20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 69, image: s093

ANTIQUITATIS.

Multa sunt antiqua, sed nil est Deo ipso antiquius.
Nil apud Deum vetustum est: est novum omne, omne est recens.
Est puer rex semper, aevi qui Vetusta negligit.
Nosse cunctam antiquitatem, regia oblectatio est.
Cum periculo omne quidquid est vetus convellitur.
Iuniori lex ist, auctor quod vetustus protulit.
Nemo non vetusta saecula ante habet praesentibus.


page 70, image: s094

Prisca calo quae sarcrarunt saecla, sunt supra notam.
Optimopareto semper mori, id est veterrimo.
Optimum est maner epriscis rit vum sollennibus.
Optimum neget quis esse quod sit antiquissimum.
Propositum bonum novu???que mos Vetustus opprimit.
Quanto amicus est vetustus, tanto et est certus magis.
Quiretro acta cuncta novit, in pueritia senet.
Verbaprisca sperne, mores sed vetustos percole.
Unicuique antiquitatis se approbat lararium.
Aequi reperta antiquioris sunt sacra.
Anntiquitaiinumen est suum rudi.
Auctoritatem antiquit dat omnibus.
Et mater omnium artium est antiquitas.
Idoptimum esse duc quod antiquissimum.
Idoptimum est quod est idem antiquissimum.
Quidquid modo est vetus, novum antea fuit.
Vetusta dicta spiritum exhalant novum.