20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 471, image: s495

LITERARUM.

Conserunt quoque imperanti Literae multum bonae.
Literas coniungito cum arm s, esse si vis rex diis.
Est aper certe aut asellus quisquis odit literas.
Est cadaver vita vivum segregata a literis.
Fratr is instar literatis pallor haeret omnibus.
Literae ornamenta summa, summa sunt solatia.
Litera sunt in sinistris unicum solatium.
Literas discant ad usum, vita queis est Martia.


page 472, image: s496

Literas qui nescit, illud quod videt, minime videt.
Liter as vix longa curis excolit sensim dies.
Literarum acente cultuperdomes mores seros.
Literarum honore regum crescit eminentia.
Literis apta est et armis iuniorum aetas rudis.
Literis cor mansuescit et probo cultu nitet.
Literis dedas iuventam discere apta est omnia.
Literis honos paratur claritasque nominis.
Literis incumbe dum aetas floret et mens integra est.
Literis molesto, ab ipsis maior est m lestia.
Literis ornato mores m ribusque literas.
Littus absque fructu aratur omnelitterarium.
Mortis instarest soluta literisque exsors quies.
Musae humi iacente honore, literati item iacent.
Non homo est sed vile brutum, vile cui sunt literae.
Pauperi praestant asylum literae, diti decus.
Vita literis decora, vita fel lissima.
Ad publi um usum disce literas puer.
Est liberarum quidam item modus suus.
Illiteratis literis plures vacant.
Marsupium minime sequuntur literae.
Mentem irrigate literarum flumine.
Odi appetentem ex literis ditarier.
Literis, laus atque multa, nullum praemium est,