Alluit fragore ripam, herhae at nihil confert, mare.
Garrulo esse nemo amicus, ne quidem frater velit.
Garrulo vis atque virtus omnis in lingua sita est.
Garrulus semper sub ictu degit, et plagae patet.
Multa garrit lingulaca; multa, sed plane malae.
Nemini Voluptuosa est quam sibi oquentia.
Oris effrenis fidele praemium, in damno ac probro est,
Plurim agaudent loquela Bacchus ac Venus dei.
Undameam neges profundam, Vorticosequae strepit.
Gravissimum est onus tacere garrulo.
Quo plura noris pauci ra dicito.
Vectigaloris prodigi infortunium est.
Aetatis est morbus gravis loquacitas:
Garrulo tax ata poena est lingua summa Tantali.
Garriant ut multa, scire cuncta quaerunt garruli.
Multum loqui res insolens prudentia est.
Multum malorum garrulo lingua parit.
Non est idem multum loqui, et quod expedit.