20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 56, image: s080

AMISSIONIS.

Omnia amisisti; at ipsum rex si adhuc te habes regis.
Perdidisti cuncta? te ipsum ne quoque amittas cave.
Sic geras rex sceptra, tamquam cras futura non tua.
Sic habeto rex coronam, cras ut eripi queat.
Sic para rexomne regnum, cras ut auferri queat.
Est dolor minor, habuisse numquam opes, quam perdere.
Malim honorem non habere quam deinde perdere.
Postquam adempta interpret amur dona diuûm largius.
Qui potest amitti amicus, ante amicus non erat.
Quod perit, perisse ducas: Unum id in malis bonum est.
Saepe dum non derta avemus certiora amittimus.
Sic tene bonum omne sortis, Ut quod et tolli queat.
Stultus est lupo qui ovile claudit ablato grege.
Amissione carior proles patri est.
Hoc quod vides perisse, ducas perditum.
Pro perdito ducas id est quod perditum.