20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 284, image: s308

EXERCITATIONIS.

A cibo qui exercitatur, morbum alit, non discutit.
Ad dolorem exercitandus quisque, non ad gaudium.
Absque exercitatione corporum labat vigor.
Degeneratque tandem et ipsa ratio si haud exerceas.
Frontis a sudore, mensa qui utitur, vivit probe.
Gens ab usis docta rerum mente semper excubat.
Infrequentatum poema difficulter texitur.
Quisque rex agit libenter in quibus se exercuit.
Scimus illa vere ab usu quae magistro discimus.
Exercitari cruda virtus postulat.
Exercitatio est magister optimus.
Exercit atio excitat fiduciam.
Exercitatione firmes omnia.
Exercitatione opus parva seni est.
Exercitatus promptus est adomnia.


page 285, image: s309

Exercitatus sorte non unasapit.
Exser citere dextere ante sed cibum.
Intra modos senum esto exeicitatio.
Nil non potest exercitatio frequens.
Lenis levisque exercitatio est senum.
Proclivit atem usus frequentior facit.
Quodcumque quis raro facit, probe haud facit.
Usu peritus, navis auriga optimus.