Ansophos dici meretur qui suum ignorat Deum?
In dei negotio, ipsa est omnia ignorantia.
Quae Deus docere non vult, erudite nescias.
Qui Deum nescit, sibique proximoque incommodat.
Nesciunt reges quoque illa; nota quae sunt omnibus.
Nil adaeque turpe regi quam omnium ignorantia.
Admodum iucunda rerum est omnium ignorantia.
Carduos fustemque asello largiare: sufficit.
Ecquis est quam parte nulla tangat ignorantia.
In malis bonum est id unum, si mala ignoras tua.
Inverecundae loquelae est pinguis ignorantia.
Mutuo radunt, scabuntque semet invicem muli.
Nascitur malum omne cuique de sui ignorantia.
Nec videt nec vult docert vilis ignorantia.
Nilrequirit vita aselli, quam cibum, quam Verbera.
Non volenter id fit unum, quod fit ignorantia.
Nuspiam non est asellus, in salo, in solo, in polo.
Sens umque affectuumque manciptum ignor antia est.
Brutum est asellus, est ubivis obvium.
Nil scire, mater omnium est virtutium.
Nil scire, mater omnium in mundo artium est.
Quod quisque novit regibus notum est minus.
Sat ille novit, nosse qui se scit nihil.