20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 601, image: s625

ORIGINIS.

A Des est origo regum dextere imperantium.
Areat vis amnis? illi praeseca undae originem.
Fumen ecquod navigari fontis ad caput potest.
Fontis auferenda origo est, rivi ut omnes areant.
Grande tam nil cui minutum non fuit primordium.
Ilico aret unda fontis fons ubi ipse tollitur.
Quod modo magnum est id olim valde parvulum fuit.
Sunt originis pusillae cuncta rerum maxima.
A fonte pendet quilibet rivus suo.
Ex infimo nascuntur et vastissima.
Haud qualis est natus diu amnis defluit.