20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 592, image: s616

OPINIONIS.

De bo is vulgi esse vera non potest opinio.
Decipit multos honesta de malis opinio.
Dictior rem quamque talem qualis ipsa est iudicat.
Est levis se attemperare vulgi opinionibus.
Ex aliena opin onequis pendet non sua.
Haec quidem tibi videntur: ista vero sed mihi.
Mens bona atque opinio iis dem non tenent sese locis.
Mundum opinio gubernat, veritas mera assecla est.
Nemo non opinione saepe fallitur sua.
Nemo non opinionis diligens custos suae est.
Nemonon opinionis gaudet applausoribus.
Nemo non opinionis invenit servossuae.
Nil nisi Rationis umbra nebulosa opinio est.
Non potest opinionis esse vir bonus malae.
Non potest vinci a dolore recta firma opinio.
Non rei ast opinionis est mere felicitas.
Non rei ast opinionis est mere infelicitas.
Non opinatur nec ulli dat fidem falso, sophus.
Omnibus peculiaris pestis est opinio.
Opinionem sperne, remque amplectere.
Pertinax quisque in vetustis est opinionibus,
Plus valet persaepere ipsa pestilens opinio.


page 593, image: s617

Quaesemelfuit puellis, pulchra semper simia est.
Qutltbet sensu beatus, quilibet miser suo est.
Quod bonum est amplectere, etsi vulgus id putet malum.
Ratio opinioque numquam eodem haerent loco.
Recte opinari est homullis maxi num omnium bonum.
Simiabus grata mentem fascinant de lirta.
Terieare rebus ipsis, non opinionibus.
Tollere ense opinionem non potes, vitam potes.
Veritas multum, sed ipsa plus potest opinio.
Veritas sophis amori, stulto opinio sat est.
Unius stupor subinde facta opinio omnium est.
Aufertur ense vita non opinio.
Est morbus hercle opinio, sacerrimus.
Leonem haberi sim am quid iuverit?
Ex mente nostra quodlibet grave aut leve est.
Mater malorum homini omnium est opi ib.
Miserum facit, facit beatum opinio
Nemo est miser qui se esse talem non putat.
Nil non potest vero gemente opinio.
Nulla est scientia, ubi eius est opinio.
Opinio bona eripi nequit probo.
Opinio numquam intrat ad Scientiam.
Opinione fallimur scientiae.
Opinione nilmagis tyrannicum.
Opinione rarus nititur sua.
Opinionis nube veritas latet.
Pro veritate nunc valens opinio.
Sacrum esse morbum opinionem quis neget?
Ubi est Opinso, esse Veritas nequit.
Ubi est opinio, ibi abesse Levitas haud solet.


page 594, image: s618