20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 49, image: s073

ALTUM SAPERE, VEL loqui.

Altane spires: trux hostis est Deus superbiae.
Neminem spirare magna Numen extra se sinit.
Spiritus altos potentum dat fere pessum Deus.
Icaros iam non videmus sed cadentes Principes.
Qui nihil timet cupitue Principum est altissimus.
Rex pius, mortalitatis sorte nil maius sapit.
Alta non spirant poetae qui culinas instruunt.
Alta quid spira? id ante quod iacet pedes age.
Altius v olando nomen Icarus ponte dedit.
Corpore humano creatus ne supra hum anum sape.
Cur nimis quaeras, nihila atequae attinent, sublimia?
Dignitate constitutus altiore, altum sape.
Dignitatis altioris altius aliis sapit.
Dignitatis celsioris quisquis est, celse sapit.
Esse civem vis animo alto? dignitatem altam addito.
Grande quid spirare vitae lubricus vetat tenor.
Icarum fero aemulatur fine mens tumentior.
Induant vis stulti Ut altum spiritum? iis indulgeas.
Magna ne loquare: nescis quae futura vespera.
Magna qui spirat loquendo, displicet homini ac Deo.
Ne geras maiora homullo cordarebus prosperis.
Ne nimis scrutetur alta, salvus esse qui cupit.
Nemini non intumescunt spiritus potentia.
Nil supra mortalem agamus! odit elatos Deus.
Non solet spirare longum, qui homine spirat altius.


page 50, image: s074

Odit Adrastea linguae putris arrogantias.
Pauca cor fidele ducunt ad salutis orbitam.
Polliceri summa noli; plena sunt livedinis.
Quam migis quis est in alto, hoc mage est in lubrico.
Quei queat sapere alta, cuius dignitas repit humi.
Quo mage in sublimetendis, hoc profundius rues.
Quo sapis plus hoc alienas fer modestius nuces.
Rariter parcit voventi magna livens Fascinus.
Spiritum dis quisque ducit altiorem paupere.
Spiritus inferre magnos cuique opumsolet tumor.
Subruit fulmen quaeque suprema, parcit infimis.
Vasta nolipolliceri: nemo non iis invidet
Ut decet iape, utque oportet: desipit qui altum spait.
Ad alta natus alta spirat omnia.
Ad dignitatis quilibet sopit modum.
Alte spait quicumque in al:o cernitur.
Altum spait sempr, cui auri copta est.
Augusta cui res, mensei augustissima est.
Causa in bona spirare fas est altius.
Homo ne natus, homine spiret altius.
In alto honore nemo non alte sapit.
Labuntur altae capta momento bi evi.
Non curat altum sapere Christianitas.
Sit alta vita, non item alti spiritus.
Spirare noli magna homo diarius.