Nemini damnum malumue dat Deus quam heredibus.
Charit ate exasse toto fimus heredes Dei.
Non potest unquam perire Christiani hereditas.
Qui Dei haeres est, et eius imperata perficit.
Semper est tutus, repletus semper est haeres Dei.
Ad senes canescit annos Principes germen prole.
Billuis cura est quoque ipsis tollere heredem summe.
Esse vult heres honorum quisque, rarus artium.
Liberis opes parentum muta lex adiudicat.
Ne simultatis paternae fiat haeres filius.
Nemo scit suis futuris ecquis haeres sit bonis.
Occupat non notus haeres scelere quaesit as opes.
Rarus est heres parentum, rarior virtu ium.
Rarus est, virtutis haeres esse qui ambiat sacrae.
Tertium quis nam tyranni vidit heredem improbi?
Una item cum hereditate nascitur iapientia.
Cui cura non est tollere heredem sibi!
Deus perennis est sophis hereditas.
Heres suus vix est beatitudini.
Liticulosa semper est hereditas.
Quae nam fuit sua absque lite hereditas.
Servat Dei praecepta cuncta heres Dei.