20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 34, image: s058

AERUMNAE.

Aufer erumnam, auferesque numen omne Numini.
Nifores aerumna, caelo nullus efferret manus.
Tolle aerumnam, omnis negabit et Deum mortalitas.
Debitum aerumnae est, quod esse rex homullum se sciat.
Magna ubi est arumna; ibidem regia est tragedia.
Ni fores aerumna, quivis rex putaret se Deum.
Regias aerumna grandis semper eligit domus.
Acer aris in tenebris ardet et carbunculus.
Alma laus fructu beato pensat aerumnas graves.
An quis est, aerumna cuius non notet tandem domum?
De die splendet pyropus, nocte sed tamen magis.
Dulce niliuvat: amarum poculum aegris est bono.
Et pyropus intenebris obtinet lucem suam.
Ignis aurum, fidum amicum prodit aerumnositas.
Magna tempestas diis esse non potest; statim transit.
Nulla non aerumna cordis, rore vini tabefit.
Plurima aerumna est satelles, plurima aerumnae est soror.
Poculum bono est amarum saepe, dulce item malo.
Pressa virtus enitescit laetiorque provenit.
Quod iuvat quod est saluti, torquis est, haud vinculum,
Vix licet virtutis aedem scandere aerumnagravi.
Saepe margarita digno se minus iacet loco.
Una ubi est aerumna, ibidem multa mox subit soror.


page 35, image: s059

Unice aerumnis medetur gratiosa oratio.
Aerumna eodem degit ac virtus loco.
Aerumna mater aut nutrix Deûm omnium est.
Aerumna bos procreat mortalibus.
Aerumna multa, multa purgat crimina.
Aerumna parvas magna non intrat domos.
Aerumna primas intulit mundo preces.
Aerumna quaevis cedit in bonumpio.
Aerumna sola rarius supervenit.
Aerumna ubi est, ibi esse gaudium nequit.
Arbor putata redditur fecundior.
Durare toto non potest turbo die.
Est rara fortis mens in aerumnas suas.
Fellis medetur gustui gustus malo.
Nocent quidemres asperae, sed et docent.
Praestat mori quam vivere aerumnaliter.
Omne aurum ab igne purius reddi solet.