CHiliades istae ultro ad manus vestrae osculum, festinant, Wirtenbergicae iuventutis Ocelli, frustraque eas iam sublatas inaltum revocem, quin voto potius plau suqueiter ipsarum prosequor: ne, paullo postmigraturus a vobis, differar fama, hospitis ingrati. Iam enim labuntur menses et anni, quod eiectus tempestate naufragantis Palatinatus, vestrum derem haurio, vestrum solum calco; non prohibitus hospitio arenae, sed magis, ante totas preces, ipsafere benignissima Celsissimi Domini Parentis vestri manu, deductus admatrem studiorum Tubingam, in cuius gremio dum a iactationibus respiro dum animum recolligo, dum mentein ergio; talis fuit interim Serenissimi
illius Sideris erga me indulgentia, ut tanti ferme fuerit, eiectum littore egentem. Sane mansuetudinem eius diffusam ditione tota cunctaque formasse in similiindinem sui, recens praebeo exemplum. Quippe et Academia, et Professores, et Praefecti Collegio, et nobilitas eius, totaque adeo studiosa Iuventus publice privatimque hoc unum hactenus videntur certare certamen, quinam ex ipsis maxime sibi me demereatur, ac devinciat. Nemo est e Theologis, e Iureconsultis, e Medicis, e Philosophis, quin peculiariter pro se quisque hunc Exulem, perenni quasi pietatis, humanitatis, faventiae Favonio, aliter atque aliter recreet, demulceat, vegetet. Quos inter eminet omnino Thomas Lansius vester: cuius aede ac mensa exceptus fuiintegro semestri, ea lubentia, ea comitate, eadignatione, ac si quottidie ei supervenissem hospes abitinere recens. Certe tota illa hieme, talifuit in me meosque et sermonis, et vultus, et pectoris prothymia, qualis vix esse posset erga fratrem frater, ergaparentem filius, eademque propensione etiamnum priorem illum observantiae cultusque ignem studiosissime fovet atque exserit. Tales ergo ad unum omnes literarum Senatores: neque ab eis latum recedunt unguem cuiuscumque aetatis aut ordinis iuniores: sed ita me domis forisque prosequuntur, honore, praerogativa veneratione, ut ubivi. obruar immerita illorum et inclinationis et obsequii, et admirationis reverentia, tanto
magis quod etiam nemo fere ab Aula dignitatis celsioris, pedem in hanc urbem ponat, quin undiquaque benignitatis suae sympathiaeque nepent hes nobis profuse propinet; non sine luculenta votorum meliorum copia. Unde etiam accidit; ut me patria, agnatis, necessitudinibus, amicisque abesse v x sentiam; suppeditante dulcia ea ac desider ata universa ac singula, Tubinga Suevica. Quaeomnia profeto tanto iucundius profundiusque huic animo influunt atque insident, quam magis abeunt a saeculi istius infami fumo ac fuco; quo amicitia et fides vix nomine superant; quo erga felices, palam exercetur invidia, clam calumnia; erga miseros, aut oblivioisa ignor. tia, aut vultuosior contemptus. Itaque quocumque me verto, occurrunt mihi exempla sine exemplo; ad???e exserpior veteris aetatis mores aureos, ut arbitrer Phaeicas vel translatos in Sueutam, vel renatos. Praesertim cum ita sint proni, ita profusi, erga hominem numquam antea visum, numquam ullo rerum verborumue officio cognitum: meroque solummodo simplicu literarum colore commendabilem.
Interim ego quid? quam minus me dignum sentio censeoque hac incredibili Bonorum Doctorumque gratia atque affectione, a quibus, tamquam Aquilis, exilis iste Regulus sustollitur in altum: tanto maiore iisdem obligor animi mentisque nexu: nec rationem reperio qua luxem, nedum expediam, beneficiorum istam
catenam mere adamantinam. Quia potius verba vocesque requiro ac desidero, quibus merita non huius aeul, non horum hominum, novis item inscribam indigitemque vocabulis. Unum quod possum facio: corde ac pectore toto dirigo, amplector, venerorque melioris cordis ac pectoris viros: corde praeterea ac pectore eorum virtutes doctrinam, gratiasque ubicumque me fatum tulerit, circumferam, oreque ac sermone obviis quibusque, notis tgnotis producam, iactabo extendam.
Haec eo spectanto Iuventutis Suevicae Principes, Domine Eberharde, Domine Friderice, Domine Ulrice, ut intelligatis, si tantum debeo proceribus ac candidatis Academiae vestrae, infinitis modis plura debere horum omnium bon rum auctori ac principi, Domino Ioanni Friderico, Ducum celsissimo. Quiquamvis ea fit genii ingeniique maiestate, ut perennis instar fontis, quacumque transeat, obvia irriget, commune, sine alia spe, solnnen, enque nulla requirat gratitudinis acroamata: mei tamen esse sentio muneris obsequiique, nihil non agere ac conari, ne haec eius hospitalitas, vel in indignum, vel in parum memorem collata videatur. Et vero, quamvis norim laudatum pictorem qui quod colorum fuco exprimere desperabat, velo obunibrare maluit; sciamque vel supremo suo numini satisfecisse sacerdotes Aegyptios religioso silentio: tamen sic quoque imparem me video sustinendo conscientiae oneri, nisi qualicumque
praeconii imagine Orbi toti testificer pietatem meam erga Principem benignissimum: Videorque invenisse mimum quo tale quid fiat. Nimirum ut primores Graecorum Romanorumque numismata, aurea argentea, aerea Regum Imperatorumue suorum hinc exquisita effigie, inde insigni emblemate spectabilia, nunc in vulgus spargebant per theatra, pro missilibus; nunc provincialibus ad se commeantibus, cimeliorum loco communicabant; futura gratitudinis suae pertotum imperium, non tam muta, quam omni tympano, omni tuba vocaliora encomia: sic et ego has binas sententiarum aurearum myriades, insignitas honestatasque gratiosissimi Nominis vestri imagine, committo Chalcographiae ingenio: quei ipsae in mille minimum propagatae exemplaria, disseminentur per Europam cultiorem, totidem que quasi linguis, omnium insinuent auribus, tum, Serenisimi Principis Wirtenbergici, tum Academiae ipsius, hinc summa ergahunc Exulem promerita; inde vero Exulis extremam in referenda gratia infelicitatem. Pergite igitur, ô Myriades pergite, felici Gratitudinis ac Reverentiae ala! sic tamen ut postquam arbitrabimini nullum superesse toto orbe literato vel eruditione vel probitate insignem, cui non innotuerit haec nostra fortuna; redeatis statim, obsequii eisdem pennis, ad terna illa VVirtenbergicae Aulae Side???, Dn. Eberharde, Dn. Friderice, Dn. Ulrice.
Vos vero contra, o Germaniae corcul. 1, Pygmaeorum istorum phalanges excipite et voce et fronte hilari: neque palatio solum vestro admittite, sed et contubernio sed et cubili. Reperietis n. in eis veteres illos Germanorum Soldurios; qui noctu diuque pro salute vefira semper vigiles agant excubias, hoc est, vos manibus sustiieant, oculis obseruent, cordibus curent: atque haec omnia, veluti Silenis Alcibiadis, utque illi, mel; saccharum, iliaque bellaria sinu suo promebant; sic hi exhibebunt vobis ipsissimam divinae humanaeque sapientiae ac prudentiae medullam, quae, ut bene natis, bene educatis ingrata esse non potest, ita eis praeterea necessaria est, quos et maiorum antiquiora stemmatae, et sua altior indoles, et publica exspectatio, iam vel nunc destinat laboroso Patrtaeclavo: hac praecipue tempestate saetuli, qua naeais illa misere circumagitur a decumanis belli civilis fluctibus. Exstant quidem in tanta ubertate Satellitum, nonnulli historiae remotioris, inventionis acutioris, enuntiationis denique sublimioris, haud tamen tales, ex quibus commode noin explicemini, id est, quorum animi mentesque non pandantur vobis, vel hac aetatula, adminiculo Librorum ac Praeceptorum; quorum vobis copia desse non potest, tam vicina Tubinga. Et alioqui, diu est quod exiistis annos quibus publico Seniorum contubernio adsignabantur pueri veteris Persiae, quandoquidem, ab anni statim quinti
exordio ad plenam usque pubertatem, initiabantur, non tam mathematum artibus, etsi etiam ipsis, quam Iustitiae ac veritatis indagationi. quae binae virtutes, ita iam tunc iisdem puerulis allubescebant, ut et horis subcisivis cumiam impetrassent animi laxandi recreandique licentiam, nihil lubentius luderent sub oculos eorundem magistrorum, quam ea ubi ingenium suum industriam que exercerent circa iusti illius ac veri scientiam. Quod idem nescio an etiam obtinuerit apud pueritiam Graecam aut Romanam. Impuberes eorum, ludere solitos: imperia, ducatus, tribunatus, atque episcopatus, plurimi quidem meminerunt; sed non etiam, iisdem pueris additos moderatores, sub quorum disciplina exactius instituerentur. Qui ipsi tamen agonothetae, si hodie adhiberentur, per ludum ac iocum, infantibus aut prosapiae, aut fortunae conspectioris; iidem sane, et distinctius addiscerent, et perfectius callerent, Ethicam, Politicam, Iurisprudentiamque, vel ante aetatem plene puberem, quam eam nunc callent redeuntes domum ad suos a scholis publicis. Quid quod ead ???era, imbiberent sensim ac sine sensu, Graecorum a???torum, antiquitates, ritus, leges, mores, instituta, a???plinum quo ipso, hoc item assequeremur, ut iam paullo adultiores, non refugerent a libris Poetarum, Philosophorum historicorumque; sed cum voluptate eosdem evoluerent. Ubi hodie fere, omnis aetas, omnis ordo, ita
abhorret a Graecis, ac si quid gorgoneum in eis lateret. Romanis hactenus accedit, ut tribus quatuorve paginis libat is, imitetur canes qui bibunt Nilum, longissimeque ab ipsis resiliat. Paucissimos profecto reperire est, qui unum alterumque auctorem classieum a capite perlegant ad calcem; nedum bister ita perlegant, tamquam redigendum sibi in sucum et sanguinem. Id autem fit, quia ignari antiquitatis, rituum morumque illius gentis, vix tertium verbum intelligant, neque facile inveniat, obvium a quibus talia doceantur. Sed nimis exorbito, neque enim publicit suffragii ago censorem: tantumque abest, ut sperem isto rerum statu, quo nulla sperat Musarum aura, introducendum morem illum Persiae exoletum; ut tam nunc arbitrer Praeficas quaerendas quae lugeant Doctrinae humanioris vicem; tamquam ab non uno sordidae Barbariae turbine mox strangulandam aut eiciendam in loca sola.
Vos autem interea hoc agite Iuventutis Principes, neque quidquam prius ducite, quam multa scire, quam paucissima ignorare, bono Orbis publico: memores Themistoclis illius celeberrimi, qui obiturus centesimo demum ac septimo aetatis anno, nullius magis accusabat Naturam, quam quod ipsum privaret vita, cum iam aliquid didicisset sapere. Noverat scilicet prudens senex, tantos esse scientiarum gurgites, tantum Sapientiae Oceanum, ut quamvis a prima pueritia ad extremum vitimae senectutis diem, eis ipsis assidue incumberemus,
antea tamen dissolvendos, quam vel earum prima mtracula ac mysteria delibassemus, nedum penetrassemus ad sundum usque, ubi veritas latet. quam ego Divam vobis innocentibus Animabus, iam nunc animitus opto ac voveo, unaque, sororem eius individuam, Iustitiam: cum optima spe talium pedisequio paullo post perventuros ad templum bonae Mentis; ab ea dedicendos, regia Pietatis a Virtutis via, ad Honorem, ad Famam, ad Gloriam, ad Aeternitatem. quod iter tanto sacietis maturius, si hinc cogitationem permiseritis ad saeculum futurum, ubi posteri sunt, et qui nascuntur ab illis, inde vero subinde respexeritis, non dico longamillam seriem Maiorum vestrorum, tota Germania et toga et lago nullis Principibus postponendam, anteponendam autem plurimis; sed vel genitores vestros proximos, Auum ac Patrem: quorum ille adhuc totam habet europam laudum suarum theatrum celeberrimum; hic, alca hacmorte humanaque temporum, incomparabili prohitate, circumspectaque providentia, solus fere agit inter suos, mediis tranquillus in undis. disciplinas, certe liberales, illos omnium bonorum vivos fontes, tanta animi alacritate complectitur, tanta auctoritate tuetur, tanta beneficentia fovet; ut eiectae, totapene Germania, Musaeac Gratiae, huc proprie confugiant, quasi ad sua Alcedonia, quasi ad Herculem suum Musagetam, quam felicitatem ut perpetuo etiam
obtineant, vota facio ad Deum Opt. Max. ut et Dn. Parenti, et vobis, et Dn. Patruis Illustrissimis, totique familiae Wirtenbergicae, nni huius auspicium felix sit ar faustum, multasque idem longo ordine sequentium annorum decades, de suo clementer addere dignetur: ad nominis sui gloriam, ad incolumitatem Ecclesiae, ad emolumentum Germaniae; ad vestram denique vestrorum decus, lumen columenque immortale.
EX quo me subduxi feralibus illis Palatinatus flammis, in Suevia latui, lector. Verum quod et ibidem subinde illuni nocte per aerem oculis meis incurreret lugubris incendii splendor: expertus pridem quantum ustio doleat; ideoque veritus ut hic quoque mox superveniret scintillarum volantium ignis; semper habui hunc animum in procinctu; paratus longius fugere sub persona vel Ulyssis naufragi vel Telephi mendicantis. sic tamen, ut nihilominus subiret etiam cura, qua huic menti suum subministraretur pabulum, suae dapes. Assuetus n. a puero epulis levioribus Calliopes, epulis solidio ribus Pallados; recensque adeo spolhatus ubere illo penu Bibliothecarum, siure meae, sine Palatinae: ac certus non ubique huic famehco occursurum forum, unde ei suppeteret victus lautior; assiduus fui noctos atque dies in cogendo ac congerendo isto, quod heic vides. Id cum sir eius generis, ut quamvis quisque inde sumat quantum velit, nihil tamen ipsi pereat; I buit tecum communicare: pluribus pioculdubio, hac caritate annonae librariae, si non neccssarium, at incundum sane, ob multiplicem suam varietatem; illis
profecto cani capitis senibus, quibus eadem lucent sidera quae mihi; hoc est, quibus vis maior imperat, valedictis ratis ac caris omnibus, exulare post magnum climactericum. Plane aut omnia me fallunt, autinvenientheic quibus famem sitimque egregie leniant: praesertim cum et huc quoque derivarim poculum Helenae quod Telemacho maerorum omnes maculas eluit. Quod si forte etiam iunioribus apparatus hic noster allubescit, accedant licet. reperiente enim, cuiuscumque fuerint vel aetatis, vel ordinis; ad gustum quidem, et cupedias, et offam pipere ac melle Pietatis probe saporata; ad cenam vero, tum solidam Philosophiae ambrosiam, tum merum Historiaru~nectar: ne quid promittam de bellariis aut adeo apophoretis. Id tantum admonitos velimimpuberes, ut oculos potius pascant ferculis appositis quam palatum: aut si manus abstinere nequeunt; prius consulant adultiores. nam sunt patellae aliquot quae fructibus sanis immixtos habent etiam aliquot minus salubres: non quod sub ipsis lateat anguis aliquis frigidus, multo minus Cleopatrae aspis: non poma quaedam intercurrunt, Sodomiticis similia, colore quidem aspectuque oculis blandientia, sed quae manu tractata in fumum eant ac
cineres. Imo, ne quid omnino dissimulem, sunt et ibi aliquod fungoru~genera, parum differen tia a boletis, quibus caelum aperuit Imperatori marito Agrippina, ut taceam, poculis no~nullis liquorem effusum, si non parem, eo quo in filiae nuptiis Carthaginis Senatum tollere volebat Hanno, at non abeuntem nimium a venenis, quibus fontes vel amnes adversariorum inficiunt obsidentes. Nempe in excutiendis utriusque linguae scriptoribus, facris, profanis, non tantum excerpsi omnia quae putabam huic Exuli sola iam suffectura in via hac vitaque solitaria, id est, quae spe eius ac metui modum ponerent, nec paterentur circumagi qualibet cupiditatum aura, quae abducerent a mundi pompa a cphaleris ad aequabilem ac tram quillam bonae mentis stationem: etiam assumpsi nonnulla alendae saginaudaeque memoriae. securtus Florae candidatos, quorum hortis multa visuntur spe cie sola lenpcinanda. Cui tamen, vel Parnafus vel Hippocrene nomine auditus est, a fucatis istis nihil erit periculi: per larvam n. ipsam videbit quae et qualia sint discernetque ilico succi nocentis flores ac vina, ab innoxiis: et animadvertet haec quidem nata in paradiso rectae Rationis; illa vero in latifundiis vagae Opinionis.
Quare, quisquis es tyro, adhuc a matris papilla recentior, utere alterius dextra inter edendum: aut si pudet profiteri ignorantiam; adisis Polyantheae nostrae partem tertiam ac quartam. eam vix percurreris, quin aderit tibi Mercurii virgula, quae separet falsa isthaec a veris, fucata a puris, salubria a virosis. neque id tantum: una eademque opera patefient etiam elementa universa ac singula, ex quibus Bibliotheca haec sata ac nata. Quae libraria, num et eandem commoditatem praebitura sit hominibus uno fere viventibus loco, et quasi adscriptitiis glebae; ut nescio: ita suspicor Regum, Principum, Reumque pub. Oratoribus, quoties libuerit insititio otio interpolare occupationes, occursura quorum meminisse numquam paenitebit. Nam si Paraemiae, nec non Apophthegmara, Positiones, Aphorismi, Chriae, Axiomata; si Apologi, Comparationes, Imagines, Symbola, Emblemata, si clausulae, Epiphonemata, Sententiae, Effata, Gnomae, aevorum priscorum, eam consecutae suntauctoritatem ne an maiestarem, ut pleraque voluerint, vel caelo delapsa, vel prodita oraculis, siseptem Graeciae Sapientes, nulla re magis immortalitatem memoriae suae sustentant, quam pauculis Proverbiorum versibus,
iisque ipsis eam adepti sunt venerationem ac dignationem apud Philosophos Oratores, aliosque, ut certat immonumentis ingenii suipo stremis eadem inseruerint, ceu uniones, ceu carbunculos; si denique ad persuadendum nec non ad decus et venustatem orarionis, id poruerunt quod Minervae calculus, quod cerebrum Iovis; Myriades sane et iste gratiam quoque ac pretium aliquodinvenient apud mentes discendi cupidas: ut pote quae Sophorum superiorum dicta complectantur universa et singula, sacrarioque praeterea suo admiserint quidquid uspiam exstat in hactenus publicatis Auctoribus antiquis, vel inventione acutum, vel enuntiatione eximium, vel venere grariosum. Intercurrunt quidem centena aliquot, quae et vitam su am et vestem proprie debent huius superiorisque saeculi ingeniis illustribus, eaque propter potuissent insigniri ipsorum nomine: sed cum et opera eorum publica sint, et ipsi ea famae fru antur excellentia qua merentur; verear ut notam hanc nostram dedecori potius sibi ducerent quam honori. Ceterum, quanti huius seminis scintillas, duxerit Iosephus Scaliger nemini ignotum esse poterit, qui vidit Dionysii Catonis disticha de moribus, qui P.
Syriselectas sententias; ab illo ipso ante viginti aliquot annos publicatos neque enim satis habuit tantus ac talis vir anno suo fere septuagesimo has exprimere versibus Graecis; illa vero emendatiora reddere quam fecerat Planudes: sed non semel in notis suis ibidem prositetur, talia nun quam deponenda de manibus, non puerorum tantum, sed et Doctiorum; miraturque cur non frequententur in scholis; ac subicit: Nostro exemplo excitentur nobiliora ingenia ad bene de puerorum studiis et moribus promerendum; quorum utrimque magnus neglectus. Non mentiris, vir maxime: tecumque sentit Iustus Lipsius, cuius, in Epistolis tale est vaticinium: Si sic pergitur, doctrinae melioris nomen Europae subducetur, et barbaries et sordes erunt, quae Aui nostri viderunt. Fit, Lipsi, quod detestabaris; neque gradu sed expassis velis suo mari ad nos ruit, non una Harpyia: cui si ut ego Remorae more esse potero impedimentum non parcam huic operae meae, si non; at feci quod potui, Porro scias lector, comparere etiam unam alteramque Myriadem versuum in Polyantheae nostrae parte prima ac secunda ante semestre publicata, sed diversa tamen est ab ista utraque. Prioris enim illa Monosticha, talia fere sunt, qualia inveniuntur in libris, certe
paucissimis eorum addidi manum, ut speciem aliquam praeferrent carminis. At hoc libello nullum exstat Trochaicum, nullum Iambicum, cui non sint pedes sui legitimi: nisi quod aliquando, antiquioribus suam reliqui figuram. Unde occurrit: Noster esto, dum te poteris desensare iniuria, e Plauto; item: ficilite vulgus adfortumam simul of fendit frangitur, e Phaedro scil. Verum talia heic oppido sunt pauciora; ideoque potissimum a me relicta, quod arbitrabar, mutilandum potius versum, quam dictum rotundius.
At de concinnitate Carminum nostrorum quid tibi polncear lector. Praeterquam n. quod opellam plane agnosces tumultuariam; iam audiisti natam mihitempore non meo; cum videlicet sagena quasi, circumcingerer velferro vel igne stratiotarum, et alioqui quidnam exspectari queat egregii, ab homine extorre, sine lare, sine foco; quaero qui me doceat. In id praecipue incubui, ut ab adstricta hac sex septem verborum brevitate, abesset tamen et nox et nebula.
Ad titulos quod attinet; secutus quidem sum ordinem Alphabeticum: sed tantum abest ut omnia cellis suis incluserim quae poteram; saepius ca sparsi pertotum opus. taquam si in
huiuscemodi maxime servaretur ordo cum minime appareret. Hinc videbis, semmata Aurorae, Diei, Horarum, Lucis, Vesperi, quae non insulse intulissem horreo Temporis: sed nolui: haud quod eo ipso viderer aliquid habere commune cum ingeniis paedagogicis; sed quia in copia tam grandi metuerem tuum fastidium: sciremque gemmas multas in unum coactas angulum, minus spargere lucis. Similes captavi hallucinationes, titulis Capitis, Cordis, Manus, Oculi, Frontis, Oris, etc. Item Florum, Selis, Fontis, Fructus, Radicis, Agriculturae, Navigationis, Gubernationis etc. quibus singulis adsignare potuissem peculiarius domicilium. Sed malui stellas sim ilitudinum tam insignes splendere pertotum Theatri nostri caelum; ne ulla scilicet extaret plaga, sine astro primae magnitudinis: imo etiam ne ignavior aliquis, contentus legere capitis unius flores ac fuctus, a ceteris abstineret, tamquam sterilibus. Hinc eriam factum est, ut eis quae ad Deum, ad Principem, pertinebant, primorem quidem locum dederim versibus Trochaicis, sed non etiam Iambicis. In summa, lector, ubicumque proieceris hamum tuum, inde etiam ilico extrahes piscem minime exspectatum.
Occurrunt frequenter dicta dentis satyrici: sed eis nihil dedi, nisi suos pedes, neminem mortalium tangere volui. Omnibus idem. Neque est quod quis moveatur vocula nunc, vel bodie subinde obvia, et eam sumpsi a veteribus: quemadmodum notum enit omnibus qui vel a limine ludum salutarunt literarium. Exempli gratia; dictum: Ecquis isto maior aevo nascitur parentibus? quis nescit usurpatum et Homero, et mille aliis? ut et illud Iam Dei omnes segregantur rebus a mortalibus, ab Hesiodo, ab Catuillo, ab nullo non prolatum haud minus quam; Dedecusiam nemo curat integra pecunia de quo videatur Suetonius in Iulio cap. 42. nam illud, Quis pius nunc, quis fidelis? quis favet menti bonae? vel Seneca sibi asseret, questus alicubi, menti bonae si venalis foret de futurum empto rem. At istud: Iam sedent panem petentes divitum ad fores Sophi, minus verum: nisi Sophum, sumamus pro Sophista, aut Poetastro, nam tales, ut olim, ita et nunc quoque, parasitantur ubique ditioribus, quamvis nolentibus, aut vere Philosophus, tantum abest, opes quaerat aut dignitatem: aupertatem ultro appetit, manuque facit, tales Homerus, Heraclitus, Empedocles, Anaxagotas, Diogenes, Crates, alii: quorum quidam si panis petendus
erat, eos adibant qui vivebant ostio vel de nocte aperto: certe numquam conspiciebantur ante duras magnatum fores: quidam prae optabant obstructa quasi gula mortem sibi potius accer sere inedia, quam a regiae dignitatis discipulis verbulo uno supplicare vitae necessaria. Quare si aliis forte aliisque locis, voces aliquot longius a vero abierint, quam autratio fert, aut decorum; habeat eas, lector, pro figurate dictis; vel prolatas ab eis quibus imperabat sive affectus sive opinio. Sancte namque affirmo, nihil mihi dictum in quemquam mortalium: quin contra, data opera, ita maxima minimaque heic formata volui; ut ire possent per quascumque et regiones et religiones. Tu lector crede, atque abi, satis dixi aequis: iniquis numquam dixerim satis.
Summi honoris tenuiss. Symbol. LIB. MER. Q. relinqueb. Tybingae GOTFRID HEGENITIUS,
NOn liber est, licet esse liber videatur; at ingens
Heic peregrinantum Bibliotheca micat.
Hanc statuit Suevo dum viveret exul in orbe
Gruterus; toto qui tamen Orbi domi est.
Huc tulit Heidelberga suos, quos perdidit omnes,
Totaque quos habuit Bibliotheca, libros,
Indica terra licet te nunc alat, has modo chartas
Fer tecum, et totum fers Helicona sinu.
Si tamen haec forsan te sarcina parva gravabit,
Aut metues parvum perdere posse Librum
Hunc modo disce, brevi potes hunc quia discere, et ipse
Viva vidensque tibi Bibliotheca manes.
Fecit praeceptori suo M. Fridericus Hartmannus Flayder Professor L. L.