Larga est in omnes liberalitas Dei.
Liberalis atque clemens quisquis est; digne imperat.
Liberalit as profecto prima virtus Principum est.
Liberalitate regem vincere, est se perdere.
Nil ita est regi decorum quam alma liberalitas.
Principum raro intrat aulam vera liberalitas.
Quo diete liberalem non facis, non imperas.
Vivit aevum in omne regum tusba liberalitas.
Absque dilectu modoque nulla liberalitas.
Corde dantis aestimanda est vera liberalitas.
Cur vocetur liberalis cuncta qui impen dit sibi?
Dote doni haud metienda est vera liberalitas.
Esse munem mente oportet, si minus licet manu.
Esse non beatus potest, qui beare non potest.
Gratius iuvare cunctos, quam in cubare follibus.
Liberalem habe, libenter qui facit bonis bene,
Liberales nilavari prodigive possident.
Liberaliorum in omnis defluit benignitas.
Liberalis est merenti qui suum dat alteri.
Liberalis ille non est qui co actus profuit.
Liberalis ore reque largus est merentibus.
Liberalitate nimia liberalitas perit.
Liberalitat is est fons, non hebes frugalitas.
Libere quod cuncta prastet, dicta liberalitas.
Nil agit clam liberalis; nil agit palam ambitus.
Pauperi munem esse mente, si minus licet manu.
Pauperi quoque esse munem rebus arct snil vetat.
Sorte nolente esse munem rebus arctis nil vetat.
Vile habe aurum, quo parari dia libertas potest.
De fonte sic haurito ne omnem exhaurtas.
Est liberalis, de suo dat qui alteri.
Munem esse ment em vel miserrimo licet.