20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 336, image: s360

FRUGALITATIS.

Servientis esto laus, non Principum frugalitas.
Alma virtutum genitrix omnium es frugalitas.
Census unus unicuique pauperum, est frugalitas.
Corporis confert saluti mensa frugalissima.
Dulcius frugalitatis ecquid assuetudine est?
Est bene iis die sequenti caena frigiquos cibat.
Est satis cuiusque vitae panis atque undae liquor.
Fons habentiae redundans moribus frugi nocet.
Fundus unus, unaque aedes sedecim Aeliis fuit.
Lauta conditura cuivis prandio est frugalitas.
Non potest ibi esse luxus est ubi frugalitas.
Nulla conditura adaeque suavis ac frugalitas.
Quet queat frugalis esse mancipatus luxui?
Qui colit frugalitatem proximus cali Deo est.
Qui sapit, voti usque fines lege natura regit.
Sobriam mensam profusis augeas sermonibus.


page 337, image: s361

Terrae ubi uber est, ibi esse vix solet frugalitas
Utiles bello atque pace sufficit frugalitas.
Vita frugi, ut non egena, sic egenae proxima est.
Vitasit, ut non egena, sic eginae prox ma.
Vix potest fruga is esse multa opum cui copia est.
Pauperi in frugalitate redditus quivis latet.
Contenta paucis vita philosophantium est.
Est laeta cul???u paullulo frugalitas.
Est laxui hostis cuilibet frugalitas.
Et sanitatis est soror frugalitas.
Frugalitas hedusma vel suavissimum est.
Frugalitas luxusque ubique dissident.
Frugalitas Ubi est, ibi est et sanitas.
Frugalius nil ventre mendicantium.
Manu cibum parat sibi frugalitas.
Multas opes in se ipsa habet frugalitas.
Pane indigemus, non typho qui nil alit.
Sat dives ille est pane qui non indigit.
Sibi est opum vice ipsamet frugalitas,
Vellaeta cultu est paullulo frugalitas.
Virtutium primaria est frugalitas.