20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 781, image: s797

SINCERITATIS.

Absque fatali invenire nuspiam malo bonum est.
Absque mixtione non est aut malum uspiam aut bonum.
Corporis sint sana membra, sana, itemque alacria.
Cuncta mellis atque fellis contugata sunt iugo.
Falsa quae sunt non dlis duram: permanet sinceritas.
Haud queas bonum invenire cui nihil mali additur.
Malim inimicum quam esse amicum cui placet bilinguitas
Melle constat atque felle mixtio mortalium.
Mixtione fellis atque mellis vita ducitur.


page 782, image: s798

Nec simul cum pessimis sis, sed nec absque pessimis.
Nemini melabsque felle creditur mortalium.
Nemini mel absque felle largiuntur Numina.
Nil in rbe immune labis aspicit Phoebi tubar.
Nilsalutare est eidem quin comes sit noxium.
Nulla sincera est voluptas si dat aut damnum aut malum.
Quod fluit naturae ab ipso fonte sincerissimum est.
Simplici sermone amico expedire, aquissimum est.
Tam bonum nil est, acerbipertio quin sit sua.
Tam boni nil, portionem quin ferat suam mali.
Tam mali nil, portionem quin ferat suam boni.
Immune labis subrota Lunae nihel.
Mali bontque semper est comixtie.
Mixtum doloris poculo omne orlis bonum est.
Sinceritas ubi est, adest tranquillitas.
Condire potum maxime solet sitis.