20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 651, image: s675

POSSESSIONIS.

Nil pol est deesse iugis queis Deus possessio est.
Proprium nil possidemus, a Deis sed credita.
Possidere cuncta tuto rex cupis? da civibus.
Principum sunt cuncta, idemque Principis sunt omnium.


page 652, image: s676

Sic habet bonus rex omnia, ut tam en sint omnium.
Affluentium orbetoto, lubrica est possessio.
Bellum ubi est, vix certa in horam cuipiam possessio est.
Diuttes, rerum suarum quantitatem neiciunt.
Nec suae poss ssionis divites sciunt modum.
Non habet rem, exceptione qui repelli ulla potest.
Non minore possidetur res malo quam quaeritur.
Nullius rei ab que amico commoda est possessio.
Plura quo luipossidentur hoc agit molestius.
Possidere cuncta si vis, nil eorum avide appetas.
Quisque habererem videtur, qui illam ubi vult obt'net.
Sordet orbis universus possidentibus Deum.
Quantum aret mefatque nescit ditiorum natio.
Vix procurator suarum quique rerum est, nedum herus.
Deum qui habent, et cuncta habent quae sunt Dei.
Ignorat opulens quantum aret, quantum metat,
Quod iure belli possides vere est tuum.
Nostrum esse non potest quod ante nos fuit.
Nulla est amico pulchrior possessio.
Fermulta dites possident quae nexciunt.
Possessio virtutis in paucos cadit.
Qui possidet Deum, omne quod vult possidet.
Quo poss. det plura, hoc eget quis pluribus.
Vanissima est possessionum gloria.