Odit Deum praecepta qui temnit Dei.
Absque praeceptore quivis quod libet novit scelus.
Audiunt praecepta multi recta, nemo vult sequi.
Dent senes praecepta, eis que pareat gens iunior.
Filio praeceptor esse tutior nequit patre.
Neminem praecepta sanant: morbi egent manus ope.
Paedagogis usque adhaeret arrogans amor sui.
Publicus totius orbis paeda gogus est Sophus.
Viperae virus propinat malum indolem docet.
Non caves, praedicta quamnis, quae Dei fato manent.
Res ubi praeiudicata, vana iudicatio est.
Ita ipse vive praecipis ut alteri.
Nemo docebit rectius gnatum patre.
Praeceptor est tempus senescens omnium.
Sic vive vivendum ipse ut esse praecipis.