. v. 137.

Nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus.

Nonne xrusaugh\s2 dicitur. Dionys. melandi/nhs2 nigros habens vorticer, et eu)r)rei/ths2 pulchrifluus. Ovid. Trist. l. 5. Eleg. 3. v. 23.

--- Lato spatiantem flumine Gangem.

Cland. Carm. 7. de 3. Cons. Honor. v. 203.

Legibus, et samulis Gangen pollescereripis.

Idem Carm. 17. de Cons. Mall. Theod. v. 236.

Gurgitis immensum deducit in ostia Gangen.

Ostia illa septem facit. Virg. Aen. l. 9. v. 30.

Ceu septem surgens sedatis amnibus altus
Per tacitum Ganges, aut pingui flumine Nilus.



image: s0357a

Negathoc Strab. l. 15. p. 702 et 718. ubi de Gange: *mi/an enbolh\n poiei=tai megistos2 w)\n tw=n meta th\n i)ndikh\n potamw=n. Neque ab Strab. dissentit Plin. l. 2. c. 108. A Gange amne, ostioque eius, quo le in Eoum Oceanum effundit, dicturos ostiis si plura essent. Virg. tamen assentiri videtur Propert. l. 3. Eleg. 22. v. 16.

Et qua septenas temperat unda vias.

Ubi verbum temperat respondet illis verbis Virg. sedatis amnibus Tumidum gurgitem dat ei Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 496. rapiditatem.

Non nisi tumido me gurgite Ganges
Summoveat.

Idem l. 3. v. 129. et seqq.

Movet et Eoos bellorum famarecessus
Qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe
Ostia nascenti contraria solvere Phoebo
Audet et adversum fluctus impellit in Eurum.

Idem l. 8. v. 227. Qua rapidus Ganges. Oppian. *kunhg. d.

--- - *ou) toi=on *ga/ggao r)o/os2 pro/sq' h)eli/oio
*)indo\n u(pe\r da/pedon, *maruande/a lao\n a)mei/bwn,
*muka=tai bru/xhma pelw/rion, o(ppo/te krumnw=n
*)ekprosqo/rwn ena/luye molwn de/mas2 ai)gialoi=o.

Nic. Lloydius. Oritur ex monte Imao,seu iuxta alios, Dalanguer, in confin. Tartariae, in Tractu Kakakes; dein per ditiones M. Mogolis labens, Prayam et Gourum, urbes celebres, rigat, et auctus fluv. Kanda, Perselio, Semena [orig: Semen‚], et Tziotza [orig: Tziotz‚], aliisque plurin is eiusdem dit. ibi in sinum Gaugeticum se 5. ostiis exonerat. In eo anguillae inusitatae magnitud. 30. pedum reperiuntur, Plin. l. 9. c. 3. Baudr. Ferrar. Male a quibusdam cum Phisone, uno ex 4. Paradisi fluviis confunditur, ut ex supp. colligere est, cum scaturigo eius ab Ephrate, 1200. leuc. distet. Sanctitatis quiddam accolae ei tribuunt, unde quottidie vis hominum, aquis eius se abluentium, quae etiam a procul dissitis ad 500. vel 600. leuc petuntur. Vincent. Blancus, P. 1. de Rel. c. 22. Linschot. c. 16. Texeira l. 1. Torniel et Salian. in Annal. Item Ganges Taprobanae fluv. Ptol. Berosus l. 3. fabulatur, Gangem Gomeri filium exstitisse, aitque tantae corporis staturae fuisse, ut 10. haberet altitudinis cubitos, quique pulchritudine animi, atque ingenii bonitate, ac morum integritate cum praestaret, simulatque iuris et aequi amantissimus esset, Indorum Rex constitutus fuit. Nihilominus tamen a subditis iniquissime peremptus est, ac non multo post impii parrricidae horrendo spectro in dies singulos usque adeo divexabantur, ut ipsos in terram vivos opportuerit infodi, unde tota haec regio miserrima [orig: miserrim‚] clade protinus liberata fuit. Flumim Gangi hic nomenclaturam dedit. Addo, de celebri isto Indiae fluv. quod de captivi Gangis triumpho, pulchre Sidon. in Burgo Leontii; uti Gangeticam Bacchi victoriam ebriacis versibus desultavit Panopolitanus Pantominus, verba sunt C. Barthii Animadv. ad Stat. Theb. l. 12. v. 788.

Mollia laudabat iam marcidus orgia Ganges.

Hodieque sacrum Indis hunc fluv. haberi, ut dictum, multis docent alii quoque Itiner. Scriptores, P. de la Valle inprimis Itin. tom. IV. et Ioh. Baptista Tavernier. Itin. Ind. Hinc. Gangites, apud Plin. l. 10. c. 3. Trihus primiset quinto aquilarum generi inaedific atur nido lapis aetites, quem aliqui dixere [orig: dixÍre] Gangatem, ad multa remedia utilis, nihil igne deperdens: Strab. *gaggi=tis2 li/qos2, lapis est, quod in Gangis fluminis ipa inveniatur, sic dictus; cum gagate minime, quod faciunt nonnulli, confundendus, de quo vide Salmas. ad Solin. p. 251. ut et supra in voce Aetites. Indidem Gangeticus Sinus, 600. leuc. Hisp. longus, 400. latus. Golfo di Bengala et Gangetica tellus Lucano. Civ. Bell. l. 4 v. 64.

GANGINES pop quorum reg nunc Guinea, Ortel.

GANGITES lapis ad multa remedia utilis, dictus a fluv. Gange, vide ibi.

GANGRA urbs Archiep. Paphlagoniae. Dicunt vett. ta\ *ga/ggra et h( *ga/ggra, ut Steph. annotat. Volunt quidam dictam sic fuisse a capta quadam, quae Gangra vocaretur. Alii lingua [orig: lingu‚] Henetorum, et paphlagonum ga/ggran tradunt quamvis capram appellari: unde putat Casaub. ga/ggrainan morbum proxima quaeque subito depascentem esse dictum. Vide 2. Tim. c. 2. v. 17. Gangram si nihil aliud, Synodus Gangrensis c. Eustathium Mon. qui Caelibatum ad salutem neceslarium esse, docuerat, sec. 4. hodieque nobilitat. Huc Dioscorus, Eutychianismo Concilio Chalced. damnato, A. C. 145 1. et Timotheus Aelurus Monachus Eutychianus quem populus Alexandriae sedi ptaefecerat; missi sunt exulatum, ille Martiani, hic Leonis Impp. iussu A. C. 457. Alia in Arabia Fel. Steph. alia item Ponti. Nicetas. Addo, quod habita fuit praef. Synodus provincialis, per Osium, ex Hispania in Orient. evocatum, a Constantino Imp. circa A. C. 319. exstantque Canones eius numero XX. in Codice Canonum antiquissimo Eccl. Cathol. uti videre est apud Gerh. von Mastricht, Hist. Iur. Eccl. n. 25.

GANGUS Sinus magnus Oceani Eoi, per Sinas late extensus, inter prov. Nanchinam, Pechninam, et Xantunam ad Occ.et regnum Coream ad Ort. Lusitanis Sinus Nanchinenses, vide ibi.

GANNASCUS natione Caninefas, auxiliaris Romanus, et diu meritus, quo duce Chauci, nulla [orig: null‚] dissensione domi, inferiorem Germaniam incursavere [orig: incursavÍre]. Sed statim adventante Corbolone, et provinciam ingresso compositi, et Dux exturbatus est. Tac. Ann. l. 11. c.18. ac mox per immissos a Corbulone sublatus. c. 19.