In gradu statuque fungi morte Principem dicet.
Et suos mage antecedat moribus rex quam gradu.
Rex malus suos gradu anteat, rex bonus sed moribus.
Unico tantum antecedunt principes suos gradu.
Cunctanovit qui gradatim functus est honoribus.
Est suus quoque in secundis inque tertiis locus.
Ferre primas si negatum est, secundas obtine.
Natio mulorum asellos aufert praestantia.
Ordine obtinere honores suetus ordinum est tenax.
Proximus bonis si, esse optimus qui non potest.
Qui gradatim adiit honores, officium novet suum.
Qui gradatim ascendit, aliis aequus est atque infimis.
Quis sinit gradu labores ire quo decet suo?
Seu malum sit seu bonum ingens, itur illuc pergradus.
Societas pari gradu omnes vel facit, vel accipit,
Amorte tutum neminem praestat gradus.
Solum suos gradu antecedunt principes.