20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 325, image: s349

FORTITUDINIS.

Absque Divis esse fortis nemo nec felixpotest.
Dexterae vis, visque mentis tota, caelitus venit.
Nulli fortitudo homullis absque caeli numine.


page 326, image: s350

Fortioribus adesse Numen adsolet Dei.
Candidaecutis vir esse strenuus certe nequit.
Fortibus viris amica est veritas aeque ac fides.
Fortior fereputatur aggrediausus alterum.
Fortis ad bellum volare suevit, infrequens agi.
Fortis esse non videtur saepe quem mutat color.
Fortis est fortuna, semperque una eademque fortibus.
Fortis est nihiltimere quam quibus turpe additum est.
Fortis est quem niltimere saeva paupertas docet.
Fortis est qui opponit omni pectus invictum metu.
Fortis est stantis in armis sternere adveisarios.
Fortis haud est cui voluptas imperat vel ambitus.
Fortis haud observat annossenex vel iunior.
Fortiter facit quoque ille esse qui miser potest.
Fortiter malo resistit, vincere illud qui cupit.
Fortitudo a morte vincunon solet cum subiacet.
Fortitudo se sinistris exserit periculis.
Fortitudo ubi est, furoris inde feruor exulat.
Fortitudo ubi est, ibi est et robur in periculis.
Fortius nil iisparati ferre qui sunt omnia.
In pueros pavidasque matres esse fortem haud arduum est.
Invenire fortiorem quilibet sortis potest.
Mavelit perirefortis quam viro indignum pati.
Mergitur mariquidem, at non ipse uter submergitur?
Ne quidem ipsa morte vinci fortior virtus potest.
Ne quidem sorti sinistrae manum daet fortitudo.
Nec domos ferro necigni verum adamanta haud fra~gitur.
Nil potest Iane ulla virtus absque fortitudins.
Nititur virtute sola fortitudo: odit dolos.
Non potest fortis vocari qui sibilethum imperat.
Non timet fortis laborem; poscit, imoprovocat.
Nullus est tam fortis esse quin queat quis fortior.


page 327, image: s351

Qui voluptates amabit fortis esse non potest.
Semper est adversa menti fortitudo corporis.
Saepe aberrat fortitudo, nec quae amas cuncta obtinet.
Turpe vinci est apuella Marteprostratis viris.
Vix sapit quis cui tributa est fama fortitudinis.
Clavis voluptas figit et fortissimos.
Est fortitudo, robur in pericults.
Est maior ipsa fortitu lose in malis.
Firmum caduca nulla resfrangit virum.
Famae decus vel una merces fortium est.
Fortem ne censes cui furor mentem abstrahit.
Fortis viri merces perennis gloria est.
Hoc firmiorfis, quo magis passus malies.
In serviente fortitudo non cadit.
In fortiorem saepe fortis incidit.
Ipsumque quis non Herculis somnum horruit?
Metus malorum plurimes fortes facit.
Nemo imperat forti viro ipse quam sibi.
Non pertimescit incus ictus maxima.
Qui fortis est fere caret prudentia.
Qui non erant, fortes facit necessitas.
Robusta virtus nascitur non fingitur.
Robusta virtus nescit ignavos metus.
Si fortis es, tefortiorem cogita.