20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 413, image: s437

INSCITIAE.

Aut nihilparumue saxo distat a rudi rudis.
Cum con duorum in unum, vessima est, inscitiae.
Ecquis est agnoscere ausit avi suas inscitias?
Est caput tam magnum asellis cor quia illic conditur.
Gens asellorum absque abortu est, bellum enim acfretum fugit.


page 414, image: s438

Gens asellarum absque abortu est: inde numquam intercidit
Gens asellorum interire non potest: concsrs sibi est.
Maximum est malum, duorum copulata insc tia.
Neminem non atra nubes vexat inscientiae.
Nemini nocet mage ipsi quam sibt hirta inscitia.
Numquam asellarum reperta est in propage abortio.
Quando asellus unquam asellum devorat famelicus?
Qui nihil sciunt, sibi unis notacredunt omnia.
Quo minus scit, scire plus hoc vult videri inscitia.
Rebus in sacris probanda est erudita inscitia.
Audactus nil uspiam est inscitia.
Fastu repletur omnis inscientia.
Inscitia est res maxime omnium arrogans.
Inscitiam celare posse, industra est.
Nescire quadam magna pars sapientiae est.
Peccasse numquam vult Videri inscitia.