20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 334, image: s358

FRONTIS.

Semper in primore mentem fronte gestitat Deus.
Vis Dei videre mentem corque? frontem respice.
Universis fronte promit primula mentem Deus.
Esto mens in fronte regis: praestet id quod annuit.
Sive iuret, sive fronte rex nuat, par arbitror.
Ecquis est qui fronte promptos pectoris gestet sinus?
Falsus est quandoque vultus: nulla frontisit fides.
Frons voluptatis reploeta estgaudio tergum notis.
Fronte amicum fronte inimicum vir probus promptum gerit.
Fronte mel merumes Voluptas felmerum tergo geris.
Gestitant in fronte promptos pectoris sinus probi.
In recessu sunt beati frons quibus talis minus.
Inimicitiam amicitiam in fronte habet promptam sothus.


page 335, image: s359

Multa pyxis pollicetur fronte quae intus non habet.
Non facit starim Catonem frontis austerae rigor.
Non loquendo sed tacendo frons item monet probi.
Non modo frontem, quoque ipsam possidet linguam pudor
Persaepe frons mentitur? at mens saepius.
Prompte habent in fronte amorem prompte habent odiem probt.
Pyxidi ne crede; raro praestat omne quod nota.
Pyxidis frons pellicetur plura, quam intus continet.
Tecta cui mens fronsque operta est, nil volutat.
Effrons, pudore dicitur quisquis caret.
Frons explicata saepe fraudes occulit.
Infronte promptam non gerunt mentem improbi.
Infronte promptos gestito cordis sinus.
Primore fronte gestat animum veritas.
Quisquis caret pudore, frontem non habet.
Quod frons negat Bonaso, id alvus sufficit.
Ratum sit omne fronterex quod annuis.