December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0342b

GALATHEA nympha marina, Nerei, et Doridis filia, a Polyphemo adamata, quem cum illa sperneret, Acimque ei praeferret, indignatus Cyc ops, rivalem saxo de rupe avulso interfecit, cuius causam miserati Dii marini in fluv. sui nominis eum commutarunt. Ovid. Met. l. 13. v. 790.

Candidior nivei folio Galatea ligustri.

Item Celtarum cuiusdam regis filia, a qua Gallia, et Galli litera [orig: liter‚] L. geminata [orig: geminat‚]. Herculis Libyci, Gall. Regis uxor, Galati mater. Herod. l. 2. Amm. Marcell. l. 15. Ann. Viterb. in Beros. l. 5. Diod. Sic. Est et nomen rusticae puellae, Virg. in Bucolic. Eclog. 3. v. 64.

Malo me Galatea petet lasciva puella.

Item, urbs Thraciae, 150. mill. pass. a Byzantio, Greg. Turon.

GALATHEUS Antonius vide Antonius.

GALATIA Castaldo Chiangare, Turcis Gelas, regio min. Asiae, Phrygiae contermina, ita dicta a Gallis, qui relicta [orig: relict‚] patria [orig: patri‚] ibi sedes fixerunt [orig: fixÍrunt]. Huius incolae Galatae vocantur, et GalloGraeci, quod ex Gallis simul ac Graecis coaluerint. Item Tectosagae, Tolistobogi Trocmi. Ab Or. habent Cappadociam, et Halym. fluv. ab Occ. Bithyniam, et Asiam, a Mer. Phrygiam magnam, a Sept. Paphlagoniam, Graecogalliam, et Bucellariorum regionem appellat Suid. Urbes ol. clarae, Ancyra, etiam nunc prae ceteris florens, Satrapae reg. sedes, Germa et Pessinus. Ferrar. Vide Galata. Addo hic [orig: hÓc], quod regio haec sub Pontica olim dioecesi comprehensa, a variis Gallorum gentibus primitus fuit possessa. Et quidem Solin. c. 41. Tolistobogos, Veturos et Ambitutos memorat, qui partem Phrygiae occuparunt. Praeter hos Trocmi Maeoniae et Paphlagoniae regionem insederunt [orig: insedÍrunt], teste Cic. de Divin. Tectosages, partem Cappadociae uberrimam tenuerunt [orig: tenuÍrunt], quibus Teutobodiacos accenset Plin. l. 5. c. 32. a quibus sex gentibus Galatiae ait nomen inditum. Alii auctores fere omnes, tres tantum velut praecipuas gentes Gallorum nominant, quae in Asiam transmigrarint, Tolistobogos, Trocmos et Tectosages; quos et regionem omnem a se occupatam, et communi gentis sui nomine nuncupatam, in tres partes divisisse, et unamquamque partem in 4. provincias, quae singulae inde tetrarxi/ai appellatae sunt, iterum distribuisse, referunt, vide Memnonem Historicum apud Phot. et Strab. l. 12. p. 567. Ipse Plin. l. 5. c. 34. tres illas gentes Galatarum praecipuas designat his verbis d. l. Oppida Tectosagum, Ancyra: Trocmorum, Tavium: Tolistobogorum, Pesinus: qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 877. qui etiam de Galatico cocco, qui praestantissimus, Gr. u(/sgh, varia habet p. 273. Nominis originem quod attinet, ga/latos2 proprie album significare, a voce ga/la, lac, hincque proprium nomen Siculum *ga/latos2, item *gala/teia, deduci: tandemque genti Gallorum, a lacteo candore, idem a Graecis inditum, qui contra *mau/rous2 et *li/buas2 a nigrore sic nominarint, monet idem p. 65.

GALATUS Polyphemi seu Herculis ex Galatha [orig: Galath‚] fil. Gall. Rex X. Diod. Sic. l. 6. c. 9. Morerius, N. Comes l. 9. c. 8

GALAVA Angliae opp. Anton. Kellenton vulgo. Camdeno autem Walwick in Northumbria.

GALAURUS Taulantiorum Rex, ab Argaeo, astu victus, de quo Polyaen. l. 4. Princip. Alii libri habent Talaurus.

GALAXIUS Lapis Vide supra Galactites, infra Smegma: uti de Galaxia seu via lactea, in caelo, infra in voce Telescopium.

GALBA [1] Sulpitiorum primus ab exilitate dictus. Est enim galba vermiculus mirae exilitatis, qui in esculentis nascitur. Alii e contrario, quod praepinguis fuerit, nominatum scribunt. Talem enim Galli vocant galbam. i. e. Galb, vitulum. Alii quod opp. Hispaniae frustra diu oppugnatum, illitis demum galbano fascibus succenderit. Nonnulli quod in diuturna valetudine galba, h. e. remediis lana [orig: lan‚] involutis, uteretur. Vitam eius lege sis apud Suet. et Plutarch.

GALBA [2] Rex Suessionum, 12. oppid. dominus, ad quem Belgae, Anno belli Gallici secundo, propter iustitiam prudentiamque, summam totius belli detulerant, ad quod bellum milia armatorum quinquaginta pollicebatur l. 2. Comm. c. 4. Eius duo filii Novioduno capto, Caesari obsides dati. Caesar. de Bello Gallico, l. 2. c. 1.

GALBA [3] quidam a Plin. l. 3. c. 4. nominatur inter eos auctores, quibus in conscribendo libro 36. usus est.

GALBA [4] praenomine Caius, frater illius, qui postea imperavit, consularis, artritis facultatibus urbe cessit, prohibitusque a Tiberio sortiri anno suo Proconsulatum, voluntaria [orig: voluntari‚] morte obiit, Q. Plautio, Sext. Papinio coss. Tac. Ann. l. 6. c. 40. Suet.

GALBA [5] Sergius vir consularis temporum suorum eloquentissimus, quem Tranquillus scribit, ex praetura Hispaniam obtinentem, 30. milibus Lusitanorum perfidia [orig: perfidi‚] trucidatis, Viriarathini belli causam exstitisse. Valerius autem ait, eum trium Lusitaniae civitatum convocato populo, tamquam de commodis eius acturum, 9. milia hominum trucidasse. Paedianus dicit, eum ob direptos Lusitanos accusatum a Catone, duosque amplexum filios praetextatos, absolutum propterea misericordia [orig: misericordi‚] fuisse. Cic. in Bruto. Vide quoque Sergius.

GALBA [6] Sulpitius avus Imp. literis clarus, Historiam variam scripsit. Huius fil. Imp Pater, causas in foro egit. Suet. in Galba c. 4.

GALBA [7] Sergius Sulpitius Imp. Neroni successit, A. C. 68. Mulae parientis prodigio confirmatus, in proposito, remoto Nerone, thronum conscendendi. Quod cum Nero sensisset occidi Galbam imperavit, sed hic a militibus primus Imp. dictus voto potitus est. Disciplinae militaris tenax, sed praeparcus, et 7000. Praetorianorum occisis, decimatis reliquis, cruentus. Aemulos Romae, in Germania, in africa oppressit: Neronis scelerum coadiutores ad mortem rapuit: Ipse omnium iudicio capax Imperii, nisi


image: s0343a

imperasset, T. Vinio, Corn. Laconi et Martiano liberto obnoxius militem negato donativo, et voce severiore, Legi a se militem, non emi, a se abalienavit; nec iuvit Piso adoptatus, sed, imperio in Ottonem translato uterque occisus est, Galba [orig: Galb‚], cum iugulum porrigeret, dicente, ferirent si ita e Rep. videretur. Aet. 73. imperii mense 8. Suet. et Plutarch in eius vita. Tac Hist l. 1. c. 1. et Autel. Victor de Caesar. Vide et Sergius, et Servius. it. Sulpitius.

GALBA [8] Castra vicus seu pagus Veragrorum, inter Agnunum, et Vicum S. Ioh. in Sabaudiae, et Valesiae confin. La motte des Sarasins Gabr. Simeoni.

GALBANUM in Syriae monte Amano nascitur e ferula, quam eiusdem nominis resinae modo stagonitin appellant. Quod maxime laudant, cartilaginosum, purum, ad similitudinem Hammoniaci, minimeque lignosum sic quoque adulteratur faba [orig: fab‚] aut sagapeno. Sincerumsi uratur, fugat nidore serpentes. Plin. l. 12. c. 25. Eius sucum metw/pion Graecis seu me/twpon vocatum legas apud Dioscoridem, *xalba/nh o)po/s2 e)sti na/rqhmos2 e)n *suri/a| gennwmenou, o(/n e)/nion metw/pioi kalou=si: unde et unguento amygdaliino, quod in eo conficiendo galbanum admisceretur, Aegyptii metwpi/ou indidere [orig: indidÍre] nomen, ut vidimus. Odoratum non est, ut calamus et iuncus (quae sola inter res odoratas, in Syria nasci solitas, refert Theophrast. Hist. plant. l. 9. c. 7.) utpote baru/teron kai\ farmakw=des2. Apud Suet Galba [orig: Galb‚] c. 3. Quare opp. Hispaniae srustra diu oppugnatum, illitis demum galbano sacibus succendisse, legitur, qui primus Sulpiciorum Galbae nomen fuit. ad quem l. vide Animadvers. Casaub. ut et de galbani usu Medico Plin. l. 24. c. 5.

GALBEA et GALBINA seu GALBULA avis est viridis aut lutei coloris, Graecis xlwri\s2 et xlwri/wn; unde mutuata [orig: mutuat‚] voce Latini etiam chlorum dixere [orig: dixÍre]. Glossa Graeo-Lat. xlwro\s2 strouqo\s2 chlorus. Cuiusmodi avium lusibus delectatum esse Alexandrum Seu. Imp. natrat, in Vita eius, Lamprid. Summa illi oblectatio fuit, ut catuli cum porcellis luderent, aut perdices inter se pugnarent, aut aves galbeae sursum et deorsum volitarent. Mart. galbulam hanc avem vocat l. 13. Epigr. 68. cuius Epigraphe Galbula.

Galbula decipitur calamis, et retibus ales.

At galbeum vel calbeum, a voce Graeca ka/rpion, ornamentum fuit, vel armilla, qua [orig: qu‚] virtutis ergo donabantur milites. Sic Suet. Galb. c. 3. remedia vocat lana [orig: lan‚] involuta et in bracchio vicem armillae gestata, galbea, et ab iis Galbam Imp. nominatum esse, ait, quod eiusmodi remediis assidue uteretur. De quo more armillas vel galbea gestandi, quibus remedia quaedam erant inclusa, adversus varios morbos facientia. Vide Casaub. ad Suet. ac infra Hapsus: plura vero de hac voce apud Salmas. ad Lamprid. et Vopisc. in Aurel. ubi colorem galbinum seu galbineum, aureum fuisse vel ad auri colorem proxime accessisse, docet ex Veget. l. 3. c. 2.

GALEA [1] an Lacedaemoniorum, ut vult Plin. l. 7. c. 56. an Aegyptiorum, ut Herod l. 4. an Curetum, ut Diod. l. 5. c. 15. inventum: a galero, quo multi antiquorum usi, dicta est, Varroni: aliis ex Graeco gale/h quod ex felina pelle fiebant, vide Scalig in Varr. et Isid. an a gulio\s2, i. e. vas militare; an a gwle/a, i. e. latibulum, lustrum, spelaeum? tegmen est capitis militare, de corio, sicut cassis de lamina, Isid. Gulielmus Hodoepor.

Armo caput galea [orig: gale‚] ---

Graece ko/rus2, perikefa/laia, item voce antiquissma [orig: antiquissm‚] kune/h: quae denotat, ut iam indigitatum, kune/hn dora\n h)/|goun kuno\s2 potami/ou ske/pousan ta\s2 kefala\s2 toi=s2 palaioi=s2, caninam pellem, canis viz. marini, quae priscis caput operuit. Voss. vero Galea, et Galerus non aliunde nomen habent, quam quia essent ex pelle galh=s2: quod animal vel idem est ac i)kti\s2, vel simile, vetustissimis enim temporibus fiebant Galeae ex mutorum animalium pellibus; quod et aliae appellationes indicant. Namque kune/hn dixere [orig: dixÍre], si foret e pelle camina; luke/hn, si ex lupina: Imo, apud Homet. Il. k. i)ktide/hn kune/hn legas, pro galea ex pelle mustelae, i)kti\s2 enim mustela silvestris est, uti cognoscimus ex Plin. l. 29. c. 4. Et hinc Iovem Ammonem fingi consuevisse cornutum, statuit Voss. quod in bello pellem capitis bubuli, cum cornibus, pro galea habuerit, de Idol. l. 1. c. 27, Postquam vero pro pelliceis galeis introductae sunt aeneae ac ferreae: figuram tamen muti animantis, aut capitis saltem, in ea expresserunt [orig: expressÍrunt] prisco nomine retento, Iraque galea nunc capite leonis erat insignis, nunc integrae volucris figura [orig: figur‚], et ita in aliis: cuius rei ignorationem spissos in Historia peperisse errores, luculentum hoc exemplum est. A. U. C. 405. L. Furio Camillo, et Appio Claudio Coss. cum Galli ex Albanis se montibus profudissent: missus est ad versus eos Luc. Fur. Camillus, vel fausti ominis gratia [orig: grati‚]; quia M. Camilli, qui ab iis Romam liberarat, erat fil. Castra is posuit in agro Pomptino: Ibi M. Valerius cum Gallo pugnavit, et si Romanae credimus historiae, corvi auxilio eum vicit. inde et Corvi cognomen iam olim accepisse creditus; non Corvini, ut vulgo putant. Posteros vero Corvinos dictos, verisimile fit; cum constanter Corvini ubique, non Corvi, appellentur. Vide Liv. de pugna l. 7. c. 26. Val. Max. l. 3. c. 2. A. Gell. l. 9. c. 11. Sext. Aurel. de Viris Illustr. c. 29. Alios. In hac vero historia, quod de auxilio sacrae additur alitis, et quidem inspectante hinc Romano, inde Gallico exercitu, fabulosum habet Voss. contendens, erroris originem inde esse, quod Valerius galeam gestarit, cui corvi esset superadditum signum. Cum eiusmodi enim galea cum depingi et effingi soleret Valerius, pugnans cum Gallo: progressu temporis imperitum vulgus iudicavit, corvum galeae insidentem inaginem esse veri corvi, cum tantum signum esset corvi ferrei, quo Valerii galea fuerat insignis etc. Vide quomodo hand coniecturam pluribus firmet Voss. l. c. Ex diversis itaque postea materiis, aere inprimis, confici coepere [orig: coepÍre], quod aliquando sic expolitum est, ut speculi instar Solis radios excipiens intolerabilem hostium oculis folgorem offunderet: ut de Diomede legimus, apud Homer. Iliad..



page 343, image: s0343b

*dai=e oi( e)k ko/ruqos2 te kai\ a)spi/dos2 a)pamaton pu=r,
Lucebat ei e Galea, et ex scuto indefessus ignis.

Sic de Aenea suo Virg Aen. l. x. v. 270.

Ardet apex capiti, cristisque ac vertice flamma
Funditur.

Idem alibi de Turno. Cristis dein eas, ut Poeta hic [orig: hÓc] indigitat, ornabant Vert. et quidem Graeci primitus e pilis equinis constantibus, quarum toties apud Hom. mentio, qui modo lo/fon i(ppioxai/thn, modo i(/ppourin vocat, sicut inde Dorienses inprimis trixai/es2 sunt appellati. Dein plumis, quas olores suppeditabant, ut docet Virg. Aen. l. 10. v. 18. ubi de Cycno,

Cuius olorinae surgunt de vertice pennae

Et Romani quidem, teste Polyb. pinnas tres adhibuere [orig: adhibuÍre] praelongas, colore purpureo vel nigro: quod et Lamacho Aristophanes, et Tydeo Aeschyl. tribuunt. Virg. de Turno Aen. l. 7. v. 785.

Cui triplici crinita iuba galea alta chimaeram
Sustinet ---

*pteri/nous2 falou\s2 vocat idem Polyb. quod in legione illa nova vide Suet, in Iul. Caes. c. 24. Transalpinis, a Caesare conscripta, cui alaudae nomen inde militari lascivia [orig: lascivi‚] inditum, insignes fuisse, vel aliquid peculiare habuisse, oportet. Quemadmodum Cares olim eandem ob causam gallos gallinaceos fuisse vocitatos, testis est Plutarch. Artaxerxe etc. Nempe pennae illae plerunque gallorum erant gallinaceorum, interdum pavonum, aliarumque avium adhibebantur; sicut hodie struthiocamelorum et ardearum frequentes sunt in hoc usu, hae praecipue apud Turcas, de quibus vide Ioh. Bapt. Tavernier Descr. Seralii. Quandoque non pennae tantum, sed et integrae aves, ut iam indigitatum, galeis im positae leguntur: ai( a)/lkimo: sc. o)/rniqes2. aves pugnaces, ut ait Aristides de Rhet. Orat 2. Cuiusmodi est picus, apud Strab. l. 5. p. 240. phoenix, apud Solin. c. 36 Gallus, apud Paus. l. 6. corvus, de quo dictum etc. Insuper cornua adhibita, taurorum, urorum, hircorum; quibus postremis Pyrrhi galeam insignem fuisse, tradit in eo Plutarch. Imo et Capita feratum integra, ursorum, apud Stat. Theb. l. 4. v. 130. leonum, in paroim. arietum, apud Amm. Marcell. l. 19. c. 1. ubi de Persarum Rege; aprorum, itidem in paroim, quorum dentibus. Ulyssis galeam exornat Hom. Il. k. sphingum, apud Euripid. Elect. act. 2. tigridum, apud Val. Flacc. Argon l. 6. Sic in galea Turni chimaeram collocat Virg. Aen. d. l. in Palladis, gorgonem Aristoph. Equit. etc. Quae omnia non tam ornatui, quam terrori incutiendo, et Maiestati conciliandae, inserviebant: imitatione, ut Paschalius censet, prisci moris, Aegyptiorum Regum, quos eadem fini modo ignem modo arborem, modo redolentia super caput unguenta gestasse, auctor est Diod. Sic. l. 2. Ad ornatum magis faciebant gemmae et autum, quibus Vett. galeas non rato conspicuas fuisse legimus. Ita cerauniis, apud Prudem. Psichom. v. 470. apud Claud. reperimus Stilic. l. 2. Carm. 22. v. 30.

Galeas renidentes hyacinthis

Pacis praesertim tempore, quo et olea [orig: ole‚] idem Prudent. Psichom l. 6. v. 687. et lauro Stat. Theb. l. 7. eas insignes describunt: Hodie ta\ ste/fh, sive stro)fia, conum galeae insignibus superposita cumulant, Paschal. Additamenta nempe illa galerum plerumque conus sustinebat, suprema et eminentissima pars galeae, alias apex quoque dictus. Sed non omnis galea hunc apicem habebat, ut gregariorum inprimie militum: uti multae cum cono quidem et apice, sed sine cristis et pennis, aliae cum utroque fuerunt [orig: fuÍrunt], uti ex Vert. monumentis docet Salmas. ad Solin. p. 546. quarum ultimas has, graves omnino fuisse oportet, uti notat Barth. ad Stat. Theb. l. 9. v. 262.

Unda vehit, galeasque vetant descendere cristae.

Porro clausae fuerunt Vett. galeae, usque adeo, ut ne videri quidem facies armatorum potuerint. Idem Pap. Stat. Theb. l. 12.

Solve genas, liceat vultus fortasse supremum
Cernere dilectos ---

Et nares quoque iis tectae essent. Sidon. Panegyr. Anthemii,

Obtundit teneras circumdata fascia nares,
Ut galeis cedant ---

Vide quoque cundem Barth. Theb. l. 11. v. 526. ubi cassides Vert. apertas non fuisse, sed ita clausas, ut nihil vultus penitus videreri potuerit, pluribus confirmat, contra Paschal. contrarium asserentem Coron. l. 10. c. 14. oculis nempe exceptis, ut liber esset in omnia prospectus. Unde Cyrum autigas curruum militarium rotos qwraki/sai plh\n tw=n o)fqalmw=n, armasse, oculis exceptis, refert Xenoph. Paed. l. 6. Sed neque caput solum faciemque, verum et collum, ab ictibus defendebant, galeae, ut a quibus catenae descendebant, quae collum tuerentur;

--- missas in terga catenas,

Vocat idem Stat. Theb. l. 9. v. 699. Vide supra, ubi de Collo. Atque hactenus de primario Galeae usu. Sed et eadem, cum sitis urget, poculum militis est, teste Luctat. Placid. ad Stat. Theb. l. 3. v. 366. Ipse Stat:



page 344, image: s0344a

Hestilem Ismenon galeis, Dircenque bibemus.

Pedo Albinovanus, sive Incertus auctor Elegiae de obitu Maecenatis, in principio:

Bacche coloratos postquam devicimus Indos,
Potasti galea [orig: gale‚] dulce iuvante merum.

Eiusdem ritus meminit Curt. l. 5. Siti maceratus accessit, ac dum galea [orig: gale‚] haustam aquam sorbet, tela conspexit. Senec. de Benefic. l. 5. c. 24. Siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito homo fortis ac strenuus aquam mihi galea sua attulisset. Potes ergo, inquit, Imperator agnoscere aut illum hominem, aut illam galeam. Vide quoque Iul. Frontin. Stratag. l. 1. c. 7. etc. Eriam in Galeam sortes iniectae. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. Apud Suecos Gothosque eiusdem ostensione ac elevatione, signum colloquii, vel pacis et induciatum dari consuevisse, Olaus refert l. 11. c. 42. ut alia omittam. Pluta hanc in rem vide apud Rei Militaris Scriptores; laudatos insuper C. Paschal. Coron l. c. c. 13. et seqq. ubi totam Galearum historiam erudite pertexit, et de earum hodierno in Principum insignibus usu inprimis varia praeclara habet, Casp. Barth. Animadv. ad Stat. non uno in loci, ut et hic [orig: hÓc] passim, inprimis in vocibus, Cassis, Corvus, Crista, Pennae, Pileus etc. Inde vox translata ad galeas capillorum, de quibus vide infra in voce Galericulum, item Galerus; et naves, de quibus mox.

GALEA [2] nomen navis, qua [orig: qu‚] Ovid. in Pontum vectus: haec enim Minervam pictam pro tutela gerebat, eiusdem vero galeam, in rostro prorae, pro parasemo. Verba eius, Trist. l. 1. Eleg. 9. Initio.

Est mihi, sitque precor flavae tutela Minervae
Navis, et a picta casside nomen habet.

Sed et lignum carinae ad proram eminens, Graece stei=ra dictum quod multis in navibus in varias animalium effigies et protoma\s2 sculpebatur, cum insigne navis non habebat, formabatur ut plurium in galeam atque hinc perikefalai/a quoque, i. e. galea, vocabatur. Unde et Galeae passim recentiori aevo triremes omnes et Liburnae appellatae sunt, quod pars illa navi nomen imponere esset solita, Salmas. ad Solin. p. 571. et 572. Cuiusm odi naves longae vocantur Gul. Tyrio l. 20. c. 14. rostratae eidem l. 10. c. 28. Liburnae Ottoni Frising. de Gestis Friderici l. 1. c. 33. etc. *galai/as2 appellant Graeci citeriores, Galli Galees. Sunt tamen, qui a galeo pisce, xiphias aliter dicto, cuius formam omnino repraesentant; Item qui a ga/lh, quae vox hesych. est e)ce/dras2 species, vocem deducant. Diminut. eius est Galio vel Galeo, Gallis Galion, in Hist. Hierosolym, p. 1167. et in Ep. Ioh. Ep. Acconensis Tom. VIII. Spicilegii Acheriani p. 377. apud C. du Fresne in Gloss. qui etiam Not. ad Alexiadem hac de voce p. 316.

GALEAGRA vulgo GRELAT urris est prope Trogillorum portum in Sicilia, Liv. l. 25. c. 23. Scala Graeca vulgo dicitur.

GALEARII seu GALIARII Recentioribus dicti sunt, qui pallhka/ria infimi aevi Scriptoribus, olim vero Calones appellabantur: qui prioribus sane temporibus et stante adhuc disciplina [orig: disciplin‚] rari in castris, nec nisi digniorum, Ducum Tribunorumque erant: postea vero labantibus moribus, numero pene milites superabant, cum ne gregarius quidem ullus sine servo esset. De his Euseb. in Chron. *(rwmai=oi *gallw=n muria/des2 de\ pro\s2 toi=s2 tetrakosi/oi a)nei=lon tou\s2 de\ ai)xmalw/tous2 au)tw=n katedoulw/santo galiari/ous2 kalou=ntes2 au)tou\s2, Romani Gallorum quadraginta milia quadringentos interemerunt [orig: interemÍrunt]: capitvos autem in servitutem redegerunt [orig: redegÍrunt] et militibus servos eos assignarunt, galiarios vocantes: a galea quam istiusmodi militum servi gestabant. Propert. l. 3. Eleg. 12. ad Posthumum. v. 8.

Et fesso galea [orig: gale‚] qui tibi portet aquam etc.

An hinc gaviarii Gallorum, goviars, quomodo militum appellant pueros? Vide Salmas. ad spartian. in Hadr. Caes. De iis sie Pignor. p. 227. Armigeris affines fuere [orig: fuÍre] Caculae et Calones, sic dicti, quo fustibus clavisque ligneis armari solerent, ad tutelam dominorum --- Hinc quod Evangelistarum Interpretes habent, missam fuisse cohortem ad vinciendum Iesum cum gladiis et fustibus, ita vertit Iuvencus,

Pars strictis gladiis, pars fidens pondere clavae.

Et hi Clavatores dicti sunt, et Alearii. Lixas Acron Grammaticus perperam servos militum appellat, cum rertum sit fuisse liberos homines --- Lectic arios quoque ideo Calones appellavit Seneca (Lectica formosis imposita calonibus) quod ligna seu asseres lecticae portarent, ka=lon enim lignum. Vide eum Comm. de Servis p. 244. et 245. ubi de Servis Romanorum militaribus.

GALEATIUS [1] Historicus, qui scripsit de bello Mediolanensi, et rebus in Italia gestis, libros octo. Item mantuanus quidam, qui Papiae cum hibernaret, puella [orig: puell‚] (quam unice amabat) per iocum imperante, se in fluvium deiecit: Auctore Pontano.

GALEATIUS [2] Maria Dux Mediol. Francisco Sfortiae I. Patri successit, A. C. 1466. Obluxum suis invisus, in templo S. Stephani occisus est. A. C. 1476. Ex Bonna, Ludovici Sabaudi fil. pater Ioh. Galeatii, Successoris.

GALENSIS Iohannes, vide Iohannes.

GALENUS [1] Claudius medicus excellentissimus, ex Pergamo Asiae urbe; Clarus esse coepit temporibus Traiani. Natus patre atchitecto vicitatis eruditissimo, adolescentis in Dialecticis, et elementis Philosophiae, quod ingenio valeret, felicissime profecit, et mox ad Medicinae studium animum adiecit. Praeceptores audivit medicos


image: s0344b

ea [orig: e‚] aetate praestantes, Satyronem et Pelopem. Profectus deinde Alexandriam est, ubi tum hominum erat doctorum frequentia, quorum iudicia et studia exploravit. Romam quoque venit, ibique multa scripsit, annos natus quatuor et triginta. Inde enim discedens A. C. 37 in Asiam rediit. Sed non multo post in Italiam literis Impp. Veri, et Antonini, revocatus est. Inde post interitum Antonini, qui in bello Marcomannico periit, in parriam rediit, ibique consenuit, ac cum corpore, et valetudine esset imbecilliori, quemadmodum de se ipse scripsit, diligentia [orig: diligenti‚] tamen in victu, et temperantia [orig: temperanti‚], satur scilicet numquam de mensa surgens, vitam in extremam usque senectutem produxit. Roma [orig: Rom‚] aliquando, pestistempore, fugit, arti diffisus, quae tamen tanta erat, ut cum gravissimos morbos facilime curaret, magiae suspectus, ex eadem urbe, alio tempore, coactus fuerit se in tutum proripere. Methodi auctor, quae hodieque in usu. Obiit A. C. 140. Aetat. 70. Auctor 200. voluminum, ut ex 2. eius Comment. in sua opera patet, quae perierunt [orig: periÍrunt] incendio templi Pacis, inter 12. ingenis subtilissima. Cardano collocatus Subtilit. l. 16. Iudaeorum, et Christianorum hostis professus. Vide Volaterr. Anthrop. l. 16.

GALEOTAE [1] vates quidam in Sicilia. Cic. l. 1. de Div. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia nominabantur, responderunt [orig: respondÍrunt] , etc. Vide Aelian. l. 12. c. 46. *galeoi\ Hesych. *galeoi\, ma/nteis2 ou)=tooi kata th\n *sikeli/an w)/|khsan. De quibus ita Archippus apud Athen.

*galeoi/ ge pa/ntwn ma/ntewn sofw/tatoi.

Mythologiapud Steph. a Galeate deducunt, filio apollinis et Themistus [orig: ThemistŻs], nempe ad fabulas confugerunt [orig: confugÍrunt], cum nescirent Phoenicium [gap: Hebrew word(s)] gala, unde Galei et Galeotae dicti, propheticum esse vocabulum. Bochart. Nic. Lloyd.

GALEOTAE [2] Graece *galew=tai, Steph. ma/ntews2 ei)=dos2 *sikelw=n, Vates quidam in Sicilia: portentorum Interpretes sollertissimi: quibusdam dicti videntur ab animali cognomine, Stellione Latinis, Plin, l. 30. c. 10. quoniam nullum animal frandulentius invidere homini tradunt cuiusque sollertiam ipse praedicat Salomo Proverb. c. 30. v. 24. Sed, quia Hebraice [gap: Hebrew word(s)] gala, est revelar, quod vatum maxime proprium, Galeotarum nomen Hebraicum esse, suspicatur Bochart. ut et alia magno numero quae cum Phaenicum colonis, in Siciliam fuere [orig: fuÍre] translata, vide eum Hierozoici Parte prior. l. 4. c. 7. Apud recentiores vero, Falconem Beneventanum p. 323. romualdum in Chronic. MS. Ioh. Bromptonum, Alios, Galeotae, sunt remiges galearum vel galeotarum, de quibus supra.

GALEOTHAE Attica gens. Steph.

GALEOTUS [1] Forolivii Princeps, qui Adami Bentivoli filiam duxit uxorem. A quo dum sperneretur puella, simulata [orig: simulat‚] aegritudine sicarios subornavit medicos, qui eum adorti in cubiculo confoderunt [orig: confodÍrunt]. Volaterr.

GALEOTUS [2] cognomine Martius, Naniensis primum Bononiae docuit, dein a Matthia Corvino filii Ioh. pueritiae admotus, et Bibliothecae regiae, Budae, praefectus est. Scripsit inter alia, syllogen iocorum Corvini. Ingens Philosophus et Orator, Leandro Alberti dictus. A Monachis, ob quaedam liberius scripta, vexatus, Sixtum IV. qui discipulus eius fuerat, vindicem nactus est. Rogatu Ludovici XI. cum in Galliam venisset, Lugduni de equo descensurus, in Regis occursu, ut praepinguis erat, capite in terram illiso Obiit. P. Iov. elog. c. 44. Pet. Valerianus, l. 1. de liter. infelicit. Voss. de Hist. Lat. p. 659. 660.

GALEPSUS urbs Thraciae, et Paeonum. Steph.

GALERIA [1] Tribus Romana, unde dicta sit, ex vett. Scriptoribus non liquet. Car. Sigon. de antiquo Iure Civ. Rom. l. 1. c. 3. opinatur, eam etiam a loco aliquo nobis iam incognito hoc nominis accepisse, quemadmodum reliquae Tribus omnes a Servio institutae. Onuphr. Comm. Rei Rom. l. 2. addit, posse videri eam a flumine Thusciae Galeso, cuius Virg. mentionem facit Georg. l. 4. v. 126. Galesam primo, dein Galeriam dictam. Eius meminit Liv. l. 27. c. 6. Galeria Iuniorum, quae sorte praerogativa erat, Q. Fulvium et Q. Fabium Coss. dixerat. Vide quoque Plin. l. 7. c. 48.

GALERIA [2] uxor Vitellii Caes. Tac. Hist. l. 2. c. 60.

GALERIA [3] Faustina Aug. amita Marci Antonini Philos. Imp. apud Capitolin.

GALERIA [4] seu GALARIA Aretio Gagliano. opp. Siciliae mediterr. Galarina Steph. Galerina. Phavor.

GALERIANUS vide Calpurnius.

GALERICULUM seu US capillamentum ascititium est, tegendae calvitiei olim adhibitum: quo celatum Caligulam c. XI. et Othonem Imp. c. 12. refert Suet. Risit de more facete hunc ritum Mart. l. 12. epigr. 45. cuius epigraphe ad Phoebum,

Haedina [orig: Haedin‚] tibi pelle contgenti
Nudae tempora, verticemque calvae,
Festive tibi Phoebe dixit ille,
Qui dixit, caput esse calceatum.

Quod enim Galericulus hic ex pellibus et coriis pararetur, aeque ac calcei, caput a calvo Phoebo calceari non illepide iocatur Poeta. Apud Ruff. Avien. Carm. 10.

Calvus eques capiti solitus religare capillos,
Atque alias nitido vertice ferre comas:

ridiculum populo conspiciente, caput exhibuit, adversum flante Borea [orig: Bore‚]:

Nam mox detecto nituit frons nuda galero,
Discolor apposita quae fuit ante coma.



image: s0345a

Ubi videmus Galerum quandoque pro Galericulo sumi. Sed et in discursationibus nocturnis atque ad dissimulandam personam saepe sumebatur. Unde Iuv. de Messalina lupanar subeunte, l. 2. Sat. 6. v. 120.

Sed nigrum flavo caput abscondente galero.

Idem l. 3. Sat. 8. v. 208.

--- et longo iactetur spira Galeto.

In quae verba Ferrar. Messalinam, inquit, cum nigris capillis esset, flavum galerum sumpsisse, sive ne dignosceretur, sive ut formosior amantibus videretur. Hinc rotundum muliebre capitis tegumentum, in modum galeae factum, quo meretrices uti solitae, interpretatur hanc vocem vetus Scholiastes, Tertull. de cultu fem. c. 7. Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium capillamentorum; nunc in galeri modum, quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum. Et mox, si non padet enormitatis, pudeat inquinamenti; ne exuvias alieni capitis, forsitan immundi, forsan nocentis et gehennae destinati, sancto et Christiano capiti suppares. Vide quoque Adr. Iun. de Coma c. 7. Alias etiam ad capillos ab inquinatione, vel ut Plaut. loquitur, Trinumm. Act. 3. sc. 2. v. 67. collutulatione per unguenta, defendendos, adhibitum esse Galericulum, discimus ex Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 48 cuius epigraphe Galericulum.

Ne lutet immundum nitidos ceroma capillos,
Hac poteris madidas condere pelle comas etc.

Hodie Perruque dicitur sciteque prisco illi Laconi definitur, Mendacium in capite. Vide Octav. Ferrar. de Re Vest. part. 2. l. 1. c. 20. et Anselm. Soler. de Pileo, s. 3. De galericulis v. scenicarum personarum, albis nigrisque, I. C. Scalig. Poet. l. 1. c. 13.

GALERIUS [1] Tuscorum Rex.

GALERIUS [2] a Narse victus, ad Diocletianum fugit, principi occurrens in itinere, ad quem antea belli fama pervenerat, purpura [orig: purpur‚] indutus (Caesar enim erat) mille passus ante carpentum indignati Principis, pedes cucurrit. Postea in Armenia mai. Persas vicit. Ctesiphontem expugnavit, totam Assyriam cepit. Pomp. Laetus. Oros. Eutropius. Vide infra.

GALERIUS [3] Armentarius Valerius Maximianus oriundus Dacia [orig: Daci‚], prope Sardicum, priore uxore repudiata [orig: repudiat‚], Valeriam Diocletiani filiam duxit, in consortium Imperii adscitus. Infelix praelio contra Narsen Persarum Regem, a Diocletiano Antiochiae parum humaniter exceptus est. Qua [orig: Qu‚] contumelia [orig: contumeli‚] irritatus, viribus reparatis, hostem vicit, eumque Mesopitamia [orig: Mesopitami‚] et 5. provinciis trans Tigrim exuit. Cum dein Diocletianus, et Maximianus sponte Imperium deponerent, ille huius divisione cum Constantio Chloro facta [orig: fact‚], iam Imp. in Christianos odium iam inveteratum acrius exercuit. Interim Caesarem creavit flavium, Valerium Severum, et Maximinium, ex sorore nepotem, Constantio imminens. Sed primo per Magnentium occiso, Licinium surrogavit. Contra Maxentium, Constantinum, et Ecclesiam spei irritus, cum Christianos omnibus modis cruciasset tandem in morbum incidit, cuius impatientia [orig: impatienti‚] gladio sibi latus aperuit, edicto prius in Christianorum favorem edito, Deum mitigare frustra conatus, A. C. 7. post abdicationem Diocletiani, in patria, quam Romuliam, a matris nomine vocavit, sepultus. Eutrop. l. 9. Amm. Marcell. l. 16. Oros. l. 7. Euseb. l. 8. Zosim. l. 2. Socrat. l. 1. Theodoretus l. 5. Bapt. Egnatius. A vermibus corrosum plerique scribunt.

GALERIUS [4] Trachalus cuius ingenio Othonem uti credebatur in rebus urbanis, Orator celeber. Tacit. Hist. l. 1. c. 90. Victo Othone, a Galeria Vitelli uxore, protectus est. Idem Ibid. l. 2. c. 60. Ad Domitiani tempora pervenit vivendo; de quo Quintilian, In eo vocis inquit, quam in nullo cognovi et Pronuntiatio vel scenis suffectura, et decora omnino.

GALENUS [2] et UM, et IUMa galeae similitudine nomen habet, pileumque significat, ex pelle caesae hostiae factum, Isid. Vet. Dict. Galerium pileus ex corio; ita proprie esset galero\n, ex pelle gale/as2, i. e. felis. Gloss. Isid. Galeria pileum pastorale, quod de iunco fit, Vide Mart. e iunco antiquitus materiam fuisse, tradit Auctor vett. Gloss. quae et pileum pastor alem exponunt, nim. lato margine ob umbram, unde Umbellam quoque nonnulli dixerunt [orig: dixÍrunt]. Albricus de Imag. Deor. Galerum quoque seu umbellam capite portabat. Quomodo Hispanis hodie omne capitis latum tegumentum Sombrero dicitur. Venatoribus idem tegminis genus Gratius tribuit Cyneget. et quidem

--- lucifugaque ex maele galeros.

Proprium autem viaticum hoc pileum Mercurio adscriptum, apud Poetas. Claud. de Rapt. Proserp. Carm. 33. v. 78.

Somniferam quatiens virgam, tectusque galero.

quia eius praecipue inter omnes Deos munus, tranare aerem etc. Apud Rom. Sacerdotalis proprie pileus fuit: Servius Danielis, Suet. Claud. c. 26. tria genera pileorum dixit, quibus Sacerdotes utuntur, Apitem, Tutulum, Galerum. Sed Apicem pileum sutile, circa medium virga [orig: virg‚] eminente: Tutulum pileum lanatum metae figura [orig: figur‚]: Galerum pileum ex pelle hostiae caesae. De quo tegminis genere intelligendus porro Athen. apud quem Larensius inquit: *pi/lous2 te toi=s2 kefalai=s2 perikei/meqa tw=n probati/wn derma/twn dasei=s2, Pileosque capitibus imponimus e pellibus ovillis densos. Ubi argumento hoc frugalitatis Romanae Pontifex hic utitur, quod etiam tunc inter sacra pileis istis ovillis uterentur, prisco ritu. Lanatus autem hic Galerus fuit, i. e. non corium nudum, sed cum sua lana, et ideo dasu\s2, densus crassus dicitur. Eiusdem meminit Apulei. in Apologia, Diogeni, inquiens, pera


page 345, image: s0345b

et baculus, quod Regibus diademae, quod imperatoribus paludamentum, quod Pontificibus galerum. Nomen a galea, quod eius formam imitaretur, uti docet Salmas. ad Solin. p. 556. unde et pro galea sumi videtur. apud Virg. Aen. l. 7. v. 688.

--- fulvosque lupi de pelle galeros
Tegmen habet ---

Sed et pro Galericulo accipitur, ut visum supra. Plura vide apud Ans. Soler. de Pileo s. 11. et Phil. Ruben. Elector. l. 2. c. 25. quibus adde Iust. Lips. de de Mil. Rom. l. 3. c. 1. Andr. Tiraquell. Catalog. Muliebr. Ornamentorum, inserto Commentariis ad l. 3. Connubial. Casp Barth. Comm. ad Calpurnium Ecl. 1. et Advers. l. 128. c. 17. Apud Recentiores insigne Ducalis potestatis galerum esse; ceterum de pileo Cardinalitio rubeo vocem proprie hodie usurpari, discimus ex Ceremoniali Rom. l. 1. s. 8. ubi de ritibus, quibus is novo Cardinali conferatur. Vide quoque l. 2. et hic [orig: hÓc] infra.

Galeri variae species.

Albogalerus, pileus erat apud Rom. solius Flaminis Dialis, vel quod maximus, vel quod Iovi immolata [orig: immolat‚] hostiae alba [orig: alb‚] fieri oportebat, Varro. Cardinalium Galerus, ruber, ex Innocentii IV. Pontif. decreto iis concessus, in Conc. Lugdun. A. C. 1244. significat, secundum Martinum Polonum, pro Ecclesia occumbendum, et cervices gladio messori subiciendas, si necessitas postulet. Secundum alios, participium sumae et regiae dignitatis, quam Pontifex sibi in Ecclesiam vindicat, indigitare solet. Iam olm enim purpura regium indumentum fuit. Utuntur eo Cardinales, tum in equestribus pompis, tum in festivis processionibus: et quidem in illis pro tegmine, in istis pro umbraculo. Antiquitus autem in Consistorio quoque et in Conciliis eum adhibebant, vide Macros Fratres in Hierolexico, ut et Theophilum Rainaudum de Pilco, s. 13. Simili Galerorubro in superque ense, ab Innocentio III. donatum esse Regem Scotorum Vilhelmum, scribit Hector Baethius. Episcopis peculiare capitis tegmen est, vitidis Galerus et mitra. Sic notat Petrus Bellon. l. 3. Observ. c. 34. Tutcis quoque in Religionis insigne viridem tiatam placere. De Thessalicis Galeris, arcendo Soli accommodatis, multa habet Hadr. Iun. Animasvers. l. 2. c. 6. Erant illi marginati, ac iidem cum Petaso; quales sunt galeri nostrates: Alias enim pilei communes marginati non erant, verum illis similes, quibus in lecto uti solemus etc. Figuras vide apud laudatum Soler.

GALESUS [1] ditissimus in agro Latino agricola, qui in eo tumultu, qui inter Ascanii comites et Tyrthei, armentarii regii liberos exortus est, cum pacis componendae studio medium sese inter puganantes infertet, in medio ardore pugnae est interfectus. Virg. Aen. l. 7. v. 135.

Corporae multa virum [orig: virŻm] circa, seniorque Galesus.

GALESUS [2] Calabriae fluv. in sinum Tarentinum desinens. Vi de Liv. l. 25. Eius meminit Virg. l. 4. Gerg. v. 126.

Qua [orig: Qu‚] piger humectat flaventia culta Galesus.

Ubi alii niger, unde Sidon. Apollin.

Fuscabat picei latex Galesi.

Horat. Car. l. 2. Od. 6. v. 10.

Dulce pellitis ovibus Galesi
Flumen.

Prop. l. 2. Eleg. 34. ad lynceum Poetam

Tu canis umbrosi subter spineta Galesi.

Eundem Eurotam nonnulli vocant teste Plyb. l. 8. Mart. l. 8. Epigr. 28. cuius epigraphe de Partheniana toga.

Qua [orig: Qu‚] saturat Calabris culta Galesus aquis.

Idem l. 2. Epigr. 43. cuius epigraphe in Candidum.

Te Lacedaemonio velat toga lota Galeso.

Idem l. 12. Epigr. 64. cuius epigraphe in Cordubam.

Albi quae superas oves Galesi.

Nic. Lloyd.

GALETES adolescens fuit formosissimus, ob formam Regi Ptolemaeo ita gratus, ut ipse Ptolemaeus quibusdam, qui ad supplicium trahebantur, eiusdem patrocinio pepercerit. Cael. Rhod. l. 7. c. 35.

GALEUS Graece galeo\s2, piscis genus in varias species divisum, e quibus galeum alopeciam, qui Rhodi optimus, pro acipenser e accepit Archestratus apud Athen. l. 7. p. 286. pinguem canem eum Syracusanis dici, addens:

*)en de\ *(ro/dw| galeo\n to\n a)lw/peka ka)\n a)poqnh/skein
*me/llh|s2, a)n mh/ soi pwlei=n qe/lh, a(/rpaon au)th\n,
*on kale/ousi *surako/sioi ku/na pio/na --- --

Sane Latini catellos eos pisces, Graeci quoque sku/llous2, skulli/a et skulla/kia vocarunt. Sed acipenser minor galeis, ac porrectiore


page 346, image: s0346a

rostro est, uti habes apud Athen. d. l. Vide plura de galeis apud Salmas. ad Solin. p. 1316. et de acipensere, supra. At galeo/s2 a)steri/as2 et as ascalabotes est, notis compunctis seu stellio, de quo vide suo loco.

GALGACUS Dux Caledoniorum, genere, et virtute praestans. Tac. Agric. c. 29.

GALGAL [1] vel civitas ultra Iordanem, non procul ab Hierichunte, ubi parvulos suos circumciderunt [orig: circumcidÍrunt] Israelitae. Ios. c. 4. v. 20. et c. 5. v. 8. Hic [orig: HÓc] Pascha celebratum. Idololatria [orig: Idololatri‚] postmodum pollutus locus. Hieron. in Hos. c. 9. v. 15. Neh. c. 12. v. 29. Torniel A. M. 1284. n 11. et 12.

GALGAL [2] urbs regalis, in qua habitabant Goim, i. e. gigantes, in tribu Manasse, cuius regem occidit Iosue, urbemque cepit. Tempore Hieronymi ostendebatur villula nomine Galgalis, ab Antipatri dein sexto milliario contra Sept.

GALGALA locus erat Palaestinae, prope Iordanem, ubi post transitum Ioranis castra metatus est Iosue, cum Israelitis, dum retram Canaan sibi vindicabant. Ibi lapides de Iordanis alveo translatos, memoriae ergo reliquerunt [orig: reliquÍrunt] Israelitae. Postae in tribu Beniamin. Item, opp. tribus Nephthalim. 1. Sam. c. 10. v. 8. Macc. c. 9. v. 2.

GALI herba in Guzaratae Regno vocatur, e qua Veterum *)indiko\n, quod nonnulli iam aiunt inexploratae inventionis esse, parari solitum fuisse, ait Salmas. Hodie certe eius ad tincturam skenasi/a ibi plurimum celebratur. Vide eum ad Solin. p. 1332. et infra, ubi de Indico.

GALIANUM opp. Salentinorum.

GALIBI populi Amer. mer. in Guaiana reg. versus oram littormaris Bor. inter Caianam Ins. et fluv. Surinamum.

GALICIA vide Gallaecia Plin. l. 3. c. 3.

GALILAEA Syriae regio celeberrima, ad Sept. Iudaeae sita. Eam Geographi duplicem esse statuunt, superiorem sc. et Inferiorem. Superior iuxta Tyrum, Sidone, et Caesaream Philippi sita est, et vocatur Galilaea gentium Is. c. 9. v. 1. Matth. c. 4. v. 18. vel quia illic gentes usque ad Solomonis tempora habitarint, vel quod Hiramo regi Tyriorum oblata sit. 1. Reg. c. 9. v. XI. Haec in tribu Aser et Nephthali sita fuit. Inferior Galilaea circa Tiberiadem, et stagnum Genesareth in tribu Isaschar et Zabulon posita est, in qua christus frequenter est versatus. Ioh. c. 4. v. 3. Unde etiam Galilaeus vocatus est. Matth. c. 26. v. 69. Et Iulianus o( parabaths2 Christianos per contemptum Galilaeos nuncupare solitus est. Euseb. l. 10. c. 35. Eccl. Hist. Vide Ioseph. Antiqq. l. 3. c. 4. Totius fines sunt, a Sept. Syria seu Phoenicia, interiacente Libano; a Mer. Samaria et Carmelus mons; ab Or. Iordanes fluv. ab Occ. mare Magnum seu Medit. Hic [orig: HÓc] Servator noster conceptus, educatus, et ut plurimum conversatus innumera patravit miracula. Guidoni Regi Hierol. cum toto regno erepta a Saldino, A. C. 1187. hodie sub Turcis gemit. Vocabatur etiam olim Galilaea tem pus illud omne, a Resurrectione seu Pascha, usque ad Ascensione, quod in Galilaea Servator noster exegit, Meurs. Baudr. etc. Vide et Moret. Addo, quod Galilaea reg. postquam Palaestina a Saracenis erepta est a Christianis, Galilaea et Tiberias, in eo Regno, Dominis propriis subesse coepit, cum tit. Principatus: qua de re vide aliquid infra, in voce Princeps. Porro Galilaea, Graecis dicta est feria tertia Paschatis, ut iam aliquid hac dere tetigimus. Leo Gramm. in Constantino Porphyrog. *kai\ th=| tri/th| tou= *pa/xa th=| legome/nh| th=s2 *galilai/as2 eu)gogei=tai kai\ stefanou=tai, Et tertia [orig: terti‚] feria [orig: feri‚] Paschatis, quae Galilaea dicitur, benedictionem accipit ac coronatur. Ubi Scylitzes nude habet, th=| tri/th| th=s2 *galilai/as2, tertia [orig: terti‚] Galilaeae; Zonaras vero, th\+ tri/th| tou= *pa/xa, tertia [orig: terti‚] Paschatis, C. du Fresne Gloss. At Filesacus l. de Quadrag. c. ult. ait, hoc nomine intelligi tertiam a Paschate hebdomadem, cui id nominis adscripserint Graeci, quod circa istud tempus ibi potissimum post resurrectionem Discipulis sese conspiciendum praebuerit Christus. Idem Leo Allatius docet de Domimcis et Hebdom. Graecorum, sic tamen ut iudicium adhuc suspendat. Nec immerito: totum enim tempus Paschale usque ad Ascensionem, hoc vocabulo indigitari, contendit, Cl. Meurs. in Gloss. quod in Galilaea id tempus Servator noster exegisset, probatque ex Zonara, th\n tri/thn tou= *patri/thn *galilai/an appellante, ubi de Helena, Romani filia, Constantino Imp. nuptum data, vide et Dominic. Macrum in Hierolexico: cui adde Cl. Suicerum Thes. Eccl. Sed et Galilaea locum denotabat in Aede facra, ubi omnibus Dominicis per annum processio terminabatur; praecedente Ep. et sequente Clero: ut innueretur, Christum post resurrectionem Discipulos suos in Galilaeam praecessisse, id vide et Auctores han in rem laudatos C. du Fresne in Gloss. e quibus Rutpertus Tuitiensis de Div. Offic. l. 5. c. 8. Locus ille, inquit, quo processionem suprema [orig: suprem‚] statione terminamus, recte a nobis Galilaea nuncupatur. Ubi tamen Hemereus de Academ. Paris. l. 7. Galilaeam porticum interpretatur, quam Franci Galeris cocant. Qua [orig: Qu‚] notione videtur usurpasse Hugo Flaviniacensis in Chron. Virdun. p. 168. Et defunctus, in Galilaea tumulari meruit, i. e. in claustri porticu etc. At Galilaei, per contemptum, Iuliano Apostatae Christiani appellati sunt, qui nec digniori nomin Dominum nostrum honorare sustinuit. De Paulo Lucian. Quando autem me Galilaeus ille convenit recalvaster, naso aquilo, qui in tertium caelum usque per aerem [orig: aÍrem] ingressus est. De Christianis Theodoret. Hist. Eccl. l. 3. c. 7. Ac primum vetuit, ne Galilaei (sic fidei Ser vatoris nostri consecratos nuncupabant) Poeticam [orig: PoŽticam], Rhetoricam aut Philosophiam discerent. Et Chrysostom. Orat. c. Gentes, Galilaeos nos in edictis suis pro Christianis tum ipse appellans, tum Principes, ut idem factitarent, exhortans etc. Vide Macrum in Hierolexico.

GALIANTHIAS Praeti filia, apud Thebanos culta est, quos sacra eius ante Herculis sacra praemisisse, docet Antonius Liberalis c. 29. Vide Voss de Idolol. l. 1. c. 13.

GALILAEUS Galilaei insignis Mathematicus, Florentinus, scriptis in ventisque inclitus. In Sole maculas, in Saturno figurae varietatem, vicissitudines Veneris Lunaribus hand absimiles, Stellites


image: s0346b

Iovis, quos Astra Medicae vocavit, etc. observaste legitur. A. Mich Maestlino Copernici sententiam edoctus, de motu terrae, rationes invenit, quibus illa redderetur confirmatior. Hinc Inquisitioni subiectus, in carcere per 5. vel 6. An. languit, coactus An Aet. 60. palinodiam canere. Obiit A. C. 1642. Fabius Longanissa, Ep. ad Iansen. Voss. de Mathem. Moret. P. Frcherus Theatr. Viror. Erudit. claror.

GALINDIN provincia Prussiae Ducalis, eam ab ortu Brumali ad Lithuaniae, Podlassiae, et Mozoviae fines terminaus, perpetuis fere silvis, et solitudinibus damnata. Ioh. Matal Metell. Hinc Galindc, vel Gallindae. Vide ibi.

GALLA [1] filia Valentiniani Imp. ex Iustina, nupsit secundo Theodosio M. Zosim. l. 4. Item, uxor Iuhi Constantii, fratris Constantini Mag. Mater Galli, fratris Iuliani Apost. Item, fil. Symmacuri, vidua, a Fulgentio, et Gregorio Mag. l. 4. dialog. c. 13. insigniter laudata.

GALLA [2] Nigra ad tingendas lanas aliosque usus olim adhibita de qua vide Salmas. ad Solin. p. 274. et plura de galla in genere, apud Plin. l. 16. c. 7. toto.

GALLACDUM Castrum olim Galliae fortissimum a Ricardo Angliae Rege in rupe excelsa, ad Sequanam, iuxa Ins. Andeliaci exstructum, oppugnatum est a Philippo Aug. Gall. Rege mensibus amplius quinque, captumque. Vulgo Chasteau Gaillard nunc, in vici formam redactum est, prope Andeleium. Hadr. Vales. Not. Gall.

GALLAECI vide Callaicus, et Gallaecia.

GALLAECIA [1] citerioris Hispaniae regio, maxime in Occ. extensa, alias cum tit. reg. a Teucro Telamonis fil. condita, qui eo tempore, quo de Patris sui obitu factus est certior Salamine, in patriam se contulit, sed eius ingressu eum prohibuit Erisatius cognatus. Aiacis fil. cui cum Teucer resistere non posset, mari in Hispaniam venit navesque circa locum, ubi nunc Cartagena est, subduxit. Inde solvens, fretumque Herculis transgressus, Hispaniae oras legit, usque dum in provinciam, quae nunc Gallaecia dicitur, appulit. In qua cum Graecis, qui cum sequebantur, pedem fixit, camque tunc desertam nec antea cultam, vitaeque ob id incommodam colere coepit, fundavitque in ea civitatem Celtenes, quod eius lingua [orig: lingu‚] Coloniam Graecorum significabat. Ibi Teucer, quamdiu superfuit, vitam egit. Gothi postea aliam Gallaeciae pariem colonis an pliarunt, cumque se Graecis iunxissent, nomina quoque iungentes se Gallegos Provinciam que Gallaeciam nominarunt. Eius primus Rex fuit Garcias, fil. Ferdinandi Mag. primi Castellae regis. In hoc regno Gallaeciae 60. civitates oppidaque primatia reperiuntur Ioh. Matal Metell. Habet ab Occ. et Sept. Oceanum Atlanticum; a Mer. Portugalliam; ab Or. Asturias, et regnum Legionis. In finibus Gallaeciae, fudit Iosephum Saracenorum primcipem, Froila Alphonsi fil. A. C. 757. Vasaeus in Chr. Ordonius dein, sede ex Asturiis Legionem translata [orig: translat‚], Saracenos regno expulit, A. C. 923. Mariana in Hist. Postea civili dissensione Hispanis inter se collisis, regnum Legionense, et Gallaeciam Saraceni tantum non occuparunt totam, donec Almansor, LXXM. amissis victus est. A. C. 985. 993. et 998. Idem. Ex hoc regno oriundi Antonius, et Michael Galliciones, primum apud Basilienses, chartaceam artem excitarunt [orig: excit‚runt]: Unde occasio tot tamque nobilibus Chalcographiis, quibus postmodum urbs illa prae plurimis aliis effloruit, Urstis. Hist. Basil. Incolae Gallaeci vel Callaici, vett. Morerio, comprehendentes Amphilochos Iustino, Celticos Melae et Ptol. Celtos Strab. Tamarices et Lucensios eidem Ptol. Lucentes Plin. l. 3. c. 12. memoratos. Compostella peregrinationibus ad S. Iacobum susceptis frequens, Tude Elmi vel Telmi, nautarum Patroni, pro superstitione gentis patria est: Caronium, portum ex Hispaniae optimis habet, praeter quem 40. alii in Gallaecia numerantur: in qua et fluv. Lethe, hodie Lima, fontes habet. Vide Plin. l. 4. c. 20. Ptol. l. 2. Strab. l. 3. p. 152. et 162. Boterum Rel. Hisp. Cluv. Merulam, etc.

Urbes Gallaeciae.

Auria Orense. Baiona Baione. Coronium Corunna. Compostella et Compostellum S. Iago seu, et melius, Compostella. Flavium Brigantium Betanzos. Isia Flavia Padron. Lucus Lugo. Mindon Mondonnedo. Tude Tuy.

GALLAECIA [2] Nova regio Novae Hispaniae, in Amer. Mer. versus mare Austrinum, prius ab Incolis Xalisco vocata, quam primus detexit et acquisi vir Nunus Gusmannus, qui in ea urbes aliquot fundavit, nempe Compostellam, ubi sedes Episc. et Consilium Regium. Sp. sancti: Conceptionis: Michaelis et Guadalaxaram celeberrimam ac totius regni caput. Alii, et quidem rectius, inventionis gloriam Consalvo Sandovallio, a Cortesio huc misso, attribuunt. Vide Herreram c. 11. Regio aspera est, et incolae sunt feri ac crudeles, qui ab esu carnis humanae non abstinent. Pertinet ad novam Galliciam regio illa, quae Cultacana dicitur, ab urbe huius nominis. Ioh. Matal Metell Mercat. Sub ipsa sunt provinciae Xaliscum et Guadalaxara. Baudr.

GALLAEUS Theodorus scripsit Elogia XII. Cardinalium doctrina illustr.

GALLENSIS seu VALLENSIS Ioh Volterris natus, duodecimo anno post primam Collectionem Decretalium (quod tempus incidit in Saeculi XIII. initium) Pontificum, qui Bernardum Circam (primae Collectionis Auctorem) sequuti aliqua ediderant, Decretales et Rescripta ex Gilberti, et Alani collectionibus congessit: quibus etiam Caelestini III. addidit et Scholiis suis illustravit. His postea Hugo Ep. Ferrar. ab Innoc. III. Saepe relatus et Bernardus Maior Compostell. Archidiac. suas interpretationes addiderunt [orig: addidÍrunt]. Sed et Anton Augustinus se insuper Vincentii, Tancredi, Alani, Laurentii, aliorum, non pauca etiam


image: s0347a

sine nomine Scholia, in secundam hanc compilationem, vidisse testatur, eaque eiusdem Ioh. Gallensis esse censet, Praefat. Collect. antiqq. decret. Edita est quoque eadem Compilatio ab Anton. Augustino modo dicto, inter antiquas Decretalium collectiones, Gerhardus von Mastricht Hist. Iuris Eccles. n. 348.

GALLERA seu GALLORA vicus Thusciae, ad Galloram fluv. ab urbe Roma ad 14. mill. pass. Inter urbem Romam et Bracenum. Utrunque Galera dicitur.

GALLESIUM [1] vulgo GALESE, urbec. prov.Patrimonii S. Petri sub Pontif. cum tit. Duc. familiae Altempsiorum.

GALLESIUM [2] urbs Ephesi. Steph.

GALLETI apud Henr. Knygthonum A. C. 1342. in quarum prima (acie) fuit Dominus Galfridus Chamis cum multis Galletis, qui statim victi sunt ab Anglis; sunt Gallenses, quos Galois vocat Froissardus volum. 1. c. 121. et alibi passim, quique Gallis contra Anglos semper militarunt. Eorum virtutem bellicam extollit Chronicon Bertrandi Gueschlini MS. An quod ita nuncupari ambirent viri nobiles, qui in Galliam, pro Gallensibus militandi causa [orig: caus‚] expeditionem susceperant? Vide Duchen. in Hist. Montmorenciaca, laudatum C. du Fresne in Gloss. it. in voce Caletae etc.

GALLEVA Atrebatum opp. Albionis. Vide Caleva.

GALLI [1] gens Europae nobilis. Hos auctores quidam fabulosi Gomeritas, a Gomero Iapeti fil. vocatos olim asteruerunt [orig: asteruÍrunt]: Alii Aborigines fuisse, et a Galata Herculis fil. dictos, contendunt, inter quos, Diod. est Sic. Amm. Marcell. l. 15. c. 9. illos Celtas, a Principe gentis, et Gallos, ab huius matre cognominatos vult. Strab. l. 5. p. 212. nomen hoc a nobilitate et fama: Hieronym. et Isid. a Graeca voce *ga/la, quod lacteo candore niterent, illis impositum credit. Quidquid horum sit, certum est, iam Tarquinii Prisci tempore illud increbuisse, nec omittenda interim Cluverii coniectura, a Celtica voce Galleno, quod iter facere migtare proficisci denotat, gentem appellatam esse dicentis. Ad bellum prompri, plus negotii reliquis gentibus Romanis facessebant, Cicerone Sallustioque restibus: unde ne Sacerdotibus quidem a militia contra hos immunitas: Quod item inter Gallos factum, ubi nec aetatis ulla erat excusatio. Interim impetu, quam constantia [orig: constanti‚] laudatiores, cetera magnanimi erant, et ut Divico, Helvetiorum Caput, apud Caes. ait, l. 1. de bello Gallico c. 1. et 3. prae fraudibus dolisque fortitudinem habebant. Ruinas aedium, ut Aelian. refert, minime veriti, etiam per flammas hostem insequi pulchrum rebantur: In pugna ad Cannas nudi, et inermes depraeliati sunt, Liv. et Polyb. auctoribus. Nec ab humanitatis tamen studiis alieni, Eloquentiam mire excoluerunt [orig: excoluÍrunt], vide in voce Druidae. Venando belli simulacra ciere [orig: ciÍre], otio damnato, soliti sunt. Interim in saevitiam proclives, hostes immolare non erubuerunt [orig: erubuÍrunt], arrogantes insuper, et novarum rerum plus aequo curiosi, aliorumque contemptores; in duo olim divisi genera Sacerdotes, et Nobiles, plebem a Comitiis arcebant, potentiorum exactionibus mirum in modum afflictam. Feminis virilis animus, in quas maritis ius vitae et necis fuit, donec in dissensionibus quibusdam sopiendis egregia [orig: egregi‚] opera [orig: oper‚] navata [orig: navat‚], maioris aestimari coeperunt [orig: coepÍrunt]. Funerum pompa magnifica, qua [orig: qu‚] cum defunctorum cadaveribus, quidquid in iumentis mancipiisque carissimum, simul arsit. Quamvis autem Martem toti spitarent, non tamen cultum agrorum omnino despexerunt [orig: despexÍrunt]. Hinc lini Gallici laus, et opulentum commercium, apud Plin. l. 3. c. 5. tanti etiam ex regione reditus, ut Iulius Caesar aes alienum, quod immensum conflaverat, ex facili dissolveret, Gallico aere contra Remp. militaturus. Porro ingens gentis fecunditas, unde migrantium quasi diluvio Italia inundata, in qua Roma capta, Mediolanum, Genua, Aquileia, Verona, Senae, Patavium, Cremona, Placentia, Bergamum, etc. conditae, et parti Italiae Gallaie Cisalpinae nomen: Nec Germania, Hispania, Anglia, Slavonia, imo et Graecia Macedoniaque, ubi Galatiam constituerunt [orig: constituÍrunt], ab illis mansit intacta. Plurimis in locis Aristocratice olim gubernati, Reges quoque habuerunt [orig: habuÍrunt], sed consensu populi electos. Alii Democratiam inter illos viguisse, cuius summa tantum non penes Druidas, asserere malunt, de quibus legi meretur Caesar. A Iulio Caesare domiti per 5. saecula Romanum venerati sunt apicem, per 17. provincias, quarum 6. Consulares erant, divisi. Constantinus Magnus Comites in Civitatibus, Ducesque in locis quibusdam limitaneis constituit; et ius Romano more dictum, servatis tamen, et municipalibus quibusdam statutis: Idem Imp. cum A. C. 330. munus praetorio Praefecti quatuor viris divideret, ex his unus Gallis praefuit, sub quo tres Vicarii, in Gallia unus, in Hispania alter, tertius in M. Brit. Quod obtinuit, donec Franci, Germanica gens, in has oras profecti, in unam cum Gallis gentem coaluerunt [orig: coaluÍrunt]. Dii illorum quondam Teutates. i. e. Mercurius, Heus vel Hesus i. e. Mars. Taramis qui idem cum Iove: sicut Apollinem sub Beleni, et Plutonem sub Serapionis coluere [orig: coluÍre] nominibus. Praecipuus tamen apud illos Mercurii cultus, et Martis, quem ex decreto Senatus reliquorum instituerunt [orig: instituÍrunt] heredem. Erga Herculem quoque, tamquam politioris vitae auctorem, non tepida illis religio, sed Saturnum etuebant, humano proin sanguine illum propitiaturi: quibus victimis uti iis sollenne quoque, tum pro salute alicuius ex Magnatibus, tum quoties arduum quid aggressuri erant, aegre a cruenta hac lege, Imperatoriis edictis absterriti. Saeculo post Christum natum primo, ut quidam volunt, certe secundo, magna Gallorum pars ad fidem conversa est: Imo Apostolus Paulus, psot primum Romanae commorationis biennium, visitatis Ecclesiis Orientalium, Italiam, Galliam, et Hispaniam illustrasse creditur, A. C. 60. Sixtus postea Ep. Rom. per Peregrinum, Gallos in Christianismo confirmasse legitur, A. C. 130. in quos saevitum, sub Antoninio Philosopho, tamquam Thyesteorum conviviorum, et Oedipodeorum incestuum reos, A. C. 170. Unde Vetius Epagathus nobilis, Sanctus Diaconus Viennensis, Maturus, Biblis, et Blandina feminae, Photinus Ep. Lugdunen. cui Irenaeus successit, Martyrio coronati Attalus item, qui ob


page 347, image: s0347b

delectum ciborum, Alcibiadem martyrem reprehendit. Postea a legione Melitina aliqua quies. Florentissimae in Celtis Ecclesiae; circa A. C. 180. ut et in reliquis Orbis partibus, quibus eadem cum hodiernis Protestantibus dogmata, vide Iraenaeum l. 1. c. 2. et 3. Mox iterum sanguinis rivi, circa A. C. 208. sub Helvio Pertinace, et Irenaeus, cum innumera fidelium turba, martyrio sublatus. Vide Gregor. Turon. l. 1. Eriam in Gallia Ecclesiarum meminit, circa A. C. 312. Athanas. Ep. Synodica [orig: Synodic‚], apud Theodoret. l. 4. c. 3. quo tempore Synodus Arelatensis, c. Arium hobira est. Hilarius dein Pictav. Ep. coniugatus, circa A. C. 350. Martinus autem Ep. Turonensis A. C. 384. floruere [orig: floruÍre]: et quamvis circa A. C. 385. Syricius Ep. Rom. caelibarum promulgaverit, nihilominus non minus in Gallia, ubi plurimae Synodi celebratae, ac in Hispania, etiam post 200 Annos Ecclesiastici uxorati mansere [orig: mansÍre] Ithacius quoque Ep. eodem tempore, a Maximo tyranno, Priscillianistarum excidium impetravit, in quos cum nimis rigide animadversum crederent Martinus, et Ambrosius, 14. Annorum schisma ortum est. Post haec Vigilantius Gallus, Praesul Hispanus doctissimus, caelibatu damnato, reliquias Martyrum non aodrandas, nec cereos in templis clara [orig: clar‚] luce accendendos esse etc. docuit circa A. C. 406. Iam in Francorum nomen, sub Merovaeo, transeuntes Galli, A. C. 451. Anana haeresi, quibus Gothi Tholosae sede fixa [orig: fix‚] adhaerebant, infestati sunt: Lupus autem Aurelianensis Ep. floruit. Sicut Mamertus Ep. Viennensis, A. C. 466. Rmigius Remensis, Gallorum Apostolus dictus, A. C. 469. et Isid. Arvernorum Ep. A. C. 490. Sub Clodovaeo, tota Christianum nomen amplexa gens est, A. C. 449. paucissimis montium incolis exceptis. Celebres fuere [orig: fuÍre] A. C. 555. B. Medardus Noviomensis, et Gildardus Rothomagensis, Epp. sanxitque Childebertus, ne Iudaei domo proditent, a Cena Domini, et sanctis diebus, usque ad proximum diem profestum. Chramnus vero in ministros Dei saevus, incendio periit, A. C. 564. Post haec nox orbi incubuit, et Dagobertus Dionysii Parisiensis Clodovaeus reliquiarum cultum, territus auxit: Sigibertus vero, ut prolem susciperet 12. Monasteria fundavit. Kilianus dein Franciam peragravit, A. C. 686. Vulfranus Ep. Senonensis floruit, A. C. 692. Crevit in Gallia Pontificum auctoritas, a quo Zacharias Pipinum Franciae R. dedit, A. C. 751. et Carolomannus, Rachesis, Childericus coenobia ingressi sunt. Interim Gallorum Epp. cum Episcopis Germaniae, Synodo Francofurti sub Carolo Mag. habita [orig: habit‚] A. C. 797. Concilium Nicenum 2. quo imaginum cultus stabilitus fuerat, damnarunt: his tamen, pro liturgia Ambrosiana, Romana seu Gregoriana obtrusa est ab Imp. in Concilio Turonensi, A. C. 812. Caelibatum per Galliam inprimis, et Germaniam strenue promovit Nicalaus I. A. C. 858. Bertramus vero Presbyter, iussu Caroli Calvi, Rabani sententiam, de figurata locutione verborum S. Cenae defendit, A. C. 876. secutus Berengarius Andegavensis Eccl. Archidiaconus, A. C. 1024. et seqq. qui eandem sententiam, ex mente Augustini, acriter propugnavit. Bruno Ordinem Carthusianorum instituit, A. C. 1087. quem secuti ex Benedictino Cistertiensis, et Bernardinus, A. C. 1112. Rhemis in concilio Bernardus vitia Cleri, et Pontificum liberrime reprehendit. A. C. 1131. idemque Ecclesiam, Roma [orig: Rom‚] pereunte, in Gallia salvam esse posse, et Antichristum prae foribus esse monuit, A. C. 1145. Interca Petrus Bruis, per annos 20. Tolosae Religionem puriorem docuit, exustus A. C. 1147. maiori fervore Henrico Monacho, discipulo eius, idem faciente, tanto successu, ut Galliam fere totam sua [orig: su‚] doctrina [orig: doctrin‚] impleret. Auctore etiam Valdo, Valdenses seu Albigenses lacertos movere, A. C. 1152. Bibliaque Gallice sunt ab illo versa: et cum Philippum Augustum Regem Clemens III. excommunicaturus esset, respondit is, se eius Sententiam non reformidate, edoctus ex Ioachimo Abbare, Antichristum iam natum esse. Almericus A. C. 1200. imagines, altatia, Sanctorum invocationem, Transubstantiationem oppugnavit. In Albigenses dein saevitum, A. C. 1208. et 1218. Senserunt [orig: SensÍrunt] eodem tempore Galli gravem Honorium Pontif. qui Anglos Gallosque exactionibus vexans, dictitabat: Debent matris inopiam filii sublevare: Proin Ludovicus IX. cognom. Divus, pragmatica [orig: pragmatic‚] sanctione has Romanae Curiae technas rescidit: infelix contra Albigenses, A. C. 1226. qui sub onere immensum crevere [orig: crevÍre]. Philippus Pulcher, a Bonifacio VIII. excommunicatus, generose iniuriam vindicavit, A. C. 1301. mox Clemens V. Papalem sedem Avenione sixit, A. C. 1305. sub quo, praesente Philippo, Concilio Viennensi A. C. 1311. inter alia, de Reformatione Ecclesiae, actum est: Ioh. dein XXII. quod animarum negaret immortalitatem, flammis dignus a Rege iudicatus est. Indulgentias a Clemente VI. concessas publico scripto refutavit Parisiensis Academia, A. C. 1350. Pontificem Antichristum esse docuit Nicolaus Oremus, qui etiam iussu Caroli V. Regis Biblia Gallice vertit. A. C. 1370. Alanus quoque tum Charterius, in libro Somnii Viridarii auctoritatem Papae deiecit. Circa A. C. 1395. sub Carolo VI. a Sorbona decretum, ut subditi ab utriusque Pontificis, qui tum erant, obsequio eximerentur, quod valuit, et totos tres annos Papae eclipsin facile tulit Gallia. Pragmaticam sanctionem publicavit Carolus VI. A. C. 1439. Annatasque regno efferri prohibuit. Quae postmodum, sub Reformationis initia, religionis mutatio contigerit, quaeque circa Concilii Tridentini decisiones admittendas, a Regibus acta, ex Meterano, Thuano, Laeto, aliisque peti possunt: unicum hoc addo, quod Meteranus, post clades ad S. Quintini Fanum, et Gravelingam A. C. 1557. et 1558. acceptas, cum pleraque Gallica Nobilitas in Flandriae carceribus detineretur, plurimos illorum, dum captivitatis taedium Biblica [orig: Biblic‚] lectione fallere ab amicis moniti conarentur, on veritatis agnitionempervenisse, indeque liberatos, Latinos eiurasse ritus, observavit. Primus autem qui publice in Gallia religionem e Nobilitate professus est, fuit Franciscus


page 348, image: s0348a

Andelotius Gasparis Colinii Admiralis Galliae frater etc. Praeter antiquos de Gallorum gente scriptores, vide Maginum, Bonavent. Castellionium de Gall. Insubr. ant. sed. Ioh. Picardum, Petrum Ramum, de moribus vett. Gall. Steph. Forcatulum de Gall. Imp. et Phil. Ioh Goropium Becanum, Barthol. Chassanaeum, Fauchetum, Duchenium, Bellaium, Natalem Talepied. Hist. des Druides, Eubag. B. Rhenan. qui de Gallorum in Hercynium saltum migratione l. 1. et veiere lingua l. 2. pluribus disserit: addente varia egregia Ottone IC. Notis ad eum p. 241. et 371. etc. Ioh. le Maire, Dupleix, Mezeray, Pithoeum, du Vallium, Sansonem, Moret. in Dict. Hist. Vales. in Gallia Lugdunensi, etc. Quaere etiam in vocibus Celtae, Druides, Franci, Francia, Gallia, Parisii, etc.

GALLI [2] sacerdotes Cybeles in Phrygia, dicti a Gallo flumine, cuius aquas cum bibissent, statim furere incipiebant, adeo ut se ipsos castrarent, quod aliter citra perniciem facere non poterant, nisi Samia [orig: Sami‚] testa [orig: test‚]. Hi sacra facientes furentium more capita rotabant. Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 567.

--- Crinemque rotantes
Sanguinei populis ulularunt [orig: ulul‚runt] tristia Galli.

Nic. Lloydius. Plin. l. 5. c. 32. et l. 6. c. 1. Alii dictos eos volunt a Gallo quodam, qui primus Cybeles fuerit sacerdos. Quare autem se ipsos castraverint, haec causa perhibetur: Cum Dea Cybele puerum Phrygem formosissimum Atyn nomine, suis sacris ea [orig: e‚] lege praefecisset, ut perpetuo castitatem servaret, is haud diu post Sangaritidem Nympham compressit: Quare ab irata Dea in furorem actus, cum Dindyma venisset, manusque sibi afferre conaretur, miseratione Deae, furore utcunque liberatus, a se interficiendo quidem abstinuit, virilitatem tamen sibi amputavit; a quo tempore castratis Sacedotibus Dea gavisa dicitur, qua de re prolixum exstat Catulli carmen. De iis ita Apul. Miles. l. 8. Diu capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus, crinesque pendulos rotantes in circulum et nonnumquam suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro, quod gerebant, sua quisque brachia dissecant. Totum itaque caput torquere, crinem rotare, corpusque circumagere solebant hi seu Curetes, seu Corybantes seu Galli. Turneb. in Eumenid.

--- Tibi nunc semiviri teretem comam
Volantes iactant Galli.

Unde Gallantes, Varroni dicuntur homines insani ac furiosi, ab his matris Deum [orig: DeŻm] Gallis. Aerea porro illis tympana et buxus, ut videre est supra in vocibus, Corybantes, Curetes, Cybele etc. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 17. v. 18.

Circum arguta cavis tinnitibus aera, simulque
Certabant rauca resonantia tympana pulsu,
Semivirique chori.

Eosdem Idaeos Dactylos quoque et Lares nominatos reperias, quibus qui praeerat, Archigalli nomine insignis, in omnes eos summum habebat imperium. Meminit eius Tertullian. Apologet. c. gent. c. 24. cum ait: Archigallus ille sanctissimus, die 9. Kal. Apriles, quo sanguinem impurum, lacertos quoque castrando libabat, pro salute Imp. Marci iam interempti, solita aeque imperia mandavit. Hic primus cymbala praelata in illis sacris pulsabat. Iuv. Sat. 9. l. 3. v. 62.

Cymbala pulsantis legatum fiet amici?

Ubi vet. Schol. Archigallum indigitari vult: sicque videtur intelligendus Claud. in Eutrop. l. 1. Carm. 18. v. 279.

Cymbala ferre licet, pectusque illidere pinu,
Inguinis et reliquum Phrygiis abscindere cultris etc.

Veterum aliquot marmorum inscriptiones, ubi Archigalli mentio, collegere [orig: collegÍre] Lilius Gyrald. Syntagm. 4. Hist. Deorum et Onuphr. Panvin. De iisdem Gallis non omittendus Dionys. l. 2. ubi, Romae, inquit, nulla peregrina, sacra sunt recepta publice: sed etiam si qua oraculorum iussu aliunde introducta sunt, suo more coluntur a civibus, abdicatis fabularum miraculis, sicut in matris Ideae sacris sit. Praetores enim quotannis Romano ritu victimas ei caedunt et ludos faciunt: sacerdotio vero eius funguntur Phryges, vir et mulier, eamque vicatim circumferunt more suo circulatorio, pectora plangentes ad cantum tibiarum tympanorumque sonitum. Ingenuus autem Romanus nemo est mitriacus, nec oberrat ad Phrygios modulos indutus synthesin, neque ex decreto Senatus initiatur magnae Matris orgiis. Recepta vero fuisse Cybeleia id urbem sacra, missosque Pessinuntem, qui Deam arcesserent, docet Liv. Dec. 3. l. 9. Suet. Aug. c. 68. Sttab. o. 12. p. 543. etc. Addam et hoc, solis hisce Sacerdotibus stipem colligere fuisse permissum, cum ceteris id prohibitum esset. Unde Cic. de L. L. l. 2. Praeter Ideae matris famulos eosque iustis diebus, ne quis stipem petito. Et paulo post interpretans hanc legem: Stipem, inquit, sustulimus, nisi eam quam ad paucos dies propriam Ideae matris excepimus. Implet enim superstitione animos. Plura vide, praeter Auctores supra passim memoratos, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 4. alibi, Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. s. 2. etc. ut et infra in voce Metragyrta, it. Praecisi. De ementito vero eorum furore et ficta vaticinatione ac gallandi modo, vide inprimis octavam: Appuleii Milesiam, ut et aliquid infra, ubi de Halicaccabo, it. in voce Telchinas. Sed et Murmillones antea Gallos vocatos esse, quod genere armaturae Gallico uterentur, notat Festus: quemadmodum Samnites gladiatores ab eadem causa dicti sunt, quod Samnitum ornatu essent armati, Salmas. ad Solin. p. 39.