20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 627, image: s651

PECCATI.

In Deum quicqumque peccat, crimen est paena loco.
In Deum peccare, paena maxima omnium est pio.
Desinit peccatum id esse cui voluntas abfuit.
Gra dior peccare laus est nolle, cum possit tamen.
Magna pars eirore peccat, maior at licentia.
Nemo non homo usque peccat, nemo non homo est reus.
Nemo peccat absque paena: paena conscientia est.
Nemo peccat absque paena: paena peccatum mera est.
Nil queunt peccare magni quin sit exemplo gravo.
Nulla latebra est per ennis uspiam peccantibus.
Omne peccatum vel ipsis displicet peccantibus.
Optimi est peccareraro, proximi pudescere.
Optimum haud peccare, proximum obviare crimini.
Parcius peccant operta quorum adhuc sunt criminz,
Plurimum peccare suevit summa cuip tentia est.
Pro status peccantis omnis culpa magna est velminor.
Quam magis peccata vis clam esse, promptius patent.
Qui palam peccat reus est bis, malum agit, malum docet.
Si senesta peccat actum de bonis est moribus.
Vir bonus peccatum peius nille mortibus fugit.
Iure imputes piccata natorum patri.
Nemo coactus peccat, ast spontanee.
Peccare, necpudere, signum pessimi est.
Peccare nescit qui deum usque cogitat.
Peccare nolim, an nesciam, mulium inter est.
Peccare numquam, solius tantum Dei est.
Peccare, paena maxima est peccantium.
Peccata non sunt parva magnus quae patrat.


page 628, image: s652

Peccata semper secum habent poenam suam.
Qui non vetat peccare cum posset; iubet.
Quo maior est qui peccat, hoc magis nocet.
Unique non peccare competit Deo.
Peccare numquam, neminis nisi Dei est.