A Deo quaecumque fiunt, omnium fiunt bono
Actio consideratur nostra quaevis a Deo.
Actio consideratur a Deo, haud loquentia.
Actiones intueris, ô Deus, mortalium.
Actionibus Deum esse crede praesentem omnibus.
Ad Deum praeclara facta qui refert unum sapit.
Est Deus qui quae actitamus audit omnia ac videt.
Imperata nosse non sat est Dei, nisi et facias.
Nil facit Deus mali; auctor solus estomnibus boni.
Omne factum, imo omne dictum cedat in laudem Dei
Orbe quae universo aguntur audit ac videt Deus.
Quilibet Deum fateturore, sed factis negat.
Quod Deo nolente factum est, ipsa in herba iam interit.
Si patras Deus patrare quae iubet, satis patras.
Sit Deus tibi actionum et finis et exordium.
Vir bonus Deum celebratore, at actibus colit.
Acta regum omnes per urbes dissipat rumor frequens.
Actio regum popello lege pro sacerima est.
Cuncta dicta, cuncta facta Principum, plebi imperant
Dicta regum facta regum, sunt supra iura omnia.
Nemo leges aemulatur Regis, acta respicit.
Principes lux multa cunctis clarat actionibus.
Dromptius rem quamque Princeps fecerit, quam dixerit.
Quam magis possunt, licenter hocminus reges agant.
Quod facit rex clam palamue; pracipit quasi omnibus.
Actio a sermone si nihil discrepat, laudabile est.
Actio decet iuventam: convenit sent otium.
Actio omnis iudicanda est a voluntatis tono.
Actu iners celerque lingua, nemini sese approbat.
An tibi virtus in ore semper et verbis erit?
ardua est res quaeque factu; nulla sed dictu ardua est.
Cuncta iactant, nilque praestant queis cerebrum est inmanu.
Cui bono est res fari honestas, sitibi mens improba?
Cuncta agimus necessitate, lege, consuetudine.
Degener complet sonoris cuncta vocibus canis.
Dicta factis usque honestat vir probus, non improbus.
Dives in verbis egenus est fere virtutibus.
Eruditum habe, qui id omne quod loquid solet, facit.
Facta ubi patent, inepte vocis aurae attenderis.
Fact osum lingua; niertem sentiesre re cum opus.
Id domi facit magister in schola quod arguit.
Laude dignus sermo non est, res cui non it comes.
Lingua amicum sperne; qui re, qui manu iuvat, placet.
Meribus vitaque praestes omne verba quod ferunt.
Nemo factus est Cato actu simplici, sed pluribus.
Nilsapientia est sine actu: vim suam actu exercitat.
nemini non facta dictis discrepant, quae ait, negat.
Nemo non honesta dicit, nemo non contra facit.
Nil valet voxatque sermo res eam ni comprobet.
Non colenda verbo honestas, sed mage actionibus.
Non in ore ipso, ast in imo corde veritas sedet.
Non manu magnaeparantur res, sed actu pectoris.
Non sat est iustum esse verbis, actione ni probes.
Non sat est laudare recta; sunt probanda item actibus.
Non sat est loqui bene, idem re nisi et simul probes.
Non solet sors devolare nil agenti ultro in sinum.
Omne dictum facto honesta, verus esse si cupis.
Omnium intuere facta; quid loquantur neglige.
Parcus est orationis, ubir at rerum Sophus.
Pauca dicit, multa patrat, cuncta cogitat Sophus.
Pholosophandum re atque vita non loquendi inaniis.
Plurimum loqui, patrare paucula; est cuiuslibet.
Plurimus lingua est amicus: ast amicus quis manu est.
Plus emoribus magistriquisque quam e verbis trahit.
Pulchrares est facta dictis esse consentanea.
Pulchrius nil oris atque pectoris concordia.
Putidum est, habere verbis, facta quam negant, fidem.
Quae palam aspemamur ore, nemonon vita probat.
Quam scelus sit turpe quivis ut per actum tam est, videt.
Quid iuvat lingua esse amicum, re nisi ipsa idem probes?
Res ubi iam praeterivit, quilibet stultus sapit.
Quisque talis est habendus res qualis est in qua agit.
Rarus est cui dicta factis usquequaque haud discrepent.
Res ubi est peracta, vecors vel bonam ait vel malam.
Semper est virtus in actu, feriarum nescia.
Sermofor is, apparatu destitutus, mox ruit.
Sermo den???nis laude dignus, res cui addita est comes.
Sermo laudem non meretu, res cui non est comes.
Sicut est os atque vultus, facta fient omnia.
Stultus attendit loquenti: cautus actionibus.
Verba quisquis facto honestat, caram habet certe fidem.
Servus ore, iustus actu, gratus est solo ac polo.
Unius semper monetae dicta, facta sunt Sophis.
Voce verus actione iustus; quo libet venit.
Stultus ex dictis amicum pendit ex factis sophus.
Amente pendet et bona et mala actio.
Actus scelestos cernit et censet Deus.
Ad recte agendum promptior sis quam male.
Apud Deum turpis voluntas, actio est.
Amicus est qui reiuvat, non nomine.
Audire, fari facere, non distant procul.
Bellator ore, re fitignavum pecus.
Dictum atque factum, unum est idemque ipsi Dec.
Et actioni cuilibet tempus suum est.
Ex facto amicum, ex facto inimicum iudices.
Factis doc et Sophus, Sophista dogmate.
Fecisserecte, quis decus facti putat?
Figura statuas, actio exornat viros.
Hic sermo demum laudem habet, cui res comes.
In altero actus quis suos damnaverit?
Inane nomen absque re, nullum beat.
Infecta verba, muta vincit actio.
Is sermo demum laudem habet cui res comes,
Multa agere, uta neutiquam vitae est via.
Nihilagendo tempus omne perdimus.
Nihil agit frustra Deus, nihilmale.
Novisse quaerecuncta, sed quae fas age.
Ornat figura imaginem; virum actio.
Quae factasunt, infecta fieri non queunt,
Postquam peractum tunc patet primum scelus.
Plerumque dictis facta nostra discrepant.
Plerumque flaccet opere qui strepitu videt.
Prolege summa est principum omnis actio.
Pluris docentis vita quam sententia est.
Qui multa agit, necesse multa ipsum pati.
Quaevis facilius dixer is, quam feceris.
Quinil agit quid discrepat a mortuo?
Quinil facit boni, satis facit mali.
Qui non agit probe, esse de sinit probus.
Respondet actis ipse ferme terminus.
Sermone non tam quam manis pictor docet.
Si vita verbis congruit, vivis bene.
Sonare suevit alteri tuba, haud sibi.
Stultus peractares ubi est, rem intelligit.
Verba absque factis muta, vincit actio.
Viro bono usque facta dictis congruunt.
Virtutis omnis laus in actionibus.
Vox viva multum? vita triplo plus docet.