20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 433, image: s457

IURIS.

AEquiter suum cuique dividit ius fas Themis.
Ambidextra iure nil non cum bono facit Themis.
Assidet Iovi usque summo iuris interpres Themis.
Clava quem Dices suera tangit, ictu uno atterit.
Esolo Themis volavit ad domos Olympias.
Et Themis dispensat aequa cuique lance ius suum.
Iura naturae approbare suetus antea est Deus.
Iura sunt Dei aaeviterna: iura hominum vices habent.
Iura vitae, iura mortis stant penes unum Deum.
Ius et aquitas fidesque constat aeternum Deo.
Ius suum dispensat aequa lance cuilibet Themis.
Quae Deus dat iura cunctis aequa sunt mortalibus.
Uniformis iure nil non cum bono facit Themis.
Civibus dat Imperatoriura, non item accipit.
Esse tutumsub tyranno non potest ius publicum.
Gentibus queiura dicant eliguntur principes.
Gentibus ut iura dicant sunt creati Principes.
Iuraper populos volentes qui dat, ille dat diu.
Iura terris dant minores unico reges Deo.
Iure cuncta rex gubernat optimus, nihil manu.
Ius et aquum regna sirmat, perdit eadem iniquitas.
Ius negant scriptum sibi ipsa iura qui dant Principes.
Princips inflectenda ubique iuris acrimonia est.
Quam mage est supra omne ius rex mage illi serviat.
Qui suum cuique praestat, Principem voco bonum.
Rege dignum est, iuris atque moris humani iecur.
Rex bonus ius irreflexa mente sincerum colit.
Rex es? esto iuris atque moris humani memor.


page 434, image: s458

Rex quis est, ut iura dicat arceatque iniurias.
Rex suis ius dicat, acta rex scelesta exterminet.
Sceptra consistunt, fruendi iura ergo pub ici.
Sceptia cuncta sunt, fruendi iuris ergo, Principum.
Scisne cur vocere princeps? iur primus ut colas.
Sit Dei atque hominum peritus iuris, urbes qui regit.
Alteri qui iuraponit, uti eis ipsus cupit.
Alteri quodcumque ponis ius, et ipsum te ligat.
Altius sus est, nocere quam cui ulla vis queat.
Bellicum ius unum idemque crede quod ius gertium.
Ars boni ars aequi vocanda, iuris est prudentia.
Cons ientia solutus nemo, iure plurimus.
Ex aquo bonoque iuris lenienda acerbitas.
Exteris ius redde primum, deinde civibus tuis.
Foeda nundinatio omnis, iuris at fadissima est.
Insacris, decreta prisca derogant iuri novo.
Iura deme, mundus omnis parricid: um merum est,.
Iura naturae usque durant, ius inilla nemini est.
Iura posteriora semper derogant prieribus.
Iurapublie recepta, prium haud contemnito.
Iuraquei scit negligitque puniendus acrius.
Iuraqui legesque temnit, sic eas tament met.
Iura sacra antiquiora derogani recentibus.
Iurae ferro saeviora, nemo non ferre fugat.
Iura si legesque laxas, subruis rem publicam.
Iure deripio mundus omnis gens latrocinantium est.
Iure quis nam uti recuset, quod osuit alteri.
Iura ex bonoque aequo lenienda acerbitas.
Ius idest, quod utile illi est qui potest plus omnibus.
Ius peregrinis libenter redde quovis tempore.
Ius tene fama atque factis, non loco et subselliis.
Mes vigens, errorque virlgo dissipatus, ius facit.


page 435, image: s459

Ne quidem absque iure et aequo principetur Iuppiter.
Ne supra moria itatis iura tolle homo caput.
Nilibi est aqui bonive ius ubi summum imperat.
Nulla fraus, vis nulla oriri iuris a fonte assolet.
Praestat ex aequo bonoque, iure quam summe actites.
Principatum iuris omnem, deferas aequissimo.
Piblice nil iura prosunt obita a rubigine.
Publice recepta iura spernat hostis, haud cliens.
Quae tus non est turis scis minus recte appetis.
Quod phaselo clavus, hoc sunt iura civitatibus.
Quod latrat natura, frustra iura mutent invida.
Quem nequis domare ferro iure et aquo mulceas.
Saepe iure praestat et aequum, vis et ensis quod nequit.
Aequum bonumque iure summo destruas.
Antiqua praestant sacra iunioribus.
Extra ordinem ius peregrinis dicito.
Est Iuppiter Dice ipse, et ipse item est Themis.
Inter latrones ius viget queque ac pium.
Iuris rigori conferas magnam crucem.
Iuris rigorem, maximam voca crucem,
Iuris rigori summa crux est addita.
Multum potest vis, sed triplo plus ius valet.
Natura quidquid iudicat, verissimum est.
Nil aliud est quam iusque fasque Iuppiter.
Pro iure, vires sunt potentioribus.
Quae ceteris rex, iura pone item bis.
Qui iudicari non cupit, ne iudicet.
Quod iure non fit omne, id iniuria est.
Regis timendi proprium ius in suos.
Servanda iura suut in hostes et sua.
Themis Diceque semper assident Ious.


page 436, image: s460