December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0267a

FISCALINI una ex 3. Servorum apud Germanos olim classibus: nomen illis, quod res et corpus Fisco Regis cessissent, unde et Regois Servos, vulgo KŲnig-Leuth, Fiscals-Leuth, Historiae ac LL. priscae vocant. Vide Ottonem IC. Notis ad B. Rhenan. Rer. Germ. Nov. Antiqq. l. 2. ut et Ecclesiastici supra.

FISCALIS Promotor inter Officiales Inquisitionis, in Eccl. Rom. quid muneris gerat, dicemus infra in voce Promotor. Moneo hic [orig: hÓc] saltem, postquam Inquisitor informationem recepit contra reum sibi denuntiatum, illo praesente Promotorem praesentare in iudicio libellum accusatorium, continentem capita delictorum, de quibus teus fuit delatus, illumque exhibere Inquisitore, in hunc circiter modum: Ego N. Officii sanctissimae Inquisitionis Fiscalis, coram vobis Reverend. Inquisitore iudice delegato in causis fidei contra haereticam pravitatem, criminaliter accuso N. qui cum sit Christianus, baptizatus, et velut talis ab omnibus habitus, a side Catholica recessit, et ad pestiferam haeresin --- talem videlicet, et talem, impie accessit, praedicans, scribens, componens fir miterque asserens multa dogmata haeretica etc. quibus connumeratis concludit, petens ut N. tamquam haereticus pertinax puniatur et poenas gravissimas haeresis poscit. Vide Iac. Simancam de Cathol. Institut. Eymericum Directorio Inquisit. Franc. Pegnam Praxi Inquisitorum. Ampliorem huiusmodi libelli formam invenies apud Lud. a Paramo Hist. Inquisit. l. 3. Qu. 9. n. 21. Solet autem accusationis copia fieri reo, cui protinus per articulos respondendum, tabellione coram Inquisitoribus responsum tei excipiente: qui si adhuc negaverit Advocatus ei datur, Fiscalis vero intra terminum a Iudicibus praefinitum testes itetum producit, et reus suas defensiones probat. Ordinarie autem accusationem, cum scripto proponitur, complura atque conficta gravamina continere, observat Regin. Gonsalvius S. Inquisit. Hisp. Art. det. ubi et cur id fiat, addit Ceterum in sua patria Fiscalis munere fungi nemo potest, negratiae aliquid tribuere videatut etc. Vide Phil. a Liborch Hist. Inquisit. l. 2. c. 5. et 6. ubi scripta Inquisitionis sub tribus clavibus custodienda Promotori Fiscali et Notaris incumbere monet, et l. 4. c. 17. nec non infra in voce Promotor, it. Vexillum.

FISCAMNUM in Caletibus, locus Galliae, ubi Waningus Confiliatius Chlotarii III. hortatu Andoeni, Ep. Rotomagensis, onasterium puellarum condidit, illudque SS. Trinitati dicavit. Ad mare est, vulgo Fescam en Caux. ubi vallis, saltus, Monasterium et opp. cognom. Monasterium autem pridem a Monachis occupatum est. hadr. Vales. Not. Gall.

FISCELLA exilis fiscina, e iunco contexta, apud Tibull. l. 2. Eleg. 3. v. 15.

Tunc fiscella levi detexta est vimine iunci,
Raraque per nexus est via facta sero.

Item palmarum foliis; freqvenes olim Monachorum labor, vide infra ubi de illis: Graec. ta/laros2 est, e cuiusmodi fiscellis, quas formellas recentiores dixere [orig: dixÍre], casei olim exprimebantur: quod et Gregor. Naz. Carm. 4. docet.

*soi=s2 me\n e)gw\n a)palh\n pla/sqhn fre/na kai\ neo/phktos2
*oi=a tura\s2, tala/rou la/mbanon ai)ya tu/pon.

Vide Hesych. in vocibus tar)r(oi\, tar)r(o\s2 et tarsh=sai. Unde Fiscellus, casei mollioris appetitor, quod ex ipsa fiscella caseum recentem appetar. Sed et in fiscellis, infantes nonnumquam expositi. Sic instrumentum, quo Moses expositus, in vulgatis Bibliis fiscella scirpea nominatur Exodi c. 2. v. 3. cuius formam ex gemma Peirescii exhibet Thom Battholin. de Puerperio Vett. Vide quoque supta, ubi de Beve triturante, Expositionis ritu etc.

FISCELLUS montis Apennini ramentum in Umbria, iuxta Piceni, et Sabinorum confinia, unde Nar fluv. oritur. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 8. v. 519.

Quae Fiscelle tuas arces, Pinnamque virentem.

FISCETUS Gulielmus Rector Univ. Parisinae, Ludovico XI. studiosos in militiam lecturo contra ligam Boni Publici restitit. A Sixto IV. magni habitus. Scripsit Rhetoricae libros, Orationes, et Epistolas Guagin. Hist. Eran. l. 10. Dupleix. in Ludov. XI. Spond. A. c. 1465. n. 5.

FISCHERUS Iohannes, vide Iohannes.

FISCI Campus opp. Normanniae, in tractu Caletensi, cum Abbatia, et portu, in ora littor. maris Brit. inter Portum Gratiae et Deppam.

FISCUS proprie Principis est, Aerarium Reip. Plin. in Panegur. Trai. Ad illum obventiones seu res extraordinariae, ad Aetarium reditus annuns, vectigalia, tributa etc. spectant. Damnatorum vero bona, cum consiscantur, ad Principem pertinent: cum publicantur, i. e. publicae venditioni proscribuntur, Aeratio cedunt: Sed de his Iurecoss. Originem rei nomen prodit. Fiscus enim sporta, qualus, clitella; quibus, dum non sufficeret marsupiorum angustia, ad capiendos Principis nummos usi sunt vett. et itinerantes secum deferebant; Aerario ioco stabili permanente. fiscus tamen legitur quandoque pro Aerario publico, et vicissim. Aliquando etiam omnes Principis facultates respicit, nulla [orig: null‚] habita [orig: habit‚] pecunniae publicae, et privatae dictinctione. Plura vide apud Henr. Spelmann. Gloss. Arch. Addo, quod Hesych. et Suid. dhmo/sion tamei=on, Augustin. in Psalm. 146. Saccum publicum Recentiores Cameram reddunt. Hic sub avaris Principibus bene lieni comparatus est a Traiano Aug. quod eo crescente artus reliqui tabescerent, ut Aur. Victor ait in Iuliano. Unde Andr. Alciatus Embl. 146. et Claud. Minos,

Humani quod splen est corporis, in populire
Hoc Caesar fiscum dixerit esse suum.


page 267, image: s0267b

Fisco aucto reliqui tabeseunt corporis artus,
Fisco aucto arguitur civica pauperies.

Quod fit, cum ut Tacit. ait Ann. l. 5. c. 8. bona ablata aerario in Fiscum coguntur. Crescere autem credebatur fiscus Imperatorius, ex additione bonorum proscriptorum, Cassiod. l. 4. Ep. 32. Hadrian. tamen damnatorum bona in fiscurm privatum redigi vetuit, omni summa [orig: summ‚] aerario publico recepta [orig: recept‚]. Item ex naufragiis: Unde Iuv. l. 1. Sat. 4. v. 54. de Domitiano,

Quicquid conspicuum, pulchrumque ex aquore toto,
Res Fisei est, ubicunque natat.

Vide in voce Wreccum. Ex thesauris inventis; ex causa intestati, cum quis sine herede decessisset; ex testamento etc. Quibus omnibus de causis ad Fiscum opes deferebantur, certis Delatori constitutis praemiis: quo factum, ut horum avaritia [orig: avariti‚] innocentissimi saepe opibus suis Principis aerarium augere cogerentur. Unde Gronov. de Pec. vet. l. 4. c. 3. Erat, inquit genus hominum specie commodorum aerarii vel Fisci sua commoda comperantium (quippe et praemiis invitatorum, quasi essent lebum custodes aerario augendo inventarum, ut de Papia Poppaea loquitur Tacit. Ann. l. 3. c. 25. et 28.) qui Praefectis subiciebant obnoxios mulctis aut debitores vel verteres vel latentes. Allis Delatores et Quadruplatores; quimollius aut ipsi se Cognitores appellabant: quorum nonnulli, quia damnatorum subhastatorumque etiam bona coemebant, iidem et Sectores erant et dicebantur. Ex qua nota Paetus fuit, exercendis apud aerarium section. famosus (Tac.) et veterum debitorum persequutor. Titulorum autem appositione, h. e. tabularum inscriptarum cum velis purpureis privatorum reorumque opes Fisco addicebantur, recentiori aevo, ut infra videbimus in voce titulus. Porro ex triburis. collectis ac vectigalibus augeri Fiscus folitus, sed nec ista boni Principes rigide nimis exigebant. Proin Provinciis bello atrritis non raro tributa remissa, onerumque fiscalium indulgentia concessa legit ut: quo nomine Constantinus inprimis Mag. celebris est, qui Aeduae civitati gravissime aftlictae remisit, quod e quinquennio reliquum fuerat, teste ac Panegyrista [orig: Panegyrist‚] Eumenio rhetore in Orat. de Schol. restaur. theodoricus quoque Rex, quem provinciae Alplum Cottiarum quod per illam exercitus transierat, tertiae indictionis tributa laxavisse, memorat Aur. Cassiod. l. 4. Ep. 36. Imo interdum paupere e Fisco iidem alebant, et posteriores Impp. convocatis generalibus Concillis, Episcopis eo profecturis ex eodem fonte viaticum suppeditabant; Seu. Sulp. Hist. sacr. l. 2. Ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias, Gallisque Magistris Officialibus, acciti numeratique quadringenti, et aliquanto amplius Occidentales Epp. Ariminum convenere [orig: convenÍre], quibus omnibus annonas, et cellaria dare Imp. praeceperat, sed id nostris, i. e. Aquitanis, Gallis at Britannis indecens visum, qui, repudiatis fiscalibus, propriis vivere maluerunt [orig: maluÍrunt]. Tres tantum ex Britannia, inopia [orig: inopi‚] proprii, publico usi sunt: cum oblatam a ceteris collationem respuissent, sanctius putantes Fiscum gravare, quam singulos etc. Hoc pacto non lienem Fiscus, sed ventrem refert, per quem verbis Corippi l. 2. n. 7.

--- Omnia membra cibantur.
Venter alit corpus.

Hinc idem alibi,

Omnibus sufficiunt sacrati commoda Fisci,
Ex quibus est commune bonum, commune levamen,
Tutetur Fiscus iustorum nemine laeso,
Quae sua sunt, capiat.

Huius qui curam gerebat cique patrocinabatur, Fisci patronus et Advocatus dicuts est, a Matro Antonio Philosopho primum institutus, teste Iul. Capitolino in eo: quemadmodum Aerarii Praesectus universi Populi censum curabat. Erat et fiscus in exercitu, asendo indubie militi, teste lapide Methelico in Italia, apud Wolfgang. Lazium Reip. Rom. l. 6. c. 1. C. Arrio. C. F. Cor. Clemeinti. Militi. IX. Coh. prae. Equiti. Coh. eiusdem. donis, donato. ab Imp. Traiano. Forquibus. armillis. phaleris. ob. bellum. Dacicum. singulari. Praesector. Pr. Tesserario. Optioni. Fisci. Curatori. Cornicul. Trib. evocato. Aug. Coh. 1. Vigil. Statinorum. Coh. XIV. urb. Coh. VII. Pr. tercenario. Plura de Fisco, vide apud Marcellum Donatum Ponzanum Dilucidat p. 130. et seqq. Brederodium, et Barnabam Brison. in Repertor. Iur. ac Lexico: Thomam item Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 36. de servis Fisci publicis, quos Labeo publica ministeria vocat, Pignor. l. de Servis p. 64. edit. Amstelod. A. C. 1674. etc. ut et hic [orig: hÓc] passim, in vocibus Caesariani Compulsores, Discussores, Escaetor, Pecuma. Alia notio vocis, apud Scriptores Feudales, praefertim vetustiores, quibus Feudum, seu Beneficium ea quoque notat: quia in primaeva feudorum institutione Principes terras fiscales, seu patrimoniales, Fidelibus suis seu subditios concedebant in beneficium, et feudum, idque ad vitam. Unde Fisci nomen retinebant, quid non omnino alienatae erant, sed censebantur semper esse de dominio Donatoris ac Feofatoris: imo non desunt, qui vocem Feudi ex Fiscus, confectam putent; ita ut, cum Franci fiesc. pro fisco dicerent vocem fiesc. postemodum in fief verterint, C. du Fresne Gloss.

FISERA Corsicae urbs. Ptol.

FISHAUSIUM in Borussia, ubi Adelbertus Ep. promo Pragensis, dein Archiep. Gniezuensis in Polonia, cum Episcopatu Gaudentio commisso, ipse ad insideles curandos, in Borussiam abivisset, ab his martyrio affectus est, A. C. 1000. Cromer. l. 3.

FISIDA vicus Afticae, circa Tripolitanam regionem. Anton.

FISSENIA opp. ad Regium amnem, circa Babylomam.

FISSICULATIO Veteribus dicta est apettio viscerum et extispicina, quae exta findendo fiebat. Apulei. somnis confirmandis, extis fissiculandis. Proprie vero de iecore fissum dicebatur, quod Graec pu/lhn vocabant. Exta enim iecur kat' i)coxh\n appellabant.


page 268, image: s0268a

Salmas. ad Solin. p. 129. Et quidem quia Auspices exta, iecur inprimis, dividebant in duo latera, capita vel partes, Familiarem sc. et Hostilem: hinc duplex quoque Fissum videntur habuisse, unum hostile et noxium, alterum propitium et amicum. Sed et Fissum dividebant in familiare et vitale, ut notat Turneb. l. 4. c. 18. et vitale dictum putat ceterorum extorum familiare iecoris tantum, nicus auctoritate Lucani, et Ciceronis, quorum hic Fissum, ait, familiare et vitale tractant, M. Anton Delrius ad Oedipum sen. Act. 2. v. 361. ubi Fissum lineam seu tramitem quendam imaginarium, exta et fibras bipartito dividentem et intersecantem Vetr. vocasse conicit. Vide supra in voce Extispices.

FISTUCA ut et FESTUCA baculus, virga, fustis dicitur, cuius traditione transferri solent praedia, vel rei alicuius dominium. virga enim omni aetate, omni populo, etiam antiquissimis Auctorum testimoniis, Homeri, Herod. ipsuisque S. Scripturae potestaris, et dominii symbolum fuit. Ipsa Principum sceptra nihil aliud olim fuere [orig: fuÍre], quam vitgae et scipiones, quod ipsa vox skh=ptron indicat. Unde Hom. Odyss. v. mendicorum utique scipiones, skh=ptra, a)to\ tou= skh/ptein, ab innitendo vocat, et regium Achillis sceptuum ligneam virgam fuisse aperte indicat, Iliad. a. Quod Homer. Graecis illustrioribus, id Persis postea Herod. Codin. denuo Orientalis Imperii Magistratibus tribuit. Aliis autem lignea, pura, et sine ornatu: aliis, pro ritu dignitatis, et Magistratus, aurea, argentea, multo symbolo, multo artificio decorata; quibus omissis omnibus, Festucae cerimoniae im morabimut. Erat illa virga simplex, quam, ut Praetor apud Romanos, indicium potestatis gerebat olim Comes, hodie Vicecomes, minorumque iurisdictionum Domini, et ministri: huius tanta, propter latoris reverentiam, auctoritas, ut quod tatum esse voluere [orig: voluÍre], ea [orig: e‚] interposita [orig: interposit‚] confirmarent. Hinc iurare et fidem facere, et potestatem cedere per Festucam Comitis, et per virgam Domini praedia conferre, in morem venit: non secus ac apud Romanos, per Festucam Praetoris servi capiti, impositam, manumittere: unde Plaut. in Mil. glor act. 4. sc. 1. v. 15. Quid ea ingenue an festuca facta e ferva libera est? Sed elucente fide Christiana [orig: Christian‚], mos iste Ethnicus iurandi per Festucam Comitis, in tenebras abiit. Alius vero, sc. conferendorum praediorum, per virgam domini, etiam hodie, apud Anglos in usu est, in Curiis Baronum, ubi huiusmodi possessores, Tenentes per Virgam appellantur. Sed neque semper de virga intelligenda Festuca venit: aliquando enim de stipula quoque, et culmo dicitur, pari sensu in antiqq. Chartis, unde Culmo subnixa. Interim in traditionibus, hastas olim ad res maiores transferendas; virgas ad mediocres: stipulas tantum ad minores adhibebant. Virgae demum, et stipulae, iuxta diversos populotum ritus, et arbitria confundi coepere [orig: coepÍre]. Modum transferendi praedia, in Curiis Baronnm Angliae, Spelmanus huiusmodi esse ait: Maevius cum terras vendidit Sempronio: veniunt ambo in Curiam Manerii, et Maevius virgae seu Festucae finem unum manus sua [orig: su‚] assumens, alterum in manum Senescalli Curiae, qui domini vicem sustinet, tradit, inquiens: Sursum veddo in manus domini illa praedia, seu terras illas ad opus, et usum Sempronii et heredum suorum, etc. Prodit deinceps Sempronius, cui Senescallis simili modo virgam porrigens, ait: Dominus istius Manerii, per manum mei Senescalli sui, concedit tibi illa praedia, tenendum tibi, et heredibus tuis per virgam ad voluntatem Domini, secundium consuetudinem Manerii etc. dominique nomine fidelitatem accipit a Sempronio, Glossar. Arch. Vide quoque in vocibus Fustis et Traditio.

FISTULA instrumentum Musicum pastorale, multo olim in usu. Fiebat autem ex plurius cicutis sive cannis cera [orig: cer‚] iunctis. Mart. l. 14. Apopn. Epigr. 63. cuius epigraphe fistula.

Quid me compactum ceris et arundine rides?
Quae primum exstructa est Fistula, talis erat.

Nempe Mart aevo iam diu haec componendae eius ratio obsolevearat: ac, fi quis revocare vellet, ridebatur. ideo Ovid. caute ait, quondam istam formam obtinuisse Met. l. 8. v. 190. ubi Daedali alas cum fistula graphice confert. Iunxisse autem Fistulas septem, docert Virg. Eclog. 2. v. 36.

Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula.

Vel etiam novem: quandoquidem Theocritus Ecl. 8. saepius ennea/fwnon, i. e. novem vocum, appellet. At Ovid. Met. l. 13. v. 785. non veretur Polyphemo suo affingere quandam centum cannatum:

Sumptaque arundinibus compacta est Fistula centum.

Nempe ei qui mole corporis tantopere excedebat, convenire etiam ram vasta fistula visa est. Quis vero artificium iugendi repererit, dissentiunt Vett. Sed plures eam Panos putant gloriam, Virg. Ecl. 2. v. 32. et 8. v. 24. Ovid. Met. l. 1. v. 192. Plin. l. 7. c. 56 qui Fistulam, inquit, et monaulon reperit Pan Mercurii. Isid. vero Orig. l. 3. c. 20. tradit, quosdam hanc laudem Mercurio, alios Fauno, nonnulls Idi, pastori Siculo tribuere [orig: tribuÍre]. Quae sententia tamen cum priore facile conciliari potest. De mercurio namque non longe abit a Plin. qui huius filio Pani adsignat; Nec Faunus Latinorum alius est a Pane Graecorum. Pro Idi vero Daphnidi reponit Voss. quando is pastor Siculus fuit et carmen reperit Bucolicum, ac eo, et Fistula alios oblectavit, ut de fingulis istorum testis est Diod. Sic. Biblioth. l. 4. pene extremo. Vide Voss. de Idolol. l. 4. c. 92. Salmasio Panos inventum est poluka/lamos2 illa, de qua dictum hucusque, quam khro/deton su/rilga, et simpliciter su/rilga Graeci vocarerunt [orig: vocarÍrunt]. Sic Virg. Eclog. 2. v. 32.

Pan primus calamos, cera [orig: cer‚] coniungere plures
Instituit ---



image: s0268b

Nempe lino vel setis haec ligabatur, ceraque iungebatur, ut et praedictis quoque videre est. Euphorion tamen Marsyae id tribuit, et ante cum monoka/lamon su/rilga, singularem fistulam, camque longiorem, quali hodieque utimur, inflatam ait: Postmodum binas inde adhibitas sensim crescente industria, ex multis calamis sive cannis compactam, eo modo quo diximus, tandem ex multis tibiis coniunctis, et dicparibus operosiore cura [orig: cur‚] frei coepisse etc. Vide Salmas. as Solin. p. 832. At Fistularum, quarum in Berecynthiae Sacris usus, Phtyges inventotes feruntur. Meminit carum Claud. de Raptu Proserp. Cam. l. 1. 33. v. 209.

Non buxus, non aera sonant --- ---

Et Pap. Stat. Theb. l. 8. v. 211.

Et moderata sonum vario spiramine buxus.

Ex buxo enim fuere [orig: fuÍre], Forte quod immortalitas Deorum Maiestati conveniret, et haec arbor cariem numquam pateretur, ut habet verus Auctor. Hinc et Attis, Matris deum [orig: deŻm] amasius, Fistula [orig: Fistul‚] quoque et virga [orig: virg‚] olim ornatus est. Quod sic exponit Macrob. ut virgam dicat fuisse regiae potestatis symolum, quam Sol (Attinis schemate repraesentatus) obtinet, omnium rerum moderator: fistula [orig: fistul‚] vero significatum velit ventum sive aerem, qui terram ambit, imo etiam vehic ac sustinet. Vide iterum Voss. ubi supra l. 2. c. 54. sub fin. Sed et in sacris Liberi Patris fistulam huiusamodi adhiberi coepisse, discimus ex Pap. Stat. Theb. l. 9. v. 480.

Femineis experte choris, cum Bacchica mugit
Buxus etc.

de FISTULA utriculari, dicemus infra in voce Musa. Porro fistulis aves olim capi sive decipi solitas, legitur apud Vetr. In aucupio etiam crescentis atundinis, Fistulae habebaut locum. Nam dum in manu aucupis calamus ad calamum iunctus tacite crescebat, donec ad alitem pervenerit, alius interium fistula [orig: fistul‚] canebat. De quo genere intelligit Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 218. cuius Epigraphe Calami Aucupatorii.

Non tantum calamis, sed cantu tollitur ales,
Pallida dum tacita crescit arundo manu.

Vide supra ubi de Calamo aucupatorio, ut et infra ubi de Sibilo. Alia Fistula est, cuius opera [orig: oper‚] Vinum Euchatisticum in S. Cena, a communicantibus olim hautiebatur, tenente illam Diacono intra calicem, et fidehum sigulls porrigente, ut quisque admoto ore sugerer de calice, ex alio fistulae capite, quemadmodum habet Ordo Rom. *labi\s2 dicitur Cantacuzeno l. 1. c. 41. Cuius usum in Monasterio Sandionysiano, Sacrorum Ministros, more antiquo sub utraque communicantes, hodieque retinere adnotat C. du Fresne in Gloss. Nempe poculum Eucharisticum accipiebant primum ipsi Fideles in S. Communione; postemodum a Sacerdote fidelium ori admoveri, et sacrum vinum illi in fundi coepit. Progressu temporis, fistulae argenteae adhibitae sunt, ne quid calicem inter supremaque labra de Christi sanguine periret, de quo ritu vide Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Part. Prior. l. 7. c. 10. ß. 27. ut et infra Pugillares, Sciphon, Sumptorium. De Cassia vero fistula quae et simpliciter Fistula Lat. et *su/rilc Graecis, supra etc. Hinc Fistudator, cuiusmodi hominum in conviviis Vett. meminit A. Gell. l. 1. c. 11. Cic. vero de Orat. l. 3. Graccho contionanti Fistulatorem amanunensem eburneam. fistulam inflasse, ad quam ille vocem ac gressum componeret, refert. Prioris ordinis puella ex Hebraeis fusse videtur, in regio convivio calamos inflans, apud Abdiam Hist. Apost. l. 9. e domesticorum viz. grege, de posteriori vide infra in voce Tonarion. Sed et fistulatoribus in bello unsi, Halyattes lydorum Rex apud Plutarch. de musica, aliique, vide Alex. ab Alexandro Geneal. Dier. l. 3. c. 2. et Laur. Pignor. l. de Servis, ubi, inter reliqua Musicae instrumenta, Fistulae quoque veteris figuram ex aere exhibet. Hi *surilktai\ Graecis, at qui fistula [orig: fistul‚] ex arundinibus compacta [orig: compact‚] canere nescientes, stipula [orig: stipul‚] ludebant, quales utplurimum indocti bubulci erant, *(rapatau=lai vulgo dicebantur, uti supra vidimus, ubi de Calamis. Verbo addendum discrimen, inter fistulam et Panduram, qua [orig: qu‚] voce Recentionres th\n poluka/lamon su/rigga saepissime appellant, illa emim e)/mpneuston, haec e)/ntaton instrumentum fuit: nec non inter, fistulam et tibiam, quarum haec, licet e cicutis quoque, culamis et buxo: tamen insuper ex aere, cornu, osse, aliis, quoque constabat: sed in forma maior diversitas, uti ex loco Mart. supra citato luqiet. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 832. et infra ubi de Pandura et Tibiis.

FITILLA Puls in sacris Vett, Plin. l. 18. c. 8. Et hodie Sacra prisca atque natalium pulte fitilla [orig: fitill‚] conficiuntur, videturque tam puls ignota Graeciae fuisse, quam Italiae polenta. Aliis fruilla est, quod vide.

FL. in notis antiquis, vel Flame vel Flavius.

FLABELLIFERAE avarum mem. Plaut. Trinummo Act. 2. sc. 1. v. 22. inter ancillas conspicuae apud Romanos fuere [orig: fuÍre]. Domi autem Flabellum Eunuchorum fuit, ut indicar nobis Eunuchum mentirus Terechtianus chareas, et Eutropius claud. l. 1. in Eutrop. Carm. 18. v. 463. Unde Laurentius IC. noris in Phaedri sab. l. 4. sab. 5. v. 21.

Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
Lavationem argenteam, Eunuchos glabros,

inquit, Notandum Eunuchos fuisse in mundo muliebri, sed cui bone moechae Eunuchi dati? Puta ut delicias dicerent, flabello ventulum facerent etc. Aliquando tamen etiam mulierculae alicuius, velut illius apud Mart. quae aestuanti Zoilo prasino flabello tenue ventilabat


image: s0269a

frigus, l. 3. Epigr. 80. cuius epigraphe in zoilum. Vide Laur. Pignor. de Servis p. 422. Nempe, quia lecti Veteroum non erant vulgo, ut nostri pannis oppansis clausi, ideo moris fuit ditioribus, ut quando meridianum somnum maxime captarent, astans aliquis ventulum faceret: simul refrigerandi causa [orig: caus‚], et muscarum ac culicum abigendorum. Et quidem elegantiorum Flabella seu muscaria pavonina erant. Propert. l. 2. Eleg. 24. v. XI.

Et modo pavonis caudae flabella superbae.

Tenuioribus illorum loco caudae erant bubulae, ut ex Aeliano constat l. 15. c. 4. Interdum agitatio manus eorum vicem supplevit, Greg. Naz. de largiendo mendicis. Sed et corollam myrteam aut simile quid flabelli usum Athenis praestitisse, ex Aristophanis Equitibus potest colligi. Utplurimum vero e pennis fibant inter se in unum fasciculum colligatis, quem eu)pagh= ku/klon pte/rinon, cireulum plumeum bene compactum, appellat Eurip. et morem hunc Barbaricum esse, atque e Phrygia ad Graecos allatum, notat in Oreste. Postea vero quam lecti velis tegi coepere [orig: coepÍre], ventilationis mos desiit. Porro, qui molliotes erant, praesertim autem Virgines delicatae, etiam cum per urbem incederent, servos cum flabellis simul umbellisque secum circumducebant, uti docet Dion. Halic. l. 7. p. 424. Cuius trufh=s2 antiquitatem ex eodem Tragico colligere est. Unde Plutarch. l. ei) presbute/rw| polit. Hercilem male a quibusdam pingi ait, Lydis ancillulis permittentem se r(ipi/zein kai\ paraple/kein, ventilandum comendumque etc. Casaub. ad Suet. l. 2. c. 82. Hodie apud. Indos in processionibus, idolis eorum idem fieri, legas apud P. de Valle Itin. Tomo IV.

FLABELLUM inter ministeria sacra Eccl. Rom. habetur, apud Hariulfum l. 3. c. 3. Efficitur id e pavonum pennis, illuque Diaconus utitur, vel potius duo diaconi, ut habetur l. 8. Constit. Apost. c. 19. ex utraque parte altaris, ut dum sacra peraguntur, muscas abigant, Graecis r)iti/dion, qui in eius medio Seraphim depingunt: volunt enim huius instrumenti usu alludi ad Seraphicos Spiritus, ante Divinam Maiestatom cum timore ac temore adstantes. Maronitae orbiculatis iis utuntur, ex argenteis seu cupreis laminis, ac circumcirca tintinnabula addunt, quae a duobus Clericis utrinque post Sacerdotem temulo motu agitantur; imo et ipse Sacerdos, pronuntiando verba illa Sanctus etc. tremorem beatorum Spirituum manibus exprimit, qui in nonnullis Aedibus quoque Organorum pulsu repraesentatur. Eadem Flabella adhibere dicuntur, Prior Conventulais Equitum Melitensium et Archiep. Massanensis: Ep. item Troiae in Apulia, in processione Festi Corporis Christi etc. C. du Fresne in Gloss. Macros Fratres in Hierolexico; et Auctores utrobique laudatos, infra quoque Ventaculum.

FLACCIANI in turbis Ubiquitisticis praet. sec. in Saxonia alibique exoritis, Philipp istis oppisiti, dicebantur, qui Ubiquitatem corporis christi asserbenat; nomen nacti a flaccio Illyrico, viro alias docto, qui Brentio, Wigendo, Osiandro aliisque iunctis, sententiam Ioh. Westphali Pastoris Hamburgensis A. C. 1552. de Ubiquitate, ommprasentia et omnipotentia Corporis chrisit, adeo que de transfusione proprietatum Naturae Divinae in Humanam, per Unionem hypostaticam, acerrime propugnare coepit. Quia autem Academia Wittenbergensis Phil. Melanchthonis sententiam tuebatur, hinc Flaccianorum in illam indignatio, qui tantum apud Augustum Saxoniae Electorem effecerunt [orig: effecÍrunt], ut gravis in Philippistas h. e. Melanchthonis sectatores, persecutio mata ist. Certe, inde usque ab Arianorum temporibus, verba sunt G. Hornii Hist. Eccl. non sxit maior contra Ecclesiam Orthodoxam suror, quam Ubiquitisticus et Flaccianus illus temporis vide Samuelem Diest. Controvers. Evangel. libb. 2. ut et infra in voce Philippistae, it. ubi de Ubiquitatis Controversia.

FLACCILLA nomine Antonia, coniux Novii Prisci, maritum tempore Neronis in exilium comitare est. Tac. Ann. l. 15. c. 7.

FLACCIUS Illyricus vide Matthias.

FLACCULAE apud Trebell. Pollion. in Gallienis, Pugiles flacculis, non vertitate, pugilantes: videntur Salmas. pilae vel pugilli, qui in morem pilae laxae, et flaccidae circumponebantur pugilantium brachiis, ut mollem, et innoxiam plagam infligerent. vide eum ad locum.

FLACCUS Cos. cum Gallo A. U. C. 216. Vide et Valerius. it. Cornelius et Pomponius.

FLACILLUS Patr. Antiochen. Arianus, post Euphronium itidem Arianum. Hieron. in Chron.

FLADERTINGA pervetus Hollandiae, infra Roterodamum opp. ad ostium Mosae in Oceanum influentis, Comitum olim sedes: a qua Theodoricus IV. Hollandorum Comes, vocatur Marchio Fladertingae apud hermann. Contract. in Chron. Vulgo Ulaerdingen. Hadr, Vales. Not. Gall.

FLAGELLANTES setca, ab Eremita quodam Rainero, Perusiae inchoata, A. C. 1260. cum iam A. C. 1056. ritus Flagellantium incepisset, tanto fervore, ut in uno coenobio 3000. scoparum absumerentur, Baron. extrinsecus pietatem prae se ferens, intrinsetus plena ssceleribus grassabatur. A. C. 1349. in Hungaria renata, inde in Poloniam se diffudit, ut et Germaniam, Galliam, Italiam, et Angliam. Crucem manu, et caputium capite gerentes, usque ad zonam nudi, de die bis, semel noctu, scuticis se caedebant, et in terram decussatium prolapsi, Misericordiam inclamabant. Sanguinem suum, fuso Iesu sanguini aequipatantes, post dies 30. plenariam peccatorum remissionem conciliare dictitabant, etc. Vide Signo. de R. I. l9. et l. 3. de Epise. Bonon. Gautier. Chron. c. 6. s. 13.

FLAGELLARE se invicem et sibi nares praecidere, iubentur conspirationis complices, in Capitulari 2. et 4. Caroli Mag. A. C. 805. c. 10. Sic Flagellari nudus ad palum coram populo legitur in concilio Francofurt. A. C. 794. can. 5. Adeo inter poenas etiam recentioris aevi, Flagellatio frequens est. Hoc tamen discrimine, quod viris


page 269, image: s0269b

etiam liberis, et ingenuis sequiori aevo irrogabatur, quibus nullam infamiae inutebat notam, Concil. Toletan. XIII. can. 2. olim vero, stagella, virgae, lora, serviles castigationes fuere [orig: fuÍre]; At suster liberis, sed tenuioris conditionis homimbus ingerebantur, l. Capital, D. de poen. Accipiebant autem flagella, super scamnum tensi, in L. sal. tit. 42. ß. 1. sententia [orig: sententi‚] Iudicis numertum verberum designante L. cas. tit. 13. et vide C. du Fresne Sloss. et Salmas. ad Lampurid. in Alex. Sev. Nec non supra ubi de Bomonicis, item Cruce, Diseipiina, et infra ubide Tauricis saciris et Verberibus: adde etiam, quae diceus paulo post. De Fratribus vide flagellatorbus aliquid supra, in Crucifratres.

FLAGELLATIO seu FUSTIGATIO inter poenas, irrogari paenitentibus, in Communinae Rom. solitas, vide infra. Verberatio.

FLAGELLUM lemma Mart. l. 14. Apopn. Epigr. 55.

Proficies nibil, hoc caedas licet usque flagello,
Si tibi purpureo de grege currit equus.

Ubi de equis purpureae factionis in Circensibus. Nempe flagellum aurigarum est. Unde Lunae auriganti id adscriptum ad Hom. Hymn. et Pap. Stat. Theb. l. 8. v. 274. quorum hic similiter de Aurora eleganter, Idem l. 5. Sylv. 4. v. 9.

--- - toties nostros Titonia questus
Praeterit, et gelido spargit miserata flagello,

Idem Somno virgam alibi tribuit etc. Eo autem populum venerabantur olim Aurigae, in Circensibus, eius plausum captantes. Cum enim Vetr. dextram manum in adoraudo ad os referrent: aurigae, qui dextra [orig: dextr‚] flagellum tenebant, flagellum ipsum osculabantur sicque adorobant. Dio in Caracallo, de eius autigationibus loquens, proseku/nei kai\ au)tou\s2, inquit, katwqen th=| ma/s2igi kai\ xrusou==s2, w(/sper tis2 tw=n tapeinota/twn, h)/tei, i. e. Agonothetas flageloo venerabamur: hoc nempe est, proskunei=n th=| xeiei\, mann venerari. Idem in Avito, *)eqew=nto de\ au)to\n a(rmathlatou=nta kai\ xrusou=s2---ai)tou=nta, tou\s2 de\ a)gwnoqe/tas2 kai\ stratiw/tas2 proskunou=nta etc. Salmas. ad vopisc. in Probo. Porro flagellis grana exteri mos iam vetus, de quo vide infra [orig: infr‚], ubi de variis modis Vetr. excutiendi Grana. Indi vero et in bello flagella quatiebant olim rubae loco, Suid. iisque aerem et tympana verberantes, in hostes irruebant. Vide Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 4. c. 2. et infra in voce Mars. De eorum in suppliciis ussu, vide dicta dicendave etc. Diminut. est. a flagrum, Gr. blasto\s2, quia flatu agitatur, de quo mox. Hinc Flagellatores, de qua voce praeter dicta vide C. du Fresne d. l. et infra in voce Tritae: uti de flagellis crinium, nobilitatis apud vetr. Francos insigni, supra in Criniti.

FLAGRA lemma apud Matt. l. 14. Apoph. Epigr. 79.

Ludite lascivi, sed tantum ludite servi,
Haec signata mihi quinque diebus erunt.

Saturnalibus enim, quae quinquiduum durabant, feriabantur seuri et a flagris heri abstinentes, illa clausa interea ac annulo signata habebant etc. Et quidem muleus eorum in poenis serviltbus usus, apud Vetr. certe Flagra seu Flagella, ante crucem olim adhibita, in quam raro nisi sic purparati acti sunt. Hinc Alexander apud Curt. l. 6. c. XI. et l. 7. c. XI. eos qui Petram obstinate defenderant verberibus affectos, sub ipsis radicibus Petrae, crucibus iussit affigi. Iudaei apud Ioseph. l. t. Excid. c. 32. mastigou/menoi kai\ probasanizo/menoi tou= qana/tou pa=san ai)ki/an, a)nestaurou=nto, Flagellati et praecruciati ante mortem omne genus verberibus, crucifigebantur. Apud Romanos teste Liv. l. 32. c. 26. l. 39. c. 29 ubi de servis coniuratis loquitur, Multi occisi, muhi capti, ahi verbenati crucibus affixi. Et hic sollennis mos, imo lex: ac horrendum carmen diserte caebat, Verbera intra aut extra pomarium: et tum denique succinebat: Arbori infelici suspendito. Fuere [orig: FuÍre] autem virgis magis vilia, et magisacerba, unde inhonestissimo huic supplicio attributa sunt: et quidem proprie servorum erant, teste Terent. Adelphis, Act. 2. sc. 1. v. 28.

Usque ad necem operiere loris? Loris liberis sic erit.

A qua proin nota servilem conditionem Menae Horat. opprobrat Epod. Ode 4. v. XI.

Sectus flagellis hic Triumviralibus
Praeconis ad fastidium.

Fures enim ac servos nequam, apud Triumviros capitales, puniri ad columam Maeniam fuisse solitos, monet Ascon. Comm. ad primam in Verrem. Quare significat poeta, a Triumviris, quibus imperium, et animadversio in servos, caesum illum publice flagris idque sub praeconis voce, Hinc ut novum, et severum in Licinio Ponrifice narrat Valer. max. l. 1. c. 1. quod ei virgo Vestalis, quia quadam [orig: qu‚dam] nocte parum diligens aeterni ignis custos fuisset, digna visa est, quae flagre admoveretur. Vide quoque infra Feseripti ad flagrum. Apud Athenienses vero qui in Foro deliquerant, flagris caesos esse, Logistarum iussu, dicemus infra in voce Opsonmi etc. Eorum lora e porcinis pilis fuisse, docet Ioh. Rosin. Antiqq. rom. aliis aliter confecta fuere [orig: fuÍre]. Quam aspera fuerint, docet Ulpian. L. 8. de poenis, ubi ministrorum immanitate multos sub iis interiisse notat. Et horribile id agnominare Horat. visum l. 1. Serm. Sat. 3. v. 119.

Ne scutica dignum, horribili sectere flagello.

Quod magis fuit, cum ea insitis talis aut officulis exasperabant, ut Romae alibique factum quae Flagra Graecis a)s2ragalwta\, Latinis


page 270, image: s0270a

Talaria vel Taxillata, item Scorpiones, fuere [orig: fuÍre] dicta. His in Parthis, Optimates quoque et Satrapas, ubi visum Regi, caedi fuisse solitos, testatur Athen. l. 4. Apulei. Flagrum pecuinis ossibus catenatum, it. multiiugi ovium talis tessellatum, scite vocat, Ovid. Met. l. 8. qui idem flagrorum genus gallis Matris Deum [orig: DeŻm] adscribit: quod Plutarch. quoque facit l. c. Colot. Eodem sauctisimum SERVATOREM nostrum caesum quoque esse, suntqui sibi imaginentur aut fingant. Sed illud Evangelistae non habent, dicunt simpliciter, ut inter alios Matth. *to\n de\ i)hsou=n fragellw/sas2 pare/dwken, i(/na staurwqh=|, iesum cum flagellasser, tradidit ut crucifigeretur, c. 27. v. 26. l(ma/sqlhn i. e. loreum flagellum, appellat Nonnus:

*(rigedanh=| *xristoi=o de/mas2 foi/nicen i)ma/sqlh|,
Horribili Christi corpus rubefecit habena.

Vide Iust. Lips. de Cruce l. 4. c. 2. et 3. Pignor, de Servis etc. In Equuleo flagrorum meminit Quintilam. apud Magium tr. de Equuleo: dicemusque aliquid infra, de Flagellis ex bubulo corio, quibus martyres saepe caesi in voce Nervi. Nec omittendum, quod in quaestionibus quoque iam olim Veteres flagellis usi, ut ex Curtii istis l. 6. Ac primo, quamquam hinc ignis, illinc verhaera, iam non ad quaestionem, ses ad poenam ingerebantur, probatum it. Desid. Herald. Animadvers. Arnob. l. 1. ad verba haec, exuitis nos honis, dilaceratis, exuritis. Ubi usitatas in agonibus Martyrum ta\s2 dieco/dous2 tw=n masi/gwn, inter cetera tormentorum genera, quibus eorum constantiam labefactare conabantur Gentiles, memorat ex Ep. Lugdunensium ac Viennensium, apud Euseb. in Sancti et maturi martyrio. Vide et de septem terninonum flagellis, quibus iidem olim verberabantur, Abdiam. l. 3. A Flagris dicti sunt Festo Flagratores, hominum genus, qui mercede flagris caedebantur: qualis Parasitus ille Persarum Regis, apud Eust. in Hom. Flagriones, servi appellati, quod huic poenae generi subiecti sint, non Flagritribae Plauto in Pseud. Act. 1. sc. 2. v. 5. Fr. Goludmann. Lexico Lat. Angl.

FLAICUS Ins mediis e paludibus in Santonibus enata, una cum Ecclesia B. Mariae de Surgeriis, Sugeres, ad Monaster. Vindocinense pertinet. Vulgo l'Isle de Flaiz, Idem.

FLAMA antiquis dicta est sacra ins. quam Flamines in capite gestabant: unde etiam iis nomen secundum quosdam. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 15.

FLAMEN Sacerdotem significat. Tres autem erant Flamines apud Rom. qui cognomina ab eo Deo, cui sacra faciebant, sumebant. Dialis a Iove, Quirinalis a Quirino, Martialis a Marte. Dicti quasi Filamines a filo, quo cingebant caput. Ita Festus, et Priscianus. Varro etiam l. 4. de Ling. Lat. Flamnies, inquit, quod caput velatum habebant filo. Plutarch. a Pileo, quasi Pileamines dictos arbitratur. Mihi nec a filo, nec a pileo id nomen accepisse videntur, inquit Voss. Longius enim vocabula haec abeunt. Sed est Flamne, a Flameo, h. e. albo galero, seu velamento capitis, quo utebantur. id autem flameum vocatum a flameo colore, huius vero coloris erat, qui erant sacerdotes Iovis Tonantis, cui is color convenit. Ita Festus, Flameo vestimento Flammica utebatur, i. e. Dialisuxor, et Iovis Sacerdos, cui telum fulminis eodem erat colore.

FLAMEUM vide Flammeum.

FLAMINES Sacerdotesapud Romanos quorum singuli ab eo Deo, cui sacra faciebant, cognominabantur. Horum tres Numa instituit, Iovi unum, quem insigni veste, et curuli regia [orig: regi‚] sella [orig: sell‚] adornavit: dein Marti alterum, tertium Quirino. Unde Flamen dialis, Martialis et Quirinalis, liv. l. 1. c. 20. et dion. Halic. l. 1. Quibus processu temporis 12. alii additi, et sic ad 15. numerum Flamines aucti sunt, hoc tamen discrimine, ut tres priores ex Patriciis crearentur, et maiois essent dignationis, hinc Flamines maiores dicti: reliquis, qui minores appellabantur, ex plebeiis legi solitis, teste Festo. Inter omnes autem maxima erat dignitas Flaminis Dialis, cuius solius pileus dicebatur Albogalerus, fiebatque ex hostia alba Iovi caesa; quae Idulis nomen habebat, Scalig. Coniectaneis in Varron. Minimi habebatur Pomonalis. Atque hi Flamines omnes, nomine licet convenirent, collegae tamen non erant, neque eorum quoddam Collegium vocabatur. Siquidem Flamen unius Dei Sacerdos erat, habebatque sua quisque sacra, quae per se quisque curaret quaeque ad alios nihil omnino pertinebant, ut cic. docet de Legg. l. 2. ubi, den maioribus potissimum loquens, tametsi non essent pontifices, ita tamen in collegium Pontificum eos inscriptos esse ait, ut si quando de re aliqua apud Pontifices ageretur, ipsi una Iudices sederent. Vide quoque eum Orat. pro domo. Creabantur autem a populo comitiis Curiatis, a. Gell. l. 15 c. 27. Inaugurabantur dein a Pontifice M. quod cum fleret, capti ducebantur a Patribus, velut ab hostibus, ideoque Flamines capti dicebantur, eodem teste l. 1. c. 12. Erant autem Pontifici omnes subiecti, qua de re memorabilem historiam narrat Liv. l. 31. c. 50. Quare Flamini Diali antiquitus nec Magistratum petete nec capere permissum erat. Erat vero Flaminum sacerdotium ita perpetuum, ut tamen ob certas quasdam causas etiam sacerdotio posent privari, dicebanturque tum Flaminio abire. Sic P. Cloelius Siculus, M. corn. Cethegus et C. Clodius, propter exta parum curiose aris admota, Sacerdotium deponene coacti sunt: sulpitio quoque inter sacrificandum apex a capite prolapsus, eidem sacerdotium abstulit. Eorum pileus, vel potius velamentum, inquit Ios. Scalig loco praefato, vocabatur Flammeum, unde illis nomen. Porro desinebat in conum, qui Apex dictus: Erat autem apex pileus subtilis e pellibus ovilis densus, Athen. teste, i. e. non eorum nudum, verum cum sua lana, alias Galerum quoque appellatus, docente Apuleio on Apolog sed Sacerdotum commune hoc capitis tegmen, utex C. Iulii Caesartis, Cn. Domitii, et aliorum nummis apparet, cuius summum fastigium Festus Tutulum nominavit. De pileo vero Flaminis Varro tradit, proprie Albogalerum appellatum, quod tamen soli Flamini Diali alii ascribunt. Praeterea Flaminum pileo, verba sunt festi, adfigebatur


image: s0270b

apex virgula oleagina. Sed et diserimen erat in ipsa gestatione: Flamen enim, referente Appian. Civil. l. 1. solus apicem semper fert, cum reliqui Sacerdotes tantum in ipsis sacris: quod tamen ipsum Diali folum Flamini quoque vindicant, ex lege: SINE. APICE. SUB. DEIVO. ESSE. NEC. FAS. ESTO. IN. TECTO. UTEI. LUBET. LICETO. Morituro tamen necessarium fuit illum deponere, ne insigne Sacerdotin inter feralia esset, observante praefato Appiano. Eum itaque pileum Flamines amentis, qui offendices dicebantur, sub mentum addusctis, religabant: um ne excideret capite, tum ut pone pendere pro libitu posset, ac regeri. Hunc cum peraestum ferre nimis molestum esset, filo tantum capita religare coeperunt [orig: coepÍrunt] laneo: nudis enim penitus capitibus illos incedere religio erat. Interim festis diebus filo deposito, pileum resumpsere [orig: resumpsÍre]. Vocavere [orig: VocavÍre] autem filum hoc Apiculum: quemadmodum virgula ex felici arbore addita, (qua [orig: qu‚] abes terrei, ne exta abriperent, ait saepe iam memoratus Festus) in Flaminibus Stroppus dicebatur, Inarculum in Flaminicis, de quibus infra. Plura de Flaminibus vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 15. et 16. Scalig. Annot. in Festum, Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 1. c. 12. etc. de Flamine Diali in specie supra, in voce Dialis. De pileo horum Sacerdotum, apud Phil. Ruben. Elcctor. l. 2. c. 25. et Anselm. Solerium de Pieleo s. 11. De saena, Flammum veste, a Flaminica texi solita, apud Octav. Ferrat. de Re Vest. l. 2. c. 13. XV. Flaminum nomina. Carmentalis, qui Carmentae sacra curabat; minor fuit, et plebeius. Eius meminit Cic. in Bruto. Dialis, qui Iovi sacra faciebat, ex maioribus fuit, reliquorum omnium nobilissimus. Falacer, Divo Patri Falacri institutus est, teste Varrone. Floralis, Deae Florae sacris praeerat. Furinalis, Deae Furinae sacerdos fuit. Lavinalis, et Lucullatis, in quibusdam Epigrammatibus, apud Onuphr. Panvin. memorantur. Laurentialis, Accae Laurentiae curavit sacra. Martialis, Diali dignitate proximus, maior fuit et ex Patriciis creatus, Marti sacra fecit. Palatualis, ei Deae, incuius tutela Palatium erat, insticutus fuit. Pomonalis, Pomonae sacra fecit, omniumque vilissimus habitus est. Quirinalis, Fiamen maior, et Patricii generis, a Numa in Romuli honorem est instirutus. Virbialis, qui Deo Virbio, i. e. Hippolyto, consecratus fuit. Volcanalis, Volcano institutus est. Volturnalis, Voltumo vel Deo vel Flamini dicatus est. Praeter hos, aliorum Flaminum in Scriptoribus lapodum et epigrammatibus vetustioribus mentio fit, qui viz. Impp. Augustis vita [orig: vit‚] defunctis, et inter Divos relatis fuere [orig: fuÍre] instituti, iisque sacra peregerunt [orig: peregÍrunt]: quorum tot fuerunt [orig: fuÍrunt] quod Impp. a Romanis consecrati sunt. Horum nomina, et quae ad illos spectant, summo studio ac diligentia [orig: diligenti‚] persecutum videsis Onuplir. Panvin. Conun. Reip. Rom. 1. 2.

FLAMINGI pop. Gall. Belg. qui a Saxonibus originem duxerunt. Aemil. l. 3. qui et Flandrenses. Horum praedecessores ab Amando conversi, A. C. 678. ipsi vero, ut et Barbantini, ex Saxonibus, a Carolo Mag. in Franciam translatis orti A. C. 806. plurimum damni ab inundante Oceano acceperunt [orig: accepÍrunt], A. C. 1176. Comes eorum Vido, quod Angli partes tueretur, a Philippo Pulchro Gall. Rege captus, et Flandria vastata, A. C. 1296. sed post a Vidonis filiis Rex tanta [orig: tant‚] clade victus est, ut 700. aurea calcaria suspensa sint in tropaeum A. C. 1302. Exin Hollandiam, et Zeelandiam vastantes Flandri; a Ioh. Com. 1000. navibus captis et 10000. hominum caesis victi sunt, A. C. 1304. Iterum a Philippo Valesio Gall. Rege superati 6000. caesis, A. C. 1328. Rursus a Caralo VI. regioque Philippo Burgundo Caroli patruo, uxoris nomine accessit, A. C. 1385. Hanc vero Franciscus I. victus et captus Carolo V. Imp. cum Artesia, et Tornaco cessit, A. C. 1525. Praeterito saeculo Foederi Belgatum pro libertate nomen dedere [orig: dedÍre], sed a Patmensi subacti, A. C. 1585. hodie inter Galliae Hispaniaeque Reges in diversum raptantur. Vide in vocibus Flandrenses et Flandria.

FLAMINIA [1] Italiae regio VI. iuxta divisionem ab Aug. primum factam, a via dicta, de qua mox, hodie Romandiola, Romagna Leandro. 10. Cumus metropolis Ravenna, et Bononia, recens metropolis prim. Ferrar. In eadem *p*i*s*a*u*r*i*w*n Colonia Graeca, vide Pisaurum.

FLAMINIA [2] Porticus memorata Trebell. Pollion. in Gallienis, Porticum Flaminiam usque ad pontem Milvium et ipse paraverat ducere, ut tetrastichae fierent etc.

FLAMINIA [3] Via ab urbe Roma Ariminum usque perducta per Ocriculum, Narniam, Spoletium, Forum, Flaminii, Hel villum, Callem, Forum Sempronii, Fanum Fortunae, et Pisaurum, Anton. in Itin. A Flaminio Consule, qui ad lacum Thrasymenum ab Hannibale caesus est, strata. Ovid. de Pont. l. 1. Eleg. 9. v. 45.

Spectat Flaminiae Claudia iuncta viae.

Iuv. l. 1. Sat. 1. v. 171.

--- --- Experiar quid concedatur in illos,
Quorum Flaminia [orig: Flamini‚] tegitur cinis atque Latina.

FLAMINICA dicta fuit flaminis uxor: cui divortium facere non licebat: Eius ornamentum capitis Tutulus fuit, quem vitram purpuream innexam ctinibus, et exstructam in altitudine quidam, alti pileum lanatum forma [orig: form‚] tali figuratum, quali Flamines


image: s0271a

Pentificesque utebantur, fuisse aiunt: cui virgula oleagina addita Inarculum nuncupabatur. Hanc Flaminica Dialis, in omni sacrificatione: Regina sacrorum vero in certis tantum sacrificiis genere tenebatur, teste Serv. in Aen. l. 4. Et has inprimis univiras esie oportebat, ac virginitatis intactae, ut observavit Tertullian. Exhort. ad castitat. Easdem hae cum maritis cerimonias observabant, sed et seorsim illis incumbebant varia, de quibus ita Fabius Pictor apud A. Gell. l. 10. c. 15. Flaminica Dialis hoc habet peculiare, quod venenato (ita pallium eius, quod flameo colore venenatum seu tinctum esset) operitur, et quod in rica (i. e. cingulo capitis, quo loco vittae redimiebatur) surculum de arbore felici habet: et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, eas escendere ei plus tribus gradibus religiosum est: atque etiam quum it ad Argeos, quod neque comit caput, neque capillum depectit. Eodem tempore Flaminicae Diali vetitus concubitus, ungues ferro secare, crinem depectere; sicuti etiam mense Iunio, cum aedes Vestae purgabatur. Ovid. Fast. l. 6, v. 227. et seqq.

Donec ab Iliaca placidus purgamina Vest
Detulerit flavis in mare Tibris aquis:
Non mihi detonso crinem depectere buxo,
Non ungues ferro subsecuisse licet.
Non tetigisse virum, quamvis Iovis ille Sacerdos,
Quamvis perpetua sit mihi lege datus.

Porro nec licitum fuit Flaminicis sandalia ex morticinoc cotio gestare. Festus, Mortuae pecudis corio calceos aut soleas fieri Flaminicis nefas habetur; sed et occisae alioqui, aut immolatae, quoniam sua. morte exstincta omnia tunc sunt. Pallium Flaminicae, de quo aliquid supra, describit Serv. ad Aen. l. 4. v. 137.

Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.

Vide Ioh Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 15. A. Gell. cum Net. etc. Neque vero Deorum solum, sed et Impp. post mortem consecratorum, uti Flamines, sic et Flaminicae, occurrunt. Hnic Lucretia L. filia Campana Flaminica perpetua domus Augustae, memoratut in vet. Inscr. Et inter alios honores Agrippinae collatos, Flaminium Claudiale quoque recenset Tac. Ann l. 13. c. 2. i. e. utesset Flaminica Claudii: quales etiam fuisse puellas alimentarias, Faustinianas et Mammaeanas a Pio et Marco Impp. in uxorum a Severo Alex. in matris honorem, institutas, vuit Ouzel. ad Minuc. Fel. p. 186. et 187. Vide quoque aliquid supra in voce Alimentarii. Flaminum vero ministri Flaminii: ministrae Flaminiae: aedes Flaminia: ipsum munus Flaminium dictum, testibus iisdem.

FLAMINII Prata nunc Circum Flaminium vocant, locus urbis Romae. Liv. l. 3. c. 55. et 63.

FLAMINIUS [1] civis Rom. a quo via Flaminia, arcus Flaminius, et forum Flaminium, Cos. cum Hannibale pugnans ad Thrasymenum lacum interfectus est: cuius cadaver inter mortuos ab Hannibale quaesitum nec inventum. Liv. l. 22. c. 1. 2. et 3. Polyb. Flor. l. 2. c. 6. Eutr. l. 7. Oros. l. 4. c. 15. Valer. Max. l. 1. c. 6.

FLAMINIUS [2] praenomine Quintus, superioris fil. qui Philippum Macedoniae Regem vicit, filiumque Demetrium obsidem dare coegit, etc. Inclitus bello. Plutatch. in Flaminio. Aurel. Victor, de Vir. Illust. c. 51. Liv. dec. 4. l. 2. Flor. l. 2. c. 7. Eutr. l. r. Oros. l. 4. c. 20.

L. FLAMINIUS quem Cato Censorius ignominiose a senatu expulit, quod Gallum quendam, in gratiam pueri quem deperilsset, tum cum Galliae praeerat, interfecisset. Liv. l. 43. c. XI.

FLAMINIUS [3] Ioh Antonius, d'Imola, prosa, et versu plurima scripsit, inprimis hist. Impp. Rom. 3. libros Silvarum. 2. Epigrammatum. Leand. Alberti, in descr. Ital. et in Illust. Vir. Ord. Praedic. Possevin. Voss. etc. Floruit saeculo proxime elapso.

FLAMINIUS [4] M. Antonius, fil. prioris Ioh. Antonii, Salomonis Marcini sententia [orig: sententi‚], quidquid in Aristotele, Cicerone et Horatio fuit eximii, unus possedit, Card. Polo carissimus, Savanorolam insigni terrasticho laudavit, P. Mattyrem ut Evang. doctrinam amplecteretur, impulit, scripsit varia, de quibus vide Anton. Teissier in Elogiis. Obiit A. C. 1551. Plura apud P. Victorium Var. Lect. l. 9. c. 9. Lil. Giraldum de Poetis sui temp. l. 1. Longalium Ep. l. 3. Simler. Vita [orig: Vit‚] P. Martyris, alios vide et Marcus Antonius.

FLAMINIUS [5] Nobilius Lucensis, Philosophus, et Theologus inter suos magni nominis, editioni Bibl. Sixti V. adhibitus. Obiit A. C. 1590 Aet. 58.

FLAMINIUS [6] Obeliscus Princeps Obeliscorum, qui Romae visuntur, a proxima porta, vulgo Porta del Popolo, dictus, primo in Aegypto excisus ac Heliopoli erectus ab Senneferte Aegypti Rege, a vulsus inde a Caesare Augusto, et Romam translatus, in Circo Max. ab eo erectus est. Quem deinde, ob temporis vitia, ruinis sepultum, Sixtus V. denuo in lucem erectum, in amplissimae areae medio, ubi hodie visitur, constituit A. C. 1589. De quo vide Georg. de Sepibus in Colleg. Rom. S. I. Museop. 11.

FLAMINIUS [7] Sebastianus scripsit vitam Ambrosii Sen. Leand. Albert.

FLAMMA [1] vide Antonius, it. Gabriel.

FLAMMA [2] proprie fornacis est, quod flatu follium excitatur; Salmas. mel. a fle/gma, Aeol. fle/mma, hincque fla/mma, dicta. Eius inspectio, Gr. puromantei/a, pars Haruspicinae fuit non ignobilis; dicebanturque tum Harnspices di' e)mpu/rwn mauteu/esqai. Et quidem Delphis peculiates erant *purkaei=s2, ad id muneris destinati. Hi victimae pattes Diis debitas incensuri, utebantur igne, e certo lignorum genere, ad radios Solis excitato, et in sacro loco sollicite custodiri solito. Sic apud Aegyptios Seraphim, et apud Persas nomine Orimasdae, quem pro Deo habebant, celebris ignis. Athenis in templo Minervae Poliadis perpetua lampas ardebat, quae a Virginibus custodiebatur, non aliter, quam Delphis, ac Romae a Vestalibus fieri in


page 271, image: s0271b

usu erat. Cum itaque accensa flagrabat victima, Flammae inprimis observabantur: teste Helena apud Eur.

*ou)d' h)=n a)/r' u(gie\s2 ou)de\n e)mpu/rou flogo/s2,
Nihil erat sani in ardente flamma.

In quem locum Scholiastes: a(\ de/ e)s2in a)/shma kai\ ou) safh=, ginw/skomen ei)s2 pu=r ble/pontes2, quod interpretari videtur Sil. Ital. Punic. Bell.

----- Divinarumque sagaces
Flammarum.

Fiebat autem hoc modo: Si admota flamma victimas statim corriperet, et diffusa repente totas occuparet ac consumeret: Si tranquilla, puta, perspicua ac nitida, nullis infecta coloribus alienis, ut nigro rutilove aut pallido: nec permixta vel sordibus, vel caligine, fumisque, sineque strepitu ac sine egestione atque eiaculatione favillarum turbulenta, et crepitante, recto ductu turbinatae pyramidis instar attolleretur ac surgeret: sique nonnisi victima [orig: victim‚] depasta [orig: depast‚] atque exusta [orig: exust‚] moreretur, placide Numen hostiam acceptare ac complecti, annuereque quae requirebantur, coniciebant. Si contra multo vix flatu excitari posset; et cum exarsisset, non coiret, sed finderetur atque in hiatum dehisceret, nec in totam subito spargeretur ac penetraret victimam, sed viciniora sensim velut serpens lamberet atque ustularet, neque recta niteretur sursum, sed in vertigines gyrosque convoluta, attam secum et densam eveheret caliginem, aut reperet deorsum; aut dilaberetur ad latera aut aliena [orig: alien‚] nasceretur specie: Sique aut ventis disploderetur, aut restingueretur pluviis, aut insolitum crepitatre, et circumquaque multum eructaret ardentium favillarum, aut si palleret plus nimio vel nigricaret, aut evanescerer sponte, priusquam tota conflagrasset victima: aut si intactae. aliquae partes remanerent et mtegtae, laesi infestique Numinis, et sacrificium respuentis omen esse suspicabantur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 11. Quare usi materia, quae facillime ignem conciperet, aridis mempe vitgultis seu fruga/nois2, ut ex Aristoph. in Pace discimus:

*ou)k ou)=n dokw= soi mantikw=s2 to\ fru/ganon ti)qesqai.

De Flamma caelitus delapsa, seu a conspectu Iehovae exeunte, quae in Altati holocaustum consumpsit, quaeque sollicite postmodum a Sacerdotibus fovenda erat, ne si peregrino igne accenderetur victima, quod Nadab et Abihu fecerunt [orig: fecÍrunt], gravissime Deus offenderetur, vide Levit. c. 9. v. 24. et c. 10. v. 1. Similitet de Flamma Iehovae decidente, et consumente Eliae Prophetae holocaustum, et ligna, et lapides, et pulverem ipsum: etiam aquam quae erat copiosa in aquae ductu dilingente, adi c. 18. v. 38. Sed et Flammarum eruptiones, inter prodigia manifestaria habebantur Gentilibus. Iul. Obsequens c. 52. Aenariae terrae hiatu flamma [orig: flamm‚] exorta [orig: exort‚] in caelum emicuit. c. 41. In agro Vulsinensi flamma e terra orta, caelumque visa contingere. Stat. Theb. l. 5. v. 87.

--- quater antra Dei fumantis anhelos
Exser cuere [orig: cuÍre] apices etc.

Flamma item super caput alicuius visa: qualis in Achillis vertice, apud Hom. Il. in Ascanii, apud Virg. Aen. l. 2. v. 304. 431. et 684. In Servii Tulli Rom. Regis apud Liv. l. 1. c. 39. in Masinissae dormientis, apud Sil. Ital. Bell. Punic. l. 16. v. 696. in Augusti, apud Vellei. Paterc. l. 2. in Neronis, apud Xiphilin. etc eftulsit, de quo auspicatissimi ominis genere, vide Paschal. in Coron. l. 1. c. 8. et infra ubi de Radiata corona. Porro et in suppliciis Flamma adhibita, ut in vivicomburio, aliisque poenatum generibus: et ante supplicia, ad exprimendum, quod volebant Iudices, in quaestionibus, ut ex Martyrum histo oriis pater, ab Prudent. peri\ stef: Hymn. 5. v. 62.

Stridensque flammis lamina.

aliisque compositis, et Lucretii illo,

Verbera, carnifices vobur, pix, lamina, taedae,

Modum indigitat Senec. Troadibus Act. 3. v. 560.

Non acri latus
Utrumque flamma [orig: flamm‚] cincta [orig: cinct‚], maternam fidem
Unquam exuissem ---

Vide M. Anton. Delrium Not. ad Sen. h. l. De more vero flammam transiliendi, innocentiae testandae ergo, iam Sophocli Antigone indigitato, diximus ubi de Purgatione vulgari alibique passim. Vide et infra Ignis.

FLAMMA [3] Clausus Tiberii libertus ac Praegustator; a quo nomen etiam sumpsit, Ti. Claudius Flamma Clausus.

FLAMMEA nomen floris, Gall. La Pensee, cuius hanc descriptionem exhibet Fr. Pomey, Haud dubium, quin Flammea sit soror violae germana. Sunt certe quidem specie ac forma [orig: form‚] usque adeo similes, ut internoscere haud proclive fuerit, nisi utriusque parens. Natura utramque inaequali effecisse dote. Odorem nempe legavit violae, Flammeae denegavit. Verum, hanc vicissim locupletiore inftruxit florum ornatu, Praeter quam quod enim eam decoravit purpura, quae una violam exornat, aurum insuper adiecit, aergentumque opere veliit pictum Phrygionico. Atque haec omnia tam scite distincta, tam venuste composita, nihil ut concinnius fingi possit: in Descr. div.

FLAMMETTA nomen libri Hetrusci a Ioh. Boccatio compositi, quem nisi firmissimo animo hominibus insuper habendum lectione iudicat C. Barthius Animadvers. ad Stat. l. 5. Sylv. 1. v. 200. Tristitiam enim, inquit, facere in aliis possit non facile ex cutiendam, quod cuidam in Italia usu venisse scims.