Cui laborio sa prima, postera aetas aurea est.
Heu quot aevi mos scelestus regia avorat via.
Natus est paucis sui usum qui Unico aevo accommoda.
Non tuo natum esse ta aevo cogita, ast et saeculis.
Nemini non optima aeus primitus fugit dies.
Nemo non accedit aevi moribus libens sui.
Non [(reading uncertain: print blurred)] suo, ast et futuris consulit vitaprobus.
Nos vet at sperare magnum saeculi velocitas.
Nostra fert aetas decore vel pares maioribus.
Omnis aetas maxime illud quod vetatur appetit.
Optimae fuga heu diei nemini est notabilis.
Qualis aetas, tale id omne est quidquid inde provenit.
Quisque amat fugaceis avi prorogare terminos.
Quisque partem maximam aevi nilagendo transilit.
Quo dies mage optima aevi est, hoc fugit velocior.
Saeculi finis, futuri primus est aevi gradus.
Saeculis argentum et aurum non erat Saturniis.
Subruit cito omnia aetas praeter unas literas.
AEtatem avorum quilibet iactat senex.
AEtas avorum peior isto saeculo est.
Cunctas honore honestat aetates pudor.
Nil sic fugit vitae dies quam quae optima est.
Quod praeterit quisque pluris aestimat.
Volumen aevi fluminum ritu fugit.