December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 50, image: s0050a

ACTORIUS Naso, Historicus Romanus, memoratur Suetonio in Iulio c. 9. Suspiciatur Vossius, eum vixisse Iulii Caesaris temporibus, vel summum Augusti, ac Tiberii. Nic. Lloydius.

ACTRIDA oppid. Arabiae felicis. Plin. l. 6. c. 20.

ACTUARIUS [1] Medicus Graecus; quem inter Medicos incertae aetatis collocat Voss. de Philosoph. c. 13.

ACTUARIUS [2] officii nomen: sic enim proprie olim appellati, qui annonam a susceptoribus accipiebant, dato pittacio, in quo continebatur, quantum accepissent, eamque dein militibus erogabant, ut Car. du Fresne colligit ex tit. Codicis Theodos. de Erogatione militaris annonae. l. 11. 16. 24. 28. et tit. de Numerariis et Actuariis l. 3. 5. 10. 14. 15. Erant autem tot Actuarii, quot numeri militares, ut docet lex 16. de Erogat. milit. ann. Meminere [orig: Meminŕre] eorum Ammianus l. 20. c. 5. et l. 25. c. 10. Eutropius, l. 9. c. 7. Aur. Victor in Victorino et Trebellius Pollio in Victorino. c. 6. apud quem Paeanius vocem Actuarii, proprium hominis nomen esse putans, *)aktoua/rion vertit, cum u(pomnhmatogra/fon debuisset, Casaubonus ad loc. cit. vide quoque Schott. ad Aur. Victoris loc. cit. Ab huiusmodi autem Ectuario, cuius uxorem stupraverat composita [orig: compositÔ] factione Agrippinae, percussum esse Victorinum, tradit Pollio loc. cit. Prateio, apud Ioh. Calvin. Lex. Iurid. Actuarius, cuius meminere [orig: meminŕre] Imperatores in. l. Actuarii et l. pen. C. de erog. mil. ann. et l. Actuarios C. de num. et Actuar. Novella [orig: NovellÔ] 108. alibi, Graecis u(pomnhmatofu/latr seu u(pomnhmatogra/fos2, est actorum scriptor sive custos, quique ratiocinia pertractat: Quorum quidam aerarii Comitum l. 3. C. de div offic. alii Palatinorum numerorum rationes tractant, d. l. Actuarii: alii Praefecti Praetorio: alii Scholae, de quibus d. Novella [orig: NovellÔ] 108. etc. Actuarius vero limes, apud Agrimensores, dictus est ab actus latitudine, qui viam populo dans agrum per iugera diseriminabat. nam duo actus (ita illis ple/qron, seu agri spatium certum ) quadrati (quorum quilibet finitur pedibus 120.) iugerum faciebant, cuius eadem erat latitudo cum unius actus longitudine, vide Salmas. ad Solin. p. 677. 678. et infra Quintus Sat. it. ubi de Legg. Semproniis. Hinc Actuarii pali Hygino, qui defigebantur inter centenos vicenos pedes, dicti ab Actus longitudine, quae per 120. pedes porrigebatur, Car. du Fresne Glossar.

ACTUS [1] vide hic [orig: hţc] supra.

ACTUS [2] Apostolorum, apud Anastasium in Sylvesiro Pontifice et in Chron. Besuensi, Liber Canonicus Novi Testam. idem cum Actis Apostolorum, vide suoloco [orig: su˘loco]. Sie apud Thuribium Astoricensem Episcopum in libris Apocryphis recensentur Actus S. Thomae, Actus S. Andreae, Actus S. Iohannis, quos sacrilego [orig: sacrileg˘] ore Leucius conscripsit. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra Paxeow liber.

ACUANITAE Haeretici, quorum seductor Acuas, Manetis discipulus, cum Manichaeis communia habuere [orig: habuŕre] deliria, Baron. A. C. 277. num. 42.

ACUARII memorantur Anastasio Bibliothecar. in versione Synodi VIII. act. 9. *oion belona/des2, taulusianoi\, i(ppi/atroi etc. Acuarii, stabularii, veterinarii seu Medici equarii, apud Car. du Fresne Glossar.

ACUBICULA in LL. Francorum Basileae editis. l. 1. c. 75. Feminae (in die Dominico) opera textilia non faciant nec capulent vestitus, nec consuant, vel acubicula fiant: Meursio est ab a)kou/biton Graec. de qua voce vide supra. Sed in mendo hunclocum cubare, advertit Spelmannus ex Capitulis Garoli M. l. 1. c. 81. ubi, cum eadem verba legantur, pro Acubicula, exstat Acupictile: quam genuinam esse lectio nem ipsa verba, quae praecedunt, satisindicant. Contra Legem hanc recentiorum militat consuetudo, inquit Car. Macer, qui tenent, penicillo [orig: penicill˘] et acu pingere in die festo non esse prohibitum Vide eum, cum fratre Dominico, in voce Acupictile, et Car. du Fresne in Acubicula.

ACUENSII vide Nacuensii

ACUES Rex Arcadum, qui Lacedaemonios Tegaeam proditione obtinentes stratagemate occidit. Vide Polyaen. l. 1. c. 11.

ACUFIDA Mauritaniae Sitiphensis Urbs Episcopalis. Victor Uticens.

ACUINCUM vide Aquincum.

ACUINUS civis Romanus qui caedis Caesaris particeps videri cupiebat. Appian. bello [orig: bell˘] Civ. l. 2.

ACULA sive Aquula Acqua Pendente , oppid. Hetruriae, loco [orig: loc˘] sublimi apud Peliam flumen, aquis abundans; cuius populi a Plin. Aquenses nominantur. Sunt qui aquas Taurinas esse velint. Episcopali sede decoravit Innocentius X. A. C. 1647. loco [orig: loc˘] Castri diruti.

ACULEI Serpentum, vide Polpoch.

ACUMETENSE Monasterium seu ACUMITENSE vide Irenaeum, et supra Achimitense.

ACUMINATI Calcei vide Rostra. Pilei, vide Pileus.

ACUMINCUM Legio Ptolemaeo Pannoniae inferioris urbs, ad Istri ripam. Acunincum legit Amm. Marcellin. l. 19. Acimincum Antonin. Camerzi interpretatur Simlerus. Aliis Zalonkemen. Niger vero scribit Veradin dici. Sed Arumictum male habet.

ex ACUMINIBUS Auspicium indigitatum Arnobio adv. Gentes l. 2. Cum paratis bella, signum monstratis ex arce --- Martium discrimen obeuntes spem praesumitis, et Ex Acuminibus auspicatis: totum militare fuit. Cicer. de Divinat. l. 2. Bellicam rem Maiores nostri administrari nisi auspicato noluerunt: quam multi anni sunt, cum bella a Praetoriobus et Proconsulibus administrantur, qui auspicia non habent; itaque nec omnes transeunt auspicato, nec tripudio auspicantur. Nam ex Acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est. Idem de Nat. Deor. l. 2. Itaque maximae Reip partes in his bella, quibus Reip. salus continetur, nullis auspiciis administrantur, nulla perennia servantur, nulla ex Acuminibus, nulli viri vocantur. Vide Hadr. Turnebum Adversar. l. 22. c. 12.

ACUMULUM oppid. Aprutii ulterioris in Italia, ad fluv. Truentum, 12, mill. pass. distans a Nursia urbe, in ortum, et paulo


image: s0050b

plus ab Asculo, in Circium, in limite Umbriae, ad radices Apennini.

ACUPEDES Latinis veterib. dicti sunt, qui Graecis o)tru/podes2, quasi acutipedes. Inde acupedium Festus interpretatur, cui praecipuum et at in currendo acumen peddum. Gloss. acupedium, o)trupodi/a. Sic Pindarus a)kmh\npodw=n, i. e. acumen pedum, eleganter dixit. Et quidem o)trupode=w, proprie de fullonibus dictum, dum saltu illo [orig: ill˘] suo [orig: su˘] fullonio [orig: fulloni˘] vestimenta condensant. Glossae, addensator, o)trupodhth/s2. Aliae Glossae, *)otrupodi/a, acupedum addensatio. Titinnius argutari pedibus, de fullone, quod idem ac o)trupodei=n. Sic argutarii canes vel acutarii in Lege Salica sunt acupedes, quos et vertagros dicebant. Quia autem fullones, dum vestimenta cogerent et densarent, saltabant, hinc densare hodieque Galli dicunt pro saltare. Nam et qui saltant, o)trupodou=si: quam o)trupodi\an et micationem argutationemque pedum in saltantibus, Homerweleganter expressit,

*marmarugh\n qhei=to podw=n --- --- --- -

Equi quoque kalpa/zontes2, et tolutim badissantes, o)trupodou=sin et crebris densisque saltibus terram feriunt ac crura altius tollendo quasi saltitant. Ine tricenarii dicti, quod gressibus intricatis et minutissime cribratis incedant: nam crebra [orig: crebrÔ] genuum inflexione et alternis crurum voluminibus, gradu per minutias fracto [orig: fract˘], incessum suum celeriter impediunt expediuntque; non verolongis et extentis passibus plenoque [orig: plen˘que] gradu spatium carpunt quod cantherii faciunt. Suidas, a(brw=s2 badi/zein. ait. Hesych. kalpa/zei, o)trupodei=. Vide infra ubi de Acutariis Asturconibus, Tolutariis et Tricenariis equis.

ACUPHIS Legatus Indorum ad Alexandrum M. Plut.

ACUPICTILE in L. Francorum l. 1. c. 75. emendata [orig: emendatÔ], uti visum, item apud Anastasium Bibliothecar. in Leone IV. opus est acu pictum: Isidor. Origin. l. 19. c. 22. Acupicta vestis, acu textilis, aut acu ornata. Eadem et Phrygia. Virgilio Pictum acu, Aen. l. 11. v. 777.

Pictus acu tunicas -- --- --- ---

Alias simpl. pictum etc. Unde Acupictura, cuius Artifex Hesychio dicitur *belonopoikilth\s2, o( th=| o(afi/di u)/fh poiw=n kai\ zwgrafw=n; quo de artificio pluribus agemus infra in vocibus, Babylonicum, Phrygiones, Pingendi acu artificium, Plumarii etc.

ACUR Indiae intra Gangem urbs, Ptolemaeo.

ACUS [1] vide Pariades.

ACUS [2] Chunorum Rex, singulari certamine occisus, a Ladislao, Ungariae Rege, in Danubii ripa, Bonfin. l. 4. Dec. 2.

ACUS [3] vulgo Agulha Lusitanis, l'Aiguille Gallis, Insul. maris Aethiopici seu Barbarici. Dicitur etiam Iste de Gale, distatque 900. mill. pass. ab ora Zanguebariae in ortum, uti 300. a parte Septentrionis Madagascariae. Hinc Acuum promontor. cap. des Aiguilles. Caput extremum et praecipuum Promontorii Bonae Spei.

ACUS [4] Graec. belo/nh, Bellonae inventum, ut Hygino placet, matronis in componendis crinibus adhiberi solita est; hinc crinalis dicta Apuleio Milesiar. l. 8. Item discerniculum, Varronil. 4. de L. L. Nec dirimebat modo illos, ac discernebat, iuxta illud Claudiani Epithal. Hon. et Mariae,

Ipsa caput distinguit acu --- --- --

Sed et in cirros contorquebat, quo comtiores essent feminae, pulchrioresque ingenui pueri, aut ipsae Deorum effigies. Hinc et acus Magnae Matris, inter septem paria, quae Imperium Roman. tenebant, memorata Servio ad Aen. l. 7. v. 187. Eadem calamistrum quoque dicitur, quod calefacta in ignito cinere capillos ornet etc. Porro picturae inlerviebat seu vernis texturae vestium; Plin. l. 8. c. 48. Pictas vestes iam apud Homerum fuisse, unde triumphales natae; acu facere id Phryges invenerunt, ideoque Phrygiones appellati sunt. Inventio itaque in Phrygia, usus in Assyria, et praesertim Babylone; Plin. ibidem. paulo post, colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit. Unde *babulw/nion pro/blhma, Babylonicis coloribus variegatam vestem, hereditario obvenisse M. Catoni, refert Plut. in eius Vita etc. Vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. c. 35. et hic [orig: hţc] infra uti de Tyrannorum, adactis intra digitorum ungues acubus miseros excarnificantium crudelitate aliquid, voce Unguis.

ACUS [5] in Ordine Romano Pallio superinduitur et configitur per acus in planeta retro ct ante; et alibi non semel, ubi de Pallio Pontificis sermo est: item apud Brunonem Signiensem de Vestim. Episcopalibus, Acus autem non ad pungendum, id est, non propter huius vitae compunctionem, ut quidam putant, sed ad planetam palliumque iungendum inventae sunt. Quaedam enim ansulae antiqurtus in planetis positae erant, quibus acus inserebantur, et pallium simul cum planeta firmabant, ne a suo loco pallium moveretur: Aciculam notat seu spinulam, Gall. Espingle, qua [orig: quÔ] Pallium Archiepiscopale constringitur seu configitur. Proprie vero Acus pars fibulae dicitur, qua [orig: quÔ] illa clauditur et adstringitur: Trebell. Pollio in Claudio, c. 14. Fibulam auream cum acu Cyprea unam. Ubi, male Cypria quidam legunt: non enim ab ullo Cypriorum artificio dicta est, sed ab cypro, h. e. aere cyprio, quod nunc cuprum vocamus, vide infra, in Acus cyprea, et Fibula. Fortunatus l. 8. Poem. 4.

Chrysolitha auratam fibula claudit acum.

Salmas. ad loc. crt. Pollionis et Car. du Fresne Glossar. etc. Inter minimas vilissimasque res Menandro, in qua tamen prava [orig: pravÔ] concupiscentia [orig: concupiscentiÔ] peccari posse agnoscit, tanti habens affectus [orig: affectűs] voluntatisque sanctitatem, ut ne huius desiderio [orig: desideri˘] delibari voluerit. Unde gravissimum compescendae libidinis illius praeceptum, apud Pfannernm System. Theol. Gentil. c. 11. ž 27.

--- --- *mhde/ belo/nhs2, w)= fi/ltate,
*)epiqumh/seis2 pot' a)llotri/as2.
Neve acum, carissime,
Alterius unquam concupisces.

Et,

*mhde/ belo/nhs2 e)/namm' e)piqumh=s2 *pa/mfile,
*(o ga\r qeo\s2 ble/pei se, plhsi/on parw/n.
acum nec ipsam Pamphile attingas2 velim:
Namque aspicit propinquus hoc semper Deus.

Vide quoque Iustinum Martyr. l. de Monarch. et Clementem


image: s0051a

Alexandr. l. 5. Strom. Sed ex tantilla quoque reluccellum gloriolamque captavit, quamvis successu non optato [orig: optat˘], Ion ille, qui, inter omnis generis artifices, Babylonem venit olim, Alexandro [orig: Alexandr˘] ex India reverso [orig: revers˘], et offulas parvas rotundasque, quas in hunc usum fecerat, tam certo ectu in mucronem acus ex distanti loco dirigebat, ut numquam ab acie eius aberraret, uti narrat Tyrius Dissert. 19. Qua de mataiotexni/a etiam Quintilianus verba facit l. 2. c. 20.

ACUS Crinalis vide supra. Ea etiam ad suendas coronas adhibita videtur, ex Tertulliano de Pall. c. 4. Vetus iam bydrae Centaurorumque sanguis in sagittis pumice spiculi exludebatur, insultante luxuria [orig: luxuriÔ]; ut post monstra transsixa coronam forsitan suerent. Dicit enim hic [orig: hţc] Auctor, sagittas illas Herculis, figendis monstris olim adsuetas, apud Omphalem suendis corollis fuisse adhibitas, deterso [orig: deters˘] prius sanguine, quo [orig: qu˘] erant infectae; indigitans, Herculeas illas sagittas apud Omphalem in acus vicem et usum versas esse: adeo que per spiculum intelligit crinalem acum, quae ex maiorum genere erat. Hae cum obtusiores essent, acuebantur pumice vel cote, non secus ac graphia: Spiculum autem pro acu crinali aut discriminali, etiam apud Marcianum Capellon est:

Crinale spiculum pharetris deprome Cupido
Libens capillum solvete.

Et in Graecis Epioramm. pumiccm, Graec. ki/thrin, in instrumento tw=n grafe/wn, semel atque iterum reperias. Vide Salmas. Not. ad Tertullian. loc. cit. p. 292.

ACUS Cyprea apud Trebellium Pollion. fibulam auream cum acu ryprea unam, in Vita Claudii c. 14. ita enim habet Codex Palatinus, ut Gruterus testatur, cum alias nullo [orig: null˘] sensu legatur Cumacum Cypriam: non ab ullo Cypriorum artificio dicta est, sed ab cypro, h. e. aere cyprio, quod nunc cuprum vocamus, nempe aes rubrum; Spartiano in Pescennino cyprum dictum. Ita enim in veterib. libris, Nam et ex are vel cypro cancelli superpositi esse dicuntur. Inde hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] acus cyprea; cuius multa apud Marcellum mentio: Lacertum viridem, quem Graeci sauron vocant, capies, perque eius oculos acum cupream cum licio, quamlongo volueris, traicies. Idem alibi, Lacertam viridem excaecatam acu cuprea [orig: cupreÔ], in vas vitreum mittes, cum annulis argenteis, ferreis et electrinis. Item, ranunculum viridem acu cuprea [orig: cupreÔ] pungito et sanguine eius excepto [orig: except˘] palpebras continge. Sed et aliis locis apud eundem, et acus cupreae et annuli cuprei et vasa cuprea, memorantur. Salmas. ad Trebellium loc. cit.

ACUS Discriminalis dicta est quae capillos mulierum ante frontem dividit, Nonius. Qui ornatus discrimen dictum Latinis, (vide infra) ut Graecis dia/keima et dia/neisis2. Et quidem acu hac [orig: hÔc] omnes mulieres crinem a fronte dividebant, etiam illae quae operosius ornabantur: atque hoc [orig: h˘c] discrimine mulieres a virginibus distinguebantur; nam Virgines cirratae erant, et crinem in vertice concumulatum, et colligatum gerebant, absque ulla dianri/sei, mulieres cum crinibus erant iisque a fronte divisis. Tertullian. de Virgin. Simulque se mulieres intellexerunt, vertunt capillum T acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a Fronte divisis, apertam professae mulieritatem. Praeter hanc vero acum Acus Crinalis erat seu comptoria, qua [orig: quÔ] ornatorum crinium compago retinebatur, ne Laxius flueret, Isidor. De ea Martialis, l. 14. Epigr. 24.

Tenuia ne madidi violent bombycina crines:
Figat acus sparsas sustineatque comas.

Nempe illa [orig: illÔ] omnes annuli comarum in capite iam ornato sixi conrinebantur, ne fluerent laxius. Idem l. 2. Epigr. 66.

Unus de toto peccaverat orbe comarum
Annulus incerta [orig: incertÔ] non bene fixus acu etc.

Alias nihil prohibet, quin eadem [orig: eÔdem] Acu crinali ac discriminali usi sint, tum ad capillum distinguendum, ac a fronte dividendum, tum ad annulos et sertas crinium retinendas. Quod vero calamistrum cum Acu crinali idem facit Nonius, assensum non impetrat. Quamvis enim ad torquendos etiam capillos ea [orig: ] uti potuerint, diversa tamen res fuit et diversi usus [orig: usűs] utrumque. Acus namque crinalis aurea erat, distinguendis ac continendis capillis, calamistrum vero ferreum, iis ex ferro torquendis ac vibrandis. Quam in rem plura vide apud Salmas. ad Solin. p. 761.

ACUS Semiramia vide in vocibus Acupictile, Babylonicum, Plumarii.

ACUS Foramen vide infra, in Camelus.

ACUSI locus Cappadociae, ubi Basiliscum Imperatorem cum uxore et liberis interfectum, tradit Callistus. Cucusum, Cedreno. Vide Cacussus et Lyminis.

ACUSILAUS [1] Atheniensis Rhetor, Galba [orig: GalbÔ] imperante sese Romam contulit, ibique ludum aperuit, tanto cum successu, ut moriens Atheniensibus decem myriadas aureorum ex foenore partas reliquerit. Suidas.

ACUSILAUS [2] et Damagetus, fratres; victores in Olympicis certaminibus, patrem Diagoram per celebrem conventum gestarunt [orig: gestÔrunt], in quem et flores coniecerunt Graeci, et beatum propter filios appellarunt [orig: appellÔrunt]. Pausan. l. 2.

ACUSILAUS [3] Historiographus Argivus, cuius testimonio [orig: testimoni˘] Iosephus utitur, l. 1. Iud. Ant. c. 4. Genealogias quasdam conscripsit, ex aeneis tabulis, quas pater eius domi suae, nescio quid fodiens, invenerat. Suid. Voss. eum de septem sapientibus egisse ait, 1. 4. de Hist. Gr. c. 2. Verum imposuit ei locus Clementis, qui l. 1. Strom. de Acusilas. *(oi de\ *)akousi/laon to\n *)argei=on e)gkate/letran toi=s2 e(pta\ sofoi=s2, a)/lloide\ fepeku/dhn to\n *su/ron. E quibus verbis desapientibus scripsisse frustra quis collegerit. Vixit autem pro\ tou= *peloponnhsiakou= pole/mou, teste Dionys. Halicarn. de Thucyd. Charactere, sive dicendi genere. Vide Iosium de Script. Hist. Phil. l. 1. c. 3. Nic. Lloydius. Huius vero Acusilai, aliorumque auctoritate, statuir Africanus th=s2 *)attikh=s2 xronogrAsias2 terminum Ogygis diluvium, quod regnante Argis Phoroneo [orig: Phorone˘], contigit annis MXX. ante primam Olympiadem, vide Eusebium Praepar. Evang. l. 10. c. 10. et Ioh. Marshamum *prokataskeu\h=| Can. Chron. qui proin a Phoroneo Thebaidis Regis


page 51, image: s0051b

Ogygis sugxro/nw, quem idem Acusilaus vocat Primum hominem, apud Clementem Alex. l. 1. Strom. h. e. antiquissimam Graeciae Regem, ut Anticlides eundem appellat, apud Plinium, rerum Graecarum ducit exordium.

ACUSIO Colonia (non Acusiorum colonia ut Ortel. cum aliis legit, nam *)akousiw\n Ptolomeo est) Galliae Narbonensis urbs, postea Gratianopolis ab Instauratore dicta, vulgo Grenoble, uti I. Poldus scribit. Cullaro aliquando appellatam fuisse quidam volunt, ex antiqua inscriptione, quae in huius urbis porta legitur. longitud. 20. 30. latitud. 44. 20.

ad ACUTA vide infra Ad acuta.

ACUTAE insulae, quas Poeta Thoas vocat, vicinae Echinadibus. Strabo l. 8. vide Dulichium et Oxia.

ACUTARII seu ARGUTARII Canes; vide supra Acupedes.

A CUTHEIS scripsit de Gestis Spalatinorum, usque ad A. C. 1452. Editus a Iohanne Lucio in Hist. Dalmat: Car. du Fresne in Nomenclat. Scriptorum med. T ins. aetatis.

ACUTI Cyprii apud Palladium, clavi sunt aerei: ex Cypro, vel aere Cyprio facti; de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 1078.

ACUTIA [1] P. Vitellii uxor a Laelio Balbo maiestatis postulata ac CN. Acerronio [orig: Acerroni˘], C. Pontio [orig: Ponti˘] Consulib. damnata. Tacit. l. 6. Annal. c. 47.

ACUTIA [2] Stephano Hispaniae Urbs est, ex Strabone, qui tamen hodie Acontia legit. Vaccaeorum ad Durium fluvium est. Aquitanos, hos populos vocat idem Steph.

ACUTIATOR in Glossis *)akonhth\s2, cotiarius, acutiator. Hinc acutiari, Graec, qoou=sqai. Dosiades in bwmi/okw| nondum edito: *mau/lies2 u(/perqe petrw=n *naci/wn qiou/menai. Vide Salmas. ad Vopiscum in Aureliano c. 7. et infra in Samia testa.

ACUTICUS Poeta Latinus composuit elegias quasdam, quae Plauto tribuebantur. Voss. de Poetis Lat. c. 1. p. 8.

ACUTUM in coloribus, idem cum claro et excitato, Graece o=cu\ eu)/anqes2 et lampro , quum videl: color lumine intensiore et clariore excitatur, quod sit, cum plus luminis, quam coloris, inditur, Sicut contra, cum color nimis oneratur et saturatur, tum fuscior et obscurior, atque adeo tristior evadit. Quod Graeci baqu\, baru\, katakore\s2 kl. Latini adstrictum, plenum, saturum etc. vocant. Interdum tamen, quia pleniori ac saturatiori colori etiam accedit lumen intensius ac vegetius, ista discrimina confunduntur. Vide infra passim.

ACUTUS fluv. Galliae, in Occitania. Castrum rigat et Vaurum urbes, et post in Tarnum se exonerat.

ACUUM Promontor, vide Acus.

ACYLAS Philosophi nomen, qui commentarios conscripsit de Syllogismis. Suidas.

ACYLINA urbs Illyriae. Steph. cives Acylinaei.

ACYNDINUS [1] et Proculus, Cons. Roman. A. Urb. Cond. 1092.

ACYNDINUS [2] vel Acindinus, Barlaamo se iunxit, quorum opiniones in Synodis Constantinopolitanis damnatae. Vide Iac. Pontanum, l. 2. c. 40. in notis in Cantacuzenum, Et Continuatorem Baron. A. C. 1337. n. 11. et 1450. n. 20.

ACYPHAS urbs una ex Tetrapoli Dorica [orig: DoricÔ]. Steph.

ACYS vide Acis.

ACYTTUS insula circa Cydoniam Cretae. Steph.

ACZUDIA oppid. Valachiae, vulgo Aczud, infra Backoviam, ad fluv. Missovo.

AD saepe locorum nominibus praeponitur, ex familiari loquendi formula, qua [orig: quÔ] nos ire ac pergere dicimus ad quaedam loca: cuiusmodi exempla passim proferunt Itineraria vetera Antonini et Hierosolymitanum et Peutingeri Tabulae. Ita apud Marcellinum l. 27. Mediolani locus occurrit ad Innocentes appellatus: Et Pontes in Pictonibus castrum, ad Pontes vocari scribit Anonymus in Miraculis S. Eutropii Episc. Santonenis n. 22. Eodem [orig: E˘dem] loquendi more recentiores Graecos loqui, ostendit Car. du Fresne in Descript. S. Sophiae num. 18. qui et Dafnense Palatium ad Antiochiam, e)pida/fnhn dictum, quasi e)pi\ th\n *da/fnhn, credere iubet. Sic docet Sponius in Itiner. Graeciae, Thebas Stiva, Constantinopolim Stimbol vel Stanbol, Lemnum Insulam Stalimeni Athenas Satina, a peregrinis vocari per errorem; cum incolae S'tiva, S'timbol, S'ti Lemnos. S'Athina quidem pronuntient, cum iter ad haec loca indigitant, pro ei)s2 Tiva, ei)s2 th\n po/lin, e)s2 th\n *lh/mnon, ei)s2 *)aqh/nas2: alias Thebas Thiva vocent etc. Adde supra, si placet, Theosterictum in Vita S. Nicetae Hegumeni num. 28.

AD Acuta apud Tertullian. de Pallio c. 5. Si pergam ad acuta tecum, plus togae laesere [orig: laesŕre] Rem publ. quam loricae: idem est ac acutis. Quasi dicat, si pergam acutis et decretoriis armis tecum pugnare, non prolusoriis ac hebetibus Ovid. l. 3. Artis am.

Ponite iam gladios hebetes, pugnetur acutis.

Idem ibid.

Sic ubi praelusit rudibus puer ille relictis,
Spicula de pharetra promit acuta sua.

Sic ad certum pugnare, eidem Tertulliano adver sus Marcionem l. 3. His proluser im quasi de primo adhuc et de longinquo: sed hinc iam ad certum et cominus pugnaturus, video aliquas etiam nunc praeducendas, ad quas dimicandum erit, lineas. Acuta nempe tela, praepilatis et exercitoriis heic opponuntur. Uti autem ad acuta dicitur pro acutis; ita ad plumbatas caedere, in veteri passione, pro plumbatis: et apud Vegetium, ad fundam lapides iacere, ad cornu infundere, ad harundinem perforare etc. Salmas. ad Tertull. loc. cit. p. 428.

AD Aegros cubiculariorum qui aegros ex cubiculariis curabat: Idem ab Aegris dictus est, Salmas. ad Iul. Capitolin. in Gordiano tertio c. 25.

AD Aleam ad tabulam, ad latrunculos ludere, dixere [orig: dixŕre] recentiores, pro alea [orig: aleÔ] ludere, tesseris, latrunculis: Flav. Vopiscus in Procul, c. 13. Nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur. Sic


page 52, image: s0052a

ad Iudices ludere, apud Spartian. in Severo, Nullum alium inter pueros ludum nisi ad Iudices exercuit. Sic ludere ad tabulam, dixit Pavius Diaconus de gestis Langobardorum l. 1. c. 20. Horum itaque viribus Rex indubitanter fidens, dum ipse securus ad tabulam luderet. Ubi ad tabulam ludere, est quod Graeci recentiores dixere [orig: dixŕre] tabli/zein, etc. Salmas. ad Vopiscum. in Proculo c. 13. Vide eundem ad Lamprid. in Heliogab.

AD Digitum pugnare pro digitis pugnare, dixere [orig: dixŕre] Veteres quod uno [orig: un˘] verbo [orig: verb˘], micare. Quintilian. l. 8. c. 5. Contra eandem sororem gladiatoris, cuius modo feci mentionem, ad digitum pugnavi. Ita in vetustissimo et optimo codice Bongarsii legit Salmas. cum vulgo edatur; At digito pugnavi. Incertus auctor veteris Epigrammatis, ad digitum concurrere dixit,

Lex erat ad digitum posita [orig: positÔ] concurrere palma [orig: palmÔ].

Quem versum de micatione idem accipiendum iudicat. Decernere digitis, apud Calpurnium Eclog. 2.

Et nunc alternos magis ut distinguere cantus
Possitis, ter quisque manus iactate micantes,
Nec mora, decernunt digitis.

Igitur ad digitum pugnare, et digitis pugnare, idem; ut ad manum saltare et manibus saltare, quod est xeironomei=n, gesticulari, Pantomimorum proprium: ad tibias canere pro tibiis canere. Lamprid. in Heliogabalo, c. 32. Ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, etc. Salmas. ad Fl. Vopiscum in Carino. c. 19.

AD Fiblas seu a Fiblis vide infra in Fibula.

AD Fistulam dicere Appul. l. 6. item ad tibiam, apud Ael. Lamprid. Heliogab. c. 32. Ipse cantavit, saltavit, ad tibias dexit. etc. est fistula [orig: fistulÔ] canere, et tibiis. Graece pro\s2 au)lo\n fqe/ggesqai, et au)lw=| fqe/ggesqai, etc. Salmas. ad loc. cit.

AD Fratre suo pro ad fratrem suum, apud Iul. Capitolin. in Vero. c. 22. Vide Salmas. ibi, et ad Ael. Lamprid. in Heliog. c.9.

AD Judices ludere puerile ludi genus, apud Spartian. in Sever. Vide infra Iudices.

AD Manum saltare xeironomei=n, Pantomimorum fuit, vide in hac voce.

AD Mauros pro Praefecto Maurorum, apud Iul. Capitolin. in Gordiano tert. c. 25. ubi sic legit Salmas. Quid facerem, quod ad Mauros me venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano babito, vel laudaret aliquos, vel vituperaret. Nam Praefectus a Mauris, et Praefectus ad Mauros et Praefectus Maurorum, dicebatur: Sicut Procurator a rationibus, ad rationes et rationum: praepositus a fiblis; ad fiblas et fiblarum etc. Videtur autem hic ad Mauros, vel praefectus Maurorum, multum in aula potuisse, sub puero Gordiano, eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] mater eius et Imperium et Imperatorem ipsum regebat, Salmas. ad loc. cit.

AD Memoriam dictare apud Flav. Vopicum in Caro c. 8. Iunius Calphur nius qui ad memoriam dictabat, talem ad praefectum Urbis super morte Cari epistolam dedit: dicebatur, qui memoriae dictator erat, et k)ntigrafeu\s2 th=s2 mnh/mhs2 Graecis dicebatur. Parere ad memor iam, dixit Spartianus, in Pescennio c. 7. Vide infra in Parere. Sic procurare ad alimenta et procurare ad vicesimam, dicebatur qui alimentorum erat Procurator, et vicesimam procurabat etc. Salmas. ad Vopiscum. loc. cit. Vide quoque infra in Memoria et Scrinium.

AD Pedes a Pedibus et circumpedes, servi pedisequi sunt; sicut anteambulones et antepedes, dicti amici, obsequium facientes. Sed et cursores sic appellatos reperimus: Inter servos enim erant olim ad hoc ministerium deputati, quorum mentio frequens apud Scriptores Histor. Aug. aliosque passim. Sic Severus numquam nisi servis suis cursoribus usus legitur: inter aulici quoque ministerii obsequia cursores fuisse, sub posterioribus Imperatoribus, discimus ex Corrippo.

--- -- Iamque ordine certo
Turba decanorum, cursorum, in rebus agentum [orig: agentűm].

Hinc mentio L. 10. Cod. de div. offic. Decanorum partis Augustae, cursorum partis Augustae: ubi magnus Cuiacius cursores interpretatur veredarios. Sed cursores pedibus omnino obsequium praestabant et mandata perferebant; Unde et Exercipedes quoque vulgo dicti. Glossae, Exercipes, taxudro/mos, dromeu\s2 kai\ kou/rswr: At veredarii in equis currebant, suntque quos hodie Currerios Galli vocant. Cursores hodieque habentur in comitatu ac ministerio Principum, quos iidem vulgo Valets de pied, h. e. Servos a pedibus, vocant. Claudius Salmas. ad Lamprid. in Alexandro Severo. c. 42.

AD Responsum dicti olim oi( tw=n a)pokri/sewn mhnutai\, quas mhnu/seis2 qui faciebant, erant Secretarii, vel a Secretis. Hinc qui Vopisco in Divo Aureliano c. 36. dicitur Notarius Secretorum, is Zosimo vocatur tw=n e)/trwqen ferome/nwn a)pokri/sewn mhnuth/s2: id quod erat proprie munus Secretariorum. Locus autem, ubi Princeps ta\s2 e)/trwqen ferome/nas2 a)pokri/seis2 audiebat, *)ashkrhtei=ou vocabatur, uti discimus ex Cedreno. Iidem Apocrisiarii, item Referendarii quoque appellati sunt: nam mh/nusis2 et a)nafora\ et notaria res eadem. Graeci recentiores *r*aifendari/ous2 eos vocarunt [orig: vocÔrunt]: atque ita recte apud Suidam *r(aifenda/rios2 a)tri/wma *r(wmai\ko\n, h)/goun o\ a)naforeu\s2; ubi *r(aifenda/rios2 est, pro *r(eferenda/rios2, quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] vocem hanc scriptam se legisse, in vetustissimo codice Epigrammatum Graecorum, ait Salmas. Not. ad Flavium Vopiscum loc. cit. etc. vide plura infra post Adara.

ADA [1] altera uxor Lamechi, Gen. c. 4. v. 20. cui peperit 77. liberos, Ioseph. Iud. Antiq. l. 1. c. 2 Uxor etiam Esau, filia Elon. Gen. c. 36. v. 2. Item filia Hecatomni, Cariae regis, et Artemisiae soror, quae Hidrico fratri nupsit. Strab. l. 14. Defuncto marito Olympiad. 109. anno [orig: ann˘] primo [orig: prim˘] successit, ac provinciam rexit ann. 4. Eiecta a fratre minimo Pexadoro, Olymp. 109. anno [orig: ann˘] 4. Haec postmodum Alexandro obviam profecta; Alindis urbe tradita [orig: traditÔ], eum in filium adoptavit. Deinde ab eo toti Cariae praeficitur. Curt. l. 2. c. 8. Strabo. l. 8.

ADA [2] Hesych. *)adk, h)donh\, phgh\, kai\ u(po/babulwni/wn, h( *(/hra.

ADA [3] Plinio l. 3. c. 19. Abdua, Straboni Adva, aliis Adda, fluv. est Italiae, qui in iugis Rhaeticis seu Braulio monte ortus, inde


image: s0052b

Occasum recto [orig: rect˘] tramite petit, ac Larium lacum ad latus ingreditur, vide Stumpf. l. 10. de Rbetis c. 7. et supra in voce Abdua.

ADA bar Ahaba, eximius Astrologus Hebraeorum, cuius supputatio revolutionum fuit verior et accuratior, quam calculatio revolutionis Samuelis Iarchinaei qui quo [orig: qu˘] die obiit, natus est Raf Ada, R. David Ganz. Chronol. Initio Millenarii V. Auctor vero Iuchasin. probat duos fuisse R. Ada vide ibi.

ADACHA Palmyrenae urbs. Ptol.

ADACHSUNIA Mons Africae in regno Fezzae in provinc. Chaus.

ADAD [1] Rex Edom quartus, Gen. c. 36 v. 36. Adad etiam Assyriorum summus habebatur Deus, cui etiam Deam Atergatim uxorem assignabant, per Adad, solem per Atetgatim, terram significantes, quod ex his duobus cuncta crederent procreari. Macrob l. 1. Saturnal. c. 23. Eius simulacrum formabatur radiis inclinatis in terram: huius vero sursum versis. Significat autem Adad Unum. Ab eo nomen Adad Regibus Syriae tam Sophenis, quam Damascenis, commune fuit: ut sunt caelestes plerique Orientalium Regum tituli. Vide infra Adadus, it. Ader, et Adodus. nec non voce Ben-Adad.

ADAD [2] seu David, Rex Aethiopum Axunitarum, ad fidem Chrisit conversus est, principatu Iustiniani I. Imperat. a quo tempore Aethiopia illa inter medios barbaros religionem Christianam sed innumeris deformatam erroribus, retinuit. Georg. Hornius Orb. Imp.

ADADA est apud Ptolemaeum Palmyrenae urbs Adatha putat dici Ortelius in libro Notitiar. etsi Phoeniciae ibidem adscribatur: sed Adada habet idem liber in Euphratensi regione. Est et locus in Palaestina, in tribu Iudae sic dictus Iosuae c. 15. v. 21.

ADADATA civitas Pisidarum, ad Taurum montem. Strab. l. 12. Ptolemaeo Adada.

ADADENSIS Episcopus Pisidiae, fuit in Concilio Constantinopolitano primo.

ADADEZER fil. Rehobi, Rex Syriae Zobaeae, a Davide victus, 2 Sam. c. 8. v. 3, 5. et 1 Chron. c. 18. v. 3, 5. idem cum Adado Damasci Rege, vide infra.

ADADREMMON urbs iuxta Iezrailem, quae hodie vocatur Maximianopolis. Zach. c. 12. v. 11. Hic [orig: Hţc] Iosias Rex occisus est a sagittatiis Nechao, regis Aeypti.

ADADUS [1] puer Idumaeus e regio sanguine Edom, qui cum Ioabus, Davidis regis Polemarchus, omnes Idumaeae mares sex menses natos interfecisset, solus cum quibusdam servis patris sui in Aegptum fugit, ad Pharaonem, cui Pharao Raphim uxoris suae sororem in matrimonium dedit. Is morte Davidis audita [orig: auditÔ], patrium regnum recipere conatus, sed frustra, Rezoni Eliodae filio latronum duci, qui Damascum occupaverat, se coniunxit et Syriae regnum occupavit: et Salomoni Regi Deo [orig: De˘] ei propter idololatriam infenso [orig: infens˘], adversarius exstitit. 1. Reg. c. 11. v. 14. 15. 16. Alius ab Achabo, Israelis Rege bis praelio [orig: praeli˘] captus, atque amice habitus ac liberatus, post initam pacem, cum iniuriarum loco beneficia accepisset, iterum Iudaeis bellum intulit: atque ut ostenderer quam ingrate Achabi regis meritorum memoriam servaret, milites suos iussit aliis in praelio, quantum possent, parcere, vimque in unum Achabum ad eum perdendum vertere. Fulgosus l. 5. c. 3. Torniel. A. M. 3058. Vide hic [orig: hţc] infra.

ADADUS [2] Damasci Rex, a Davide cum viginti duobus Syrorum milibus occisus. 2 Sam. c. 8. v. 3. 4. 5. Vide Ioseph. Iud. Antiq. l. 7. c. 5. qui ab eo Adrazarum, Arai filium, Syriae Sophenae Regem, diversum facit, huicque illum in auxilium properantem, adducit, Ibid. et c. 6. Sed hic Damasci, et reliqwae Syriae Rex a Davide ad Euphratem victus; idem est cum Adadezere fil. Rehobi, cuius in Sacris mentio, seu Adrazaro Iosephi, qui ante pugnam tam Sophenae, quam Damasci Rex unus erat, cuiusque copiae a Davide fusae sunt, tam quevae ad Euphratem, 2 Sam. c. 8. v. 3, 5. quam quae ex provinc. Damascena auxilio tarde venerunt, 1 Chron. c. 18. v. 3, 5. post cladem demum, Regni Damasceni peculiaris et Syriaco contradistincti, initium contigit, auctore Rezone, qui, profligato [orig: profligat˘] domini fui Adadezeris exercitu, Damascnm fugerat, vide infra Rezon. De eo sic Fragm. Nic. Damasceni Historiar. l. 4. apud Ioseph. Antiqq. loc. cit. Longo [orig: Long˘] post tempore, indigenarum quidam nomine Adades, ceteris pctentior, Damascr et reliquaeSyriae, praeter Phoenicem, regnum obtinuit. Hic --- apud Euphratem victus, se Regem a)/riston r(w/mh| kai\ a)ndrei/a declaravit. Illo defuncto [orig: defunct˘], posteri eius ad decimam usque generationem regnarunt [orig: regnÔrunt], Adadi omnes dicti. Es bis potentissimus, ordine tertius, abolere volens ignominiam avi Samariam vastavit. De nominis origine supra. Vide quoque aliquid voce Tol.

ADAE arum, oppid. Asiae. Strab. l. 13.

ADAEI Arabes Aegypto finitimi. Ptol.

ADAERATIO e)cargueismo\s2, ab adaerare, pretium addicere, aere aestimare, ad aeris pretium redigere, Graec. e)caeguei/zeasqai, item a)pxalki/zein. Glossae, Aderat, e)cazguei/zetai, a)pxalki/zei: illis enim xalko/s2 etiam pro argento sumitur. Unde a)xalkei(/s2 pauperes ac male nummati; et a)xalkei=n, nummorum penuria [orig: penuriÔ] laborare. In Epigramm.

--- --- - --- *ei)/ tis2 a)xalkei=,
*mhke/ti peina/tw, qei\s2 to\ xitwni/s2rion etc.

Est igitur adaeratio, taxatio et aestimatio rei. Glossae praef. aestimatum, th\n su/noyin, h)toi e)cargnrisho\n, h\toi diati/mhsin: ubi notandum, su/noyin ita Graece dici, ut conspectum dixit A. Gelhus l. 19. c. 10. Ostendebatque depictas in membranuhs varias species balnearum, es quibus cum elegisset unam formam speciemque, imerrogavit quantus esset pecuniae conspectus ad totum opus absolvendum. Pecuniae nempe costectus est diati/mhsis2 et summa pecuniae, ad earum balnearum absolutionem: Glossae, su/noyis2, taxatio. Salmas. ad Treb. Pollionem in Claudio. c. 14. Hinc Adaeratae annonae, l. 31. Cod. de Erogat. milit. annonae, cum fcil. annonae in aere persolvuntur, etc. Vide quoque Cafaubon. ad


image: s0053a

Theophrasti Charact. p. 332. et Iac. Gothofredum ad l. 28. Cod. cit.

ADAEUS [1] Mitylenaeus de statuariis librum reliquit. Athen. l. 13. ubi citatur e)n tw=| peri\ a)lalmktopoiw=n. Est vem Adqeus, qui e)n toi=s2 peri\ diaqe/sews2, h. e. libris de affectione seu dispositione, ab eodem memoratur, l. 11. Vide Vostl. de Hist. Lat. l. 2. c. 39.

ADAEUS [2] Athenis quidam nomine singulari; singularis ipse *)alektrnw\n, Gallus gallinaceus ex eo cognominatus, quod cristam in capite gestaret, teste Athenaeo [orig: Athenae˘] l. 6. c. 8.

ADAGARII vide Satagarii.

ADAGOUS Hesych. *)adagoou\s2, qeo/s2 tis2 para\ frnci/n. Existimet aliquis rescribendum, *)adados/s2. Facilius subscriberem; nisi exponerer qeo\s2 *(ermafro/ditos2, Deus semivir. Salmas. qw\s2 legit.

ADAIA sive Adaias, fil. Ethan, filii Zamma. 1. Chron. c. 6. v. 41.Fil. item Ieroboam. 1 Chron. c. 9. v. 12. pater Ididae, matris Iosiae. 2 Reg. c. 22. v. 1.

ADALBERO Metensis episcopus. Euseb. Adalbero Babius Genuensis episcopus. Idem.

ADALBERTUS [1] Praeceptor Ludovici IV. Episcopus Augustanus evasit. Scripsit vitam Hariolphi, Abbatis d'Elvacutange, ubi et ipseprius Abbas erat, et obiit, sub Henrico Aucupe, A. C. 921. Voss. de Histor Lat. l. 2. c. 39.

ADALBERTUS [2] Episcopus Pragensis, primo Bohemis, dein Hungaris, tandem Prussis contionatus, ibi obiit. Surius, 23. April. Baron. A. C. 980. 996. Vide Adelbertus.

ADALBERTUS [3] Archiepiscopus Magdeburgensis, totius Sclavoniae Metropolit. A. C. 971. Alius, Hamburgensium vel Bremensium Episcopus vitae parum laudatae. Baron. A. C. 1065. Vide Adelbertus.

ADALBERTUS [4] Eporregiae Comes circa A. C. 1405. Cuspiniamus. Vide Adelbertus.

ADALBULAS locus in Mauritania Caesariensi, Antonin.

ADALDAGUS Archiepiscopus Hamburgensis, qui tres Episcopatus in Iutia constituit, Slesvicensem, Ripensem, et Arusiensem, cum per annos quinquaginta trium Othonum Imperatorum curias sequutus fuisier, cancellariam administrasset [orig: administrÔsset], et mulra, quae exstant Imperatorum nominibus, decreta et constitutiones concepisset. Crantzius l. 4. Saxon. c. 3. et l. 3. Metrop. c. 16. et 26.

ADALGARIUS [1] Aquitanus nobilis. Paul. Aemil. l. 1.

ADALGARIUS [2] Monachus in Corbeiensi coenobio Remberti socius, tandem ei successit in Episcopatu: a Formoso Romam vocatus, ad dicendam causam, de suo iure in Bremensem Ecclesiam, non venit, neque legatum eo misit. Studio [orig: Studi˘] propagandae religionis Christianae ad gentes Aquilonares, sacerdotum collegium instituit. Praefuit Ecclesiae annos viginti, et mortuus est A. C. 909.

ADALGISIUS Longobardus, Salerni princeps, Beneventi defensionem acceperat a Ludovico Secundo Lotharii filio: Graecorum vero promissis illectus, ad eos descivit cum omnibus Samnii, Lucaniae et Campaniae oppidis: at cum Ludovicus recepisset omnia oppida, quae defeceram, Adalgisius in Corsicam Insulam fugit. Chron. Philip. l. 4.

ADALGOTHUS undecimus Archiepiscopus Magdeburgensis qui sub Henrico IV. Imperat. instituit, ut quotannis, per Quadragesimae singulos dies, centum pauperibus singuli panes cum singulis halecibus tribuantur. Crantzius l. 4. metrop. c. 32.

ADALIA fil. Aman filii Amodatha. Esth. c. 9. v. 8.

ADALINGI seu vide infra: aut Ethelingi seu Edlingi, vox Saxonica, Nobiles denotar et natalium splendore illustres, in Gloss. Keronis. L. Angliorum et Werinorum tit. 2. 3. 4. 5. ubi trifariam hominum conditionem apud Saxones distributam observare est, in Adalingos seu Nobiles, Liberos et Servos; quod Nithardus confirmat l. 4. Es Athel, seu Ethel, nobilis; a qua voce sine dubio Anglosaxonica illa, Ethelrcdus, Athelunus, Ethelbaldus, Ethelulfus, Ethelstanus, Regum Anglosaxonum familiaria nomina, ortum cepere [orig: cepŕre]. Ab hac igitur originatione dictos putant Adelingos, Regum praesertim filios et heredes, qui ipsis successuri erant, uti discimus ex LL. Eduardi c. 35. Rex vero Eduardus Edgarum filium eorum secumretinuit, et pro suo nutrivit: et quia cogitabat heredem eum facere, nominavit, Adeling, quemus dicimuis Domicellum. Sed nos indiscrete de pluribus dicimus; quia Baronum filies voeainus Domicellos, Angli vero nullum, nisi natos Regum. In LL. Hoeli Boni, Urchrichiad, i. c. Edling, qui post Regem babet succedere etc. Sic apud Simeonem Dunelm. de Gest Angl. A. C. 866. Elfredus, i. e. Clito Adcling. Apud Henricum Huntindon. l. 5. Beousigbt filius Brithnodi Adeling: Et l. 6. Qui= dam Anglorum Eadgar Adeling promovere volebant in Regem etc. Hinc Aedlingaege Insula, i. e. Nobilium Insula, dicta est, apud Roger. Hovedenum A. C. 887. et in Charta Alfrici Regis in Monastico Angl. Tom. l. p. 203. Ad Insulam Clitonum, quae Anglice usitato [orig: usitat˘] nomine Aedlingaeg nuncupatur: unde Clitones et Adelingos synonyma esse colligitur. Cat. du Fresne Glossar. qui et hanc in rem laudat Orderic. Vitalem l. 12. p. 855. 869.

ADALUALDUS Agilulfi fil. Longobardorum Rex a populo puer adhuc salutatus, atque insigni regio [orig: regi˘] decoratus in Circo, patre ipso [orig: ips˘] assidente. Cum ad eum Eusebius, ab Heraclio Imperatore, legatus venisset, sive iussum Imperatoris, sive consilium suum sequutus, Adalvaldo e balneo exeunti poculum specie salutiferum dedit: quo [orig: qu˘] epoto [orig: epot˘] rex desipere, ac plane mentis impos esse coepit: quod ubi sensit Eusebius, ipsum et iuvenem, et amentem impulit, ut propriae securitatis causa [orig: causÔ] principes Longobardorum e medio tolleret:coepta [orig: coeptÔ] inde caede, ac iam duodecim e primoribus interemptis, ne malum longius serperet, veriti Longobardi, ipsum A. C. 724. tumultu excito [orig: excit˘], re uno [orig: un˘] cum regina matre Theodelinga exegerunt. Sigonius l. 2. Regni Italici.

ADALULFUS [note of the transcriber: in the print: ADALULLFUS] quidam summo [orig: summ˘] inter Longobardos loco [orig: loc˘] natus, qui Gundebergam Arioaldi Longobardorum Regis uxorem de stupro interpellate ausus, cum repulsam convitiumque tulisset, veritus ne ab ea proderetur, Regem adiit, et apud eum reginam


page 53, image: s0053b

proditionis falso accusavit: cuius verbis Rex fidem habens, uxorem in arctam custodiam coniecit, atque per triennium habuit. Post tertium annum Clotarius Rex Francorum, mulieris misericordia [orig: misericordiÔ] motus, legatos ad Arioaldum misit, perperam fecisse arguens, quod Gundebergam es regio Francorum sanguine ortam iniusta [orig: iniustÔ] causa [orig: causÔ] damnasset [orig: damnÔsset], atque honore suo [orig: su˘] dispoliaster [orig: dispoliÔster]: Rege autem se iustam causam habere dicente, Ansoldus e legatis unus, facile id tibi assentiemur, inquit, si quem ex reginae familiaribus, singulari cum accusatore commisso [orig: commiss˘] certamine, reginam ipsam permiseris expiare (haec erat antiqua Longobardorum consuetudo, ut crimina vel maxima singulari praelio [orig: praeli˘] purgarentur, quae postea in leges translata, per multa tempora observata est) quibus dictis Pitro quidam, ab Arriperto reginae consobrino productus cum Adalulfo est comparatus. Certamine inito [orig: init˘], a veritate, victoria stetit: itaque prostrato [orig: prostrat˘] Adalulfo [orig: Adalulf˘] victus Arioaldus reginam e custodia eduxit, atque in antiquum iotum gratiae honorisque restituit. Sigonius l. 2. regni Italici.

ADALUNGA vide Haubertinga.

ADAM [1] nomen primi hominis a Deo conditi. Gen. c. 2. v. 15. Vide Ioseph. Antiq. l. 1. c. 7. De duabus columnis, quae ei attribuuntur. Augustion. de C. D. l. 18. c. 38. Pamelius in Tertullan. Nomen etiam commune, quo [orig: qu˘] Deus vium et feminam appellavit. Est et nomen urbis, Iof. c. 3. v. 10. Ceterum de Adamo, vide Suidam in voce *)ada\m; Iosephum, Philonem Iudaeum, etc. Ium hora [orig: horÔ] sexta [orig: sextÔ] vespertina [orig: vespertinÔ], conditumfuisse, Origenes meditatur tract. 35. in Matth. quam opinionem sequitur Theophylactus in Math. et alii, qui eadem [orig: eÔdem] hora [orig: horÔ] Christum, alterum Aelam, cruci affixum fuisse, opinantur: unde Theophylactus,Qua [orig: QuÔ] igitur bora [orig: borÔ] Deus hominem condidit, eadem [orig: eÔdem] et lapsum curavit. Et Cyrillus Hierosolymit. Quo [orig: Qu˘] tempore eversio fuit, eodem [orig: e˘dem] rursus facta est reparatio, catech. 14. Atque hac [orig: hÔc] hora [orig: horÔ] (quae una ex septem horis Canonicis est in Ecclesia Romana) ab antiquis Patribus magis fer vidas preces fundi consuevisse, tradit Domin. Macer in Hierolex. in Horae Canonicae. Feria [orig: FeriÔ] seu die hebdomadis sexta [orig: sextÔ] eundem lapsum esse, qua [orig: quÔ] Christus lapsum morte sua [orig: suÔ] reparavit, asserit idem, atque propterea in qualibet feria sexta quadragesimali institutum esse a Pio V. ut Psalmi Paenitentiales recitarentur, addit: qua de sententia vide iudicium Caroli fratris eius, in voce Psaimus. Sepultum fuisse in monte Golgotha, ubi Dominus noster crucifixus est, Augustinus habet Serm. 71. de Temp. Et dignum et at, fratresiut sanguisille pretiosus etiam corpor aliter pulverem antiqui peccatoris, dum dignatur stillando contingere, redemisse videatur, Hieronymus vero Adamum in civitat. Hebron tumulatum esse, statuit: Vide eosdem Macros in Golgotha. In memoriam lapsus eius et hinc ortae corruptionis, quae totum genus humanum pervagatur, Cinerum diem in eadem Communione celebrari, refert Rupertus de divin, Offic. l. 4. c. 10. Inprimis vero Halberstadiensium in Saxonia festivitatis huius ritus is memorabilis, quem Aen. Sylvius in Europ. sua [orig: suÔ] hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] memorat c. 2. Inquirebant, inquit, in hac die scelestiorem civium, quem lugulribus indumentis vestiebant, ac capite velato [orig: velat˘] in Ecclesiam conducebant, ex qua peractis divinis officiis, illum expellebant. Hic per totum Quadragsimae tempus nudis pedibus in civitate perambulabat omnesque Ecclesias visitando, minime ingrediendo nec cum ullo unquam toquebatur, erat tamen alternatim ad mensam inter Canonicos invitatus: dormiebat post mediam noctem, tandem postea ab omnibus peccatis et enormitatibus commissis absolvebatur et deinceps Adam appellabatur, etc. Vide eosdem Auctores in voce Cinerum dies. Plura de hoc generis humani Auctore ac Capite, statu eius utroque aliisque huc pertinentibus, vide praeter supra iam eitatos, inprimis apud Franc. Burmannum Synops. Theol. Cbrist. Part. 1. l. 2. loc. 8. c. 1. et seqq. ut et hic [orig: hţc] passim, inprimis voce Isis.

ADAM [2] Graecis *kro/nos2, Latinis Saturnus. Gallis Dis, Germanis Mannus. In tribus eius filiis trium Saturni liberorum memoria deprehenditur. Quippe Abel elt pluto, primus morti, et sepulchro, i. e. inferis traditus. Cain est Neptunus, habitans in terra [orig: terrÔ] Nod, vagus semper, et imstabilis. Seth Iuppiter, pater siliorum Dei, in cuius familia [orig: familiÔ] invocatum nomen Iehovae. Hornius.

ADAM [3] de Barkinge, Historicus, sub Iohanne Angliae Rege Voss. de Histor. Lat. c. 56.

ADAM [4] de Bremen, scripsit historiam Ecclesiastieam a Carolo M. ad Henric. IV. in qua fidem in Septentrione propagatam enarrat: Item, de situ Daniae edidit opusculum. Vixit circa. A. C. 1070. Idem Vossius.

ADAM [5] Goddam, Anglus, circa A. C. 1330. scripsit in 4. libros sententiarum. Bellarm. de Scriptor Ecclesiast.

ADAM [6] de Muremuth, Canonicus Londinensis scripsit duo Chronica sui temporis, circa A. C. 1380. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 3. Vide et Adamus.

ADAM [7] vel ADMAH urbs Pentapoleos. Gen. c. 10. v. 10. Urbs igne caelesti consumpta. Vide Adana.

ADAMAN cognomine Coludius, Scriptor Scotus, circa A. C. 699. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 27. et de Scient. Mathem. c. 67. ž. 15. c. 70. ž. 2.

ADAMANA urbs Asiae in Coelesyria. 15. leucis distat Damasco [orig: Damasc˘].

ADAMANTAEA Iovis nutrix, cui a Iunone, in Cretensi Insula, nutriendus datus est: illa eum in cunis in arbore suspendit, ut neque caelo [orig: cael˘], neque terra [orig: terrÔ], neque mari inveniretur: et ne pueri vagitus exaudiretur, impuberes convocavie, eisque clypeola aenea et hastas dedit, et iussit eos citca arborem euntes crepare. Hyginus Fab. 139.

ADAMANTIS Indiae extra Gangem fluv. Ptolem.

ADAMANTIS fragmentis auro inclusis, sculpi alias gemmas Plinius l. 37. c. 4. auctor est: hodie Adamante in minutissimum pulverem contrito ceteras gemmas poliunt Gemmarii. Sed et Adamas a duritie, sicut ipsum ferrum, ob eandem rationem, lapis ille Cyprius dictus est, quo [orig: qu˘] adamantes ipsos ac reliquas gemmas scalpi, sic ut quae ferro resistunt, huius scalpturae cedere cogantur, scribit Solinus c. 52. Imo nec scalpebantur solum hoc [orig: h˘c] lapide


page 54, image: s0054a

gemmae, signaculis faciendis, sed et perforabantur, ut filo ad monilia inseri et collo suspendi possent etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1101. et infra ubi de Cotibus Armeniis ac Cyprirs.

ADAMANTIUM Bisinani Principis oppid. est in Calabria inferiore. Metellus.

ADAMANTIUS Praefectus Urbi: quidam legunt Amantius. us. Vide epigraphen l. 12. et text. in l. 13. C. de aedis. priv. Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Item cognomentum Origenis, de quo sic Photius Biblioth. Origenem Adamantium cognominatum cx eo tradunt, quod rationes, quas collegerat, adamantimis quibusdam quasi vinculis non absimiles viderentur. Unde sumpta [orig: sumptÔ] occasione, aliqui Scriptores, ut Augustin. Sophronius Episcopus Hierosolymitanus et Epiphanius, duos fuisse Origenes crediderunt: qua de re vide Matrum in Hierolexico.

ADAMAS [1] a Cotye, Thraciae Rege, puer testes exsectus, ob quam iniuriam, postea grandior factus, ab eo defecit. Aristot. Pol. l. 5. c. 10.

ADAMAS [2] fluv. in sinu Gangetico. Ptol.

ADAMAS [3] Graece, *)ada/mas2, de variis dicitur. De ferro, et lapide Cyprio, uti vidimus; de auri nodo ac flore, seu spuma: De lapide galactite, quo [orig: qu˘] Magi olim vel Deos evocabant, vel Manes eliciebant; item quo [orig: qu˘] Deorum mentem inflectebant et pacatam hominibus eorum que sacrificiis reddebant: quem proin a)nagki/thn et a)da/manta appellatum Orpheus scribit:

*to\n r(apalaigene/es2 me\n a)nagki/thn a)da/manta
*klei=on, o(/ti gna/mptei maka/rwn no/on, o)/fra quhla\s2
*)azo/menos2 e)qe/lwsin e)pixqoni/ous2 e)leai/rein..
Quem veteres quidem anancitem adamantem
Vocabant, quoniam. inflectit Beatorum mentem, ut sacrificia
Aspicientes velint terrigenarum misereri.

De herba quadam summae in Veterum itidem Magia [orig: MagiÔ] efficaciae, ut qua [orig: quÔ] admota [orig: admotÔ], Leones hiatu laxo [orig: lax˘] resupinari, scribit Plin. l. 24. c. 18. quae hanc ob causam adamantis dicta. De gemmaimprimis principe, quam non inter gemmas solum, sed etiam in rebus humanis, maximum pretium habere scribit Plin. l. 37. c. 4. proximum margaritis, tertium smaragdis olcum tribuens. Alios tamen primas margaritis, secundas adamantibus, tertias smaragdis, opalis, carbunculis, topaziis, concedere, notat Salmas. ad Solin. p. 239. Eius eximium ac praestantissimum genus in crystallo, secundum et illi proximum in auro nasci, dicitur Solino ubi supra: Sed fallitur, Plinium non satis asiequutus, qui cum scripsisset, optimum gemus adamantis in auri metallis nasci, mentionem subicit Indici, non in auro nascentis, sed quadam crystalli cognatiene. Ubi non crystallum matricem adamantis, sed nascendi saltem modo [orig: mod˘] et facie crystallo similem esse Indicum hunc adamantem, docet, docet. namque et inter cautes nascitur et colore translucido [orig: translucid˘] et laterum sexangulo [orig: sexangul˘] mtore in mucronem turbinatus est, ut crystallus. Alias toto [orig: tot˘] orbe divisis regionibus nascuntur et temperatura [orig: temperaturÔ] in totum diversis. Crystallus in rigentibus locis, glacie mulsis anuis durata [orig: duratÔ] firmatur; Adamas calidis regionibus, et intra biennii spatium, quod mirabile est, persicitur. In India, quae adamantum patria est, crystallus non invenitur: In Scythia contra Crystallum ferente, nullus Adamas etc. Sed nec in aurifodinis reperti adamantis, nllus Veterum meminit: et Diodor. qui l. 3. multis exponit rationem fodiendi auri, et lavandi, et molendi, et coquendi, quae in sruswruxei/ois2 Aegyptiis vigebat, ad confinia Arabiae et Aethiopiae, adamantem, in illis auri metallis inveniri, nullo verbo [orig: verb˘] prodidit, vide quae de his habet Tavernier in suo Itiner. Indiae. Hodie Indi magni faciunt Adamantes de Rupe veteri cognominatos, praecipue quos Natura perfecit, nulta [orig: nultÔ] arte politos: Naifes, quasi Nativos iis dictos: quis enim ambigere queat, quin ex Latino dictio illa descenderit. Vide quae de gemmarum hac nobilissima Salmas. habet ad Solist. passim, ubi Adamantes Indicos invictos esse igni, hinc a)sh/ptous2 Diodoro appellatos, at durissimum hunc lapidem in minutissimum conteri pulverem, addit.

ADAMASTOR apud Claudianum Damastor dici putatur, in Gigantomachia [orig: GigantomachiÔ]:

--- -- Savusque Damastor,
Ad depellendos iaculum dum quaereret hostis.

Sidon. Apollinaris: Porphyrion Pangaearapit, Rhodopemque Damastor.

ADAMI [1] civitas in tribu Nephtalim, quae imperio urbis Neceb subiecta erat. Dicta est Adami, Quod Hebraeis rubtum significat, a soli, in quo sita ist, rubedine. Iosuae. c. 19. v. 33. Ademni Anneceb legunt. 70. Interpretes. Vide Edema.

ADAMI [2] Melchior, vide Adami.

ADAMI [3] Spelunca, locus in tribu Iuda in rupe, ubi feruntur Adam et Eva flevisse Abelem filium suum, a Caino fratre interfectum, annis centum: et in qua visuntur lecti eorum saxei, habentes in longitudine 30. pedes: fons item in spelunea seaturit, de quo bibisse feruntur primi parentes nostri. Broc. et Breidemb. itin. 6. Saligniac. tom. 10. c. 5.

ADAMIANI vel ADAMITAE, Haeretici ab Adam nominati, cuius imitantur in Paradiso nuditatem, quae fuit ante peceatum. Credebant enim quod nuptiae futurae non fuissent, si nemo peccasset [orig: peccÔsset]. Nudi itaque mates, foeminaeque conveniumt; nudi lectiones audiunt; nudi celebrant sacramenta. Haeresos plane horrenda, a Carpocratianis invecta, et a nonnullis fanaticis (proh pudor) nostro [orig: nostr˘] saeculo [orig: saecul˘] renovata. Quos Gentibus, quae Deum ignorant, viliores merito dixeris. Siquidem optime Ennius apud Ciceronem,

Principium flagitii est nudari inter cives corpora.

Et Gyges apud Herodot. Musa [orig: MusÔ]. *(/ama de\kisq=ni e)kdnomen/w| sunekdu/etai kai\ th\n ai)dw\ gunh/, h. e. mulier exuta [orig: exutÔ] tunica [orig: tunicÔ], et vercundiam pariter exuit. De his vide Clem. Alex. l. 3. et 7. Strom. Eorum similibus, Genebr. in Alex. 2. An aliquae in Polonia et Anglia reliquiae? Boter part. 3. l. 1.

ADAMUS Wenceslaus, Dux Teschinensis, patri Wenceslao Adamo A. C. 1569. successit. Hic in aula [orig: aulÔ] Christiani I. Electoris


image: s0054b

Saxonici educatus, postea in bello Turcico strenue se gessit, et A. C. 1617. supremus Silesiae Capitaneus conttitutus, atque sequente anno [orig: ann˘] mortuus est; postquam ad Romanam communionem transiisset: in qua etiam, qui ei es Elisabetha Curlandica natus est, Fridericus Wilhelmus adolevit, qui nostra [orig: nostrÔ] memoria [orig: memoriÔ] morte sua [orig: suÔ] totam Micislai, Superioris Silesiae Ducum satoris, lineam terminavit, Spenerus Sylloge Geneal. Histor.

ADANA urbs Ciliciae Ptolemaeo. Vulgo Adena, vide Steph. longitud. 66. 40. latitud. 39. 10. Urbs item ad Euphratem Steph. Item, Arabiae Felicis mediterranea, Eidem.

AD ANGELOS vide Angelorum locus.

ADANI [1] Insul, Ptolemaeo nh=sos2 *)ada/nou, hinc Adan absolute apud Plinium, et ex eo Solinum c. 56. Ab Indica prominentia ad Malichu Insulam affirmat esse quindecies centena milia passuum: a Malichu ad Sceneon ducenta viginti quinque milia, inde ad Insul. Adan centum quinquaginta milia etc. Ex Graeco *)adanh\s2 vel *)adano/s2. Hesych. *adane\s2 a)prono/hton *)adana\ ei)s2 ko/ron a)/gonta. Unde nomen proprium *)/adanos2, qui forte primus hanc Insulam detexit. Plerisque enim illis Insulis Arabiei sinus et Rubri maris nomina imposita sunt ab Alexandrinis Mercatoribus, qui in Indiam navigabant, aut a gubernatoribus vel etiam ducibus, quos mittebant Ptolemaei Reges, ad ea maria exploranda et navigationem Indicam periclitandam. Unde pleraeque earum ab iis cognominatae sunt, qui primi eas detexerunt, autnavem ad eas adpulerunt vel in eas descenderunt. Vide Salmas. ad Solin. p. 1265.

ADANI [2] , ORUM, duae insulae in Arabia [orig: ArabiÔ] Felici Ptolemaeo, Vide Voss. in Melam. p. 301.

ADANSAM Angliae urbs apud Antoninum, Ithancester Camdeno.

ADAOVI populi Africae in ora Guineae.

ADAPA Gallatiae forte oppid. apud Cedrenum. Eam Basilius Macedo Imperat. Multa vi, sed frustra oppugnavit. Zonar ž Adata.

ADAPERA vide Apera.

AD AQUAS Antonino, quas idem Ad Larodas cognominat, Siciliae urbs, quam Simlerus Xacca vocari dicit.

AD AQUAS SALSAS Monasterium sic dictum, et exstructum ab Heraclio Imperat. atque ab illo Heraclianum nominatum, scribit Otho Frising. l. 5. c. 9.

AD AQUILAM vide Aquila.

AD AQUILAS Atticae locus apud Pausaniam. Locus est etiam vicesimo [orig: vicesim˘] a Ravenna [orig: RavennÔ] milliari. Sic icem appcllatur vetustus pagus prope Treviros, quem vulgo Igle, vel Aigle dicunt. Item, oppid. Normanniae. Ad Rillam fluv. vide Aqulta.

ADAR 8. Rex in Edom. Gen. c. 36. v. 39. qui 1 Chron. c. 1. v. 46. dicitur Adad. Item, villa et terminus terrae Chanaan. Num. c. 34. v. 4. Nomen etiam mensis apud Hebraeos, respondentis nostro Februario, Sigon. de Rep. Iud. Torniel A. M. 2545. n. 38. Item, fil. Balae, filii Beniamin. 1 Par. c. 8. v. 3.

ADARA [1] vicus magnus Stephano. Eidem est tertiae Palaestinae locus inter Areopolin, et Characmobam. Locus corruptus, ac e Stephano ipso restituendus. *)ada/rou po/lis2 (inquit ille) po/lis2 *persikh/: e)/sti de\ kai\ *)/adara, ou)dete/rws2 kw/mh mega/lh. *tri/th *palaisti/nhs2, metacu\ xarokmw/bwn, kai\ *)areopo/lews2.

ADARA [2] villa in finibus Diospoleos, iuxta Thannaticam regionem. Est et civitas tribus Ephraim, teste Hieronym. in loc. Hebr. Oppid. etiam Hiberniae, in Momonia provincia ad fluv. Mayum. 12. mill. pass. a Liminio distat in meridiem; deficitque indies.

AD ARAS Hispaniae urbs, inter Hispalim et Cordubam.

ADARBIGANI vide Ardabigara.

AD CABALLOS vide Tiberiacum.

AD CALCULOS vide Psephis.

AD CANDIDAM CASAM locus Provinc. Berniciorum. Bedae Insula videtur.

AD CAPRAE paludes vide Caprilia.

AD CAPSU Iuliani locus Africae. Schedae. 3. Peutingeriana.

AD CASAS Caesarianas Antonino quas idem ad Fines appellat locus est in Italia, quem Simlerus S. Cassiano vocari ait, in Tuscia.

AD CENTESIMUM locus Italiae 107. mill. pass. ab urbe distans, versus Adriam. Antonin.

AD CENTURIONES vide Centuriones.

AD CEPASIAS vide Cepasiae.

AD COLUMELLAS locus est sexto a Ravenna lapide, quo [orig: qu˘] Henr. Rubeus scribit maioranum Augustum in Imperatorem creatum.

AD CRISPAS vide Crispae.

AD DECIMUM vulgo it. Borghetto, oppid. Italiae, 10. mill. pass. ab Urbe, Anconam versus.

AD DECIMUM septimum vide ad Septimum.

AD DIANAM vide Diana.

AD DRACONES in Mauritania Caesariensi locus, item in Atmenia maiori. Antonin.

AD DUODECIMUM locus inter Mosam et Rhenum. Tab. 3. Peutingeriana.

AD DUOS pontes locus Hispan. inter Bracaram, et Asturicam. Antonin.

AD FICOS vide Ficus, et Sistinense.

AD FINES vulgo Pfin. oppid. non Rhaetiae, ut scribit Ortel. sed Helvetiae. Item oppid. Belgii in Hannoniae et Leodiensis ditionis confinio, ad Sabim fluv. a Montibus 4. Leuc. in Ortum Namurcum versus. Vulgo Tuin. ad Fines quoque in Liburniae, et pannoniae confinio, hodie Samaguar.

AD FRATRES locus in Mauritania [orig: MauritaniÔ] Caesariensi. Antonin.

AD GALLINAS villa Caesarum in ipsa Tiburis ripa. Vide Cluver. Ital. Antiq. p. 527. Antea Veientanum. Plin. l. 15. c. 30. et Sueron. in Galba. c. 1.