20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 708, image: s732

REMEDII.

Asperat morbum medela temporis minus sui.
Clinicos curare noliprorsus incurabeles.
Clinicis nemo medetur esse par quibus nequit.
Crustuloplaces, fremebat qui ad flagella parvulum.
Cui bono fomenta, vulrus nil malum levantia?
Cuius effi ctus saluti mollis haec curatio est.
Et medelas aegritudo dispates disparpetit.
Et medens causa salutis triste miscet poculum.
Hauddatum omne vulnus unofascinare carmine.
Ignibus ferroque cures quod nequis malagmate.
Mente dibiles flagellis argue haud sermonibus.
Mitiges plaufu atque palpo, spumeum flagro ac minis.
Neminem sermo aegrum curat, est opus chirurgiis.


page 709, image: s733

Nil iuvat medicina quae non tempore exhibita est suo.
Noxias fer queis medendis vu nec ar siam sufficit.
Que suo haud fit temp re, omnis frivola est curatio.
Parvulos pancresta placant contumaces ad minas.
Pessima est medela maior quae ipsamet morbi est malo.
Plus nocet morbo, medela sumptatempore haud suo.
Pocla amara propinantur in salutem aegrentium.
Saepeque ustione sanes unctione impar malum.
Sectione nemo sanat, quod pote st malagmate.
Statim medendum est ulceri dum nascitur.
Tempore haud suo medela sumpta, plus morbo nocet.
Tristior medicinae morbum commovet, non metigat.
Venam eis secare noli subvenire queis nequis.
Vim mali asperat medelasumpta tempore haud suo.
Vince equos frequente palpo, quos nequiver as minis.
Urere ac secare dirum est, si medendi alia est via.
Cave reme dium acerbius suo malo.
Contrariis cures item contraria.
Et vulner atis pharmaci loco est quies.
Lentas medelas abnuunt respessimae.
Malum malo sanare vis? duplas malum.
Remedia lenta non ferunt res ultimae.
Remedia tarda sunt, cetata sed mala.
Remedium est iniuriarum, haud ultio, ast oblivio.
Ure ac seca, verum auspicato tempore.