Qui peregrinum anteponit civibus rex, vix sapit.
Rex peregrinis amicus esto, sed non omnibus.
Aperegrinis honesta sunt petenda, haud turpia.
Ad manum quodest notamus avisque vult exotica.
Efregium quod usquam, id omne transferas in patriam.
Est peregriois benignus qui peregrinus fuit.
Exteris largire, quo non est necesse uti domi.
Exteris prodesse nemo quaerit, absque commodo.
Gratior merx transmarina semper est domestica.
Inperegrinatione, sit domesticus suus.
Laetior quandoque planta provenit si transferas.
Non sibi metit seritque sed peregrino Aegyptius.
Omne quod pulchrum atque honestum est, ad tuos refer domum.
Pauperem peregrinantem semper allatrant canes.
Planta raro convalescit saepe qua mutat solum.
Quid iuvat mutare sedes, si malum sinu geris.
Quod peregrinum est amatur, quod domi est contemnitur.
Quod venit peregre amicum: sordet omne quod domi.
Modestiae parens peregrinatio est.
Mutare sedes non novum est erroibus.
Plus exteris fidit tyrannis quam suis.
Translata planta provenit felicius.