December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 355, image: s0355b

GAMARINGA vulgo Gemar , pagus Alsatiae, apud Selestadium cuius in diplom. Caroli Mag. mentio.

GAMAXUS exiguae partis Indorum Rex, quia Barzaenti desectionis Archosiis auctori se coniunxerat, ad Alex. Mag. virctus adductus est.

GAMBARA Laurentius vide Laurentius.

GAMBARONIUM opp. Italiae; in Praefectura Locarnensi, ad Verbani littus mer. Heber Subpraefectum, quem Potestatem vocant, a quo civiles causae iudicantur. Simler, Descr. Helv.

GAMBESO cento, centunculus, Thoraconactus, vestimentum coactile, ex coactili lana confectum, seu, vestimentum, quod de coactilia lana ad mensuram et tutelam corporis humani conficitur, de mollibus lanis, ut hoc inducta primum lorica vel clibanus, aut hic similia, fragilitatem corporis ponderis asperitate non laederent, ut ait Anon. de Rebus Bell. Notitiae Imp. subiectus. Subarmale appellatum quidam volunt; nec forte alia Chlamys cannabina, in Ep. Iuliani Propraefecti prov. Britanniae, ad Sinnium Sollennem, in vet. marmore, haud pridem detecto in Boiocassibus, apud C. du Fresne Gloss. Apud Roger. Hovedenum Wanbasium dicitur, an ex Saxon. Wamb. i. e. venter, quasi ventris pectorisque tegmen, quod Germani Wambis vocant. Id. vide et supra, Aketon, ac infra Thorax.

GAMBIA fluv. notissimus Nigritiae, seu verius unus ex tribus ramis praec. Nigri fluv. versus prom. Viride, in Ocean. Atlanticum se exonerans. Ei adiacet regn. Gambea, longe ab ora in Ort.

GAMBREJUM Ioniae urbs. Steph.

GAMBREVES Aethiopiae sub Aegypto opp. Plin. l. 6. c. 29.

GAMBRIVH Germaniae pop. Tac. de moribus et pop. Germ. c. 2. Hamburgers Peucero.

GAMBUA Phrygiae mai. urbs. Ptol.

GAMELIA [1] Iuno et Gamelius Iuppiter, quod nuptiis praeessent. Pliaarch.

GAMELIA [2] festa nuptiarum apud Graecos in mense Gamelione, in quo Iuno Gamelia culta est.

GAMELIUM Graece *gamh/lion, carminisgenus, idem cum Epithalamio, a voce ga/mos2, i. e. nuptiae, vel a verbo genna=|n, i. e. generare, Vide supra ubide Epithalamio. Sed et, cum Veteribus ante nuptias sacrificare mos fuerit, sacrificium id *gamh/lia, aliter proga/meia et prote/leia, Lycophroni gamh/lioi squhlai\, dictum est quod Iunoni, Veneri et Gratiis fieri consuevisse, docet Etymologici Auctor, ubi tamen *gamhli/an th\n ei)s2 tous2 fra/toras2 didome/nhn e)ggrafh\n inscriptionem in album tw=n frato/rwn, exponit, festumque hoc ab iis, qui iam nuptiis apti erant, kai\ me/llontes2 gamei=n, civibus suis exhibitum. decor. Vide Ioh. Meurs. Comm. m. Lycophr. et supra, ubi de Ephebis.

GAMELUM inter machinas iaculatorias, memoratur Sanuto l. 2. part. 4. c. 22.

GAMMACE Arachosiae regionis opp. Ptol.

GAMMADIUM quod ad speciem literae *g. formatum, Trigonus: vestimentum Ecclesiae, fotre ut ex trigoni forma SS. Trinitatem innuerent: quam tamen d. Litera expressius redderet. Vide Anastas. Biblioth. in Leone III. IV. et Benedicto III. Iudiciale sceptrum tou= mega/tou *murta/tou apud Codin. superne arat ex auro fuso, in speciem *g. literae, propterea gammati/zon dictum. Vide Henr. Seplmann. Gloss. Arch. Salmas. gammadiones dictas esse vestes gammadi/ois2, h. e. gammis literis distinctas, docet ad Treb. Pollion. in Claud. Sie Dominico Macro, Gammadia est vestis sacra cum figuris in forma literae Graecae *g. contexta, qua Latinos olim usos esse, ex musivis et antiquis Romae picturis: nunc in planeris uti Graecos Episcopos, tradit. Vide supra in voce Casula, C. du Fresne, quid Gammadium proprie fnerit, ex Scriptoribus aegre percipi posse, censet. Sed et gamma Latinis, aliter coxa, versura, cubitus, Graecis entroph\, dicitur in fluviis, ubi amnis a recto cursu, quem prius institerat, deslectitur ac curvatur, Salmas. idem ad Solin. p. 622. quod viz. lietrae huius curvaturam imitertur istiusmodi aquarum flexus etc.

GAMPHASANTES Aethiopiae pop. Mela. l. 1. nudi sunt armorumque omnium ignari, nec vitare sciunt tela, nec iacere, ideoque obvios fugiunt: neque aliorum quam quibus idem ingenium est, aut congressus, aut colloquia patiuntur.

GAMUL nomen viri, 1. Par. c. 24. v. 17. i. e. retributio, sive ablactatio.

GAMUNDIUM quasi Gaudium mundi, Gastellazzo, opp. amplum Liguriae, in agro Alexandr. ad Bormiam fluv. ab Alexandria 4. mill. pass. unus ex 4. locis, e quibus Alexandria coaluit.

GAMZO nomen urbis. 2. Par. c. 28. v. 18. Lat. iste scirpus, vel iuncus iste.

GANACIA opp. prov. Pictaviensis ins. in confin. Britanniae min. 3 leuc. ab ora littor. Oceani Aqult. in Ort.

GANDA primum memorata Baudemundo, auctori l. de Vita S. Amandi, Ep. Traiectensis ubi ait, Gandenses feroces ac barbaros arborum simulacrorumque cultores, partim volentes, partim invitos, ab illo, fano Mercurii destructo, baptizatos esse, Monast Blandinio, in castro veteri Ganda, condito: urbs Flandriae princeps est, ad Scaldis et Laetiae confluentes, vulgo Gent incolis, Gallis Gand: sedes Ep ante A. C. 113. Postea Gandavum dici coepit: Hinc Rigordo opp. opulentissimum Gandavum, etc. Olim Brabantiae attribura est, ut e literis Caroli Mag. et Ludovici Pii patet unde colligere est, Flandriam non tam late olim ac nunc patuisse. Capur est pagi Gandavensit. Gall. le Gantois, vel le Gandois: cui contributae atque subiectae sunt cum tota Wasia le pais de VVaes, quatuor villae, oppidorum nomine dignae, vulgo quatuor Ministeria, les Quatre Mestiers, dicta: Asneibe vulgo dicta Ameda, Bocholtum Bochout, Axla Axel, et Hulsta Hulst. Vide Hadr. Vales. Net. Gall. et infra in voce Gandavum.

GANDARA gens Indorum, pop. Gandarii dicuntur, et regio Gandarica. Steph. A fortitudine sic dicti videntur. Hesych. *ga/ndaros2 o( *taurokra/ths2 par' i)ndoi=s2. Nescio quare Gandaros cornutos faciat Salmas, legendo *tauroke/ratos2. Gandaros an taurum olim


page 356, image: s0356a

Indis significaverit, viderint alii, nostro saeculo Ganda illis est Rhinoceros. Et hoc vero similius, si ab animali ipsis nomen accesserit, a Rhinocerotum multitudine sic dictos. Is. Voss. Vide Candari.

GANDAVENSIS Agger arx probe munita Flandriae, sub Hollandis ab A. C. 1644. cum portu capaci, 4. leuc. a Gandavo im Ort. Frustra a Gallis tentata, A. C. 1672. Vulgo Tzas van Chendt.

GANDAVENSIS [1] Henricus, vide Henricus.

GANDAVENSIS [2] Matthaeus, vide Matthaeus.

GANDAVUM vulgo GAND, Flandriae metropolis, ac totius pene orbis inter urbes miraculum, in immensam magnitudinem suis viribus paulatim excrevit. Cum arce munita, et Hisp. praesidio. coluere [orig: coluÍre] eam primum Gondunt, sive Gunduni, veteres Neaciorum chentes; deinde Romani, quos Iul. Caesarem hic [orig: hÓc] primum collocasse, constanti Annalium fide traditur. His postremo accessere [orig: accessÍre] Ger mani, quorum pars maxima Saxones, quos ad 60. milia Carolus Magnus in hanc Belgicae partem traduxit. Urbs est non amplitudine solum. et dignitate, sed amoenitate quadam [orig: qu‚dam] loci, conspicua, Tria milliaria Germanica in ambitu continet. Hic [orig: HÓc] celebris illa pacificatio, ab urbe Gandavensis dicta, inter Nassavianas Belgarum gentes, et Brabantos, Flandros, Atrebates, Haenovios, aliosque, exceptis Luxemburgicis, inita est, A. C. 1576. qua [orig: qu‚] cautum, obliterata [orig: obliterat‚] offensionum memoria [orig: memori‚], ne quis super religione interrogaretur, neu rata essent iudicia, quae eius rei ante facta essent, etc. Foederi quoque Ftifii mox accessere [orig: accessÍre]. Hinc deiectis passim arcibus servitus exculla, foedusque post Bruxellae initum, et belli socieras contra Hispanos iuramento sirmata est. Gandavenses post haec A. C. 1578. concitore Imbisio, Romanos Ceremonias cum sacerdotibus urbe exegerunt [orig: exegÍrunt]; haneque munire coeperunt [orig: coepÍrunt]: milite conscripto. Post Parmenses dein in Belgium adventum, cum variae gentes obsequium resumerent, Gandavenses foederi Traiectino accedentes, Arausionensem intra urbem acceperunt [orig: accepÍrunt], A. C. 1579. Cum Parmensi dein venere [orig: venÍre] ad colloquia, per legatos, inducias, obsides, sed urbem servavit parum dissimulata [orig: dissimulat‚] Imbisii persidia [orig: persidi‚]: qui proin capite plexus est, A. C. 1584. Arausionensi tandem per sicarium sublato, Gandavenses, quod Hollandor um ar am alibi occupabantur, nulla [orig: null‚] spe auxilii, imminentem necessitatem festina [orig: festin‚] pactione praevenientes, dedierunt [orig: dediÍrunt] se Parmensi, qui priorum gnarus, et in posterum providens, arcem reposuit: quam Carolus v. cervicibus incolarum imposuerat A. C. 1538. ob mobilem admodum illorum fidem. Vide Hug. Gror. Annal. Belg. Sunt in hac urbe 20. pontes, quorum multi 3. fulciuntur fornicibus, plurimi duobus, navesque maximas submittunt. Molae ventis agitatae plures, templa paroeciarum habet 7. Abbatias, 5. Canonicorum Collegiata Sodalitia 2. Monasteria 25. Publica pergrinorum Xenodochia 7. Nosoconiium unum amplissimum, et ditissimum. Gerontotrophia utriusque sexus [orig: sexŻs] 10. Paedotrophia, ubi etiam expositi infantes aluntur 2. Furiosorum ergastula 2. Xenodochium leptosorum unum. A Scaldi, Lisa et Liva fluv. alluitur. Ersa. Ep. Guicciard. Ep. hic [orig: hÓc] institutus a Paulo IV. A. C. 1559. rogatu Philippi II. et quidem primus Ep. Cornelius Iansenius fuit. Templum porro S. Bavonis ingens, et opulentum, Aula Principis 365. cubiculorum, cuhae Caroll V. Belsortia turris celsissima, in cuius apice Draco ex cupro inauratus, a Com. Balduino Constantinopoli allatus, etc. supra dictis addi possunt. Vide Sander Fiand. Illustr. Marchantium, Gramaeum, Mayerum, Morerium, etc. Ut et supra in Gandae. Deficit indies Baudr. Addo, quod Vicecomitatus Gandavensis, Meluniae seu Melodunensi Familiae illatus in illa aliquandiu haesit. Cum enim stirps haec celebris in duos abiisset ramos, genitis ex Ioh. Vicecomite de Melum et Iohanna de Tancarville Ioh. et Isabella de Antoing, Hugone: ab illo Comites de Tancarville * reliqui Vicecomites de Melun; ab hoc descenderunt [orig: descendÍrunt] Domini de Antoing, quibus Vicecomitatus Gandavensis accessit et Prindipes Spinoii. Et quidem Vicecomites de Gandavo seu de Gand quod atrinet, Ioh. de Melun I. Hugonis I. Dn. d' Antoing, ducta [orig: duct‚] Iohanna [orig: Iohann‚] de Abbeville, genuit Ioh. II. patrem, ex Margareta de Sarbruck, Hugonis Vicecom. de Gand: quo, et Iohanna [orig: Iohann‚] de Houn, filia [orig: fili‚] Arnoldi Hermanni Dn. de Gaesbeck, genitus Ioh. III. de Melun Vicecomes Gandav. ex Elisabetha Waldeccia, filia Philippi, defuncti A. C. 1539. suscepit Maximilianum, rami huius ultimum. Obiit enim is, ex Anna Raulin d'Emeries nulla [orig: null‚] prole relicta [orig: relict‚]. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Part. II. et in Ind.

GANDERICUS Rex Vandalorum, dum capta [orig: capt‚] Hispali Baeticae urbe, templum vellet profanare, mortuus repente concidit. Volaterran.

GANDIA urbec. regni Valentini, cum Duc. antiquo Gentis Borgiae, et Acad. a Duce Francisco Borgia, Gen. postmodum Iosuitarum fundata, in ora maris Medit. et Sinus Valentini, 8. leuc. a Valentia Austr. 6. a. Sativa in Ort.

GANDRI pop. inferioris Asiae, quos Plin. l. 6. c. 16. trans Margianam in Ort. ponit.

GANELO vide Wenilo.

GANEO apud Eugraph. in Terent. Heautont. Act. v. sc. 4. v. XI. Helluo est invasor. et qui plurimum con sumit Ganeo tabernis operam dans et conviviis turpioribus. Vett. enim Lat. genea appellabant, quas recentiores tabernas dixere [orig: dixÍre]. Donat. in Adelph. Act. 3. sc. 3. v. 5. ad illud credo abductum, In ganeum aliquod: Vett. inquit, ganeum meritoriam tabernam dixere [orig: dixÍre], u)po\ th=s2 ga=s2 toute/sti th=s2 gh=s2, quod ipsa sit in terra, non in cenaculo superius. In quo fallitur Donat. cum ganeum sit puta puta vox Graeca. Namque illi ga/neion dicunt seu ga/nos2 locum voluptuarium, in quo laetae vitae homines ventri et libidini vacabant. *ta/nos2 enim laetintiam et gandium etiam dicebant, et ga/numai gaudeo, Hesych. Unde gani/tai homines luxuriosi ac lustris dediti, nepotes et helluones, qui Latinis ganeones. Sic ga/nun et kwma/conta eundem vocat Dio in Fragm. apud Ursin de Heliogab. Strab. eosdem kapurisa\s2 vocat, h. e. genialiter ac voluptuose vivientes etc. Vide Salmas. ad Spartian, in Hadr. et supra in voce Copa, infra Taberna.