20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 31, image: s055

AEQUITATIS.

Ne Deus quidem possit ipsus omnibus aequus esse.
Quae Deus dicit facitque norma sunt aequi ac pii.
Quisquis est Deo aequus, aequus ceteris mortalium est.
Vis honesti aequique cultor? cogita te Gna et Deum.
Aequa ferre, regum esse qui putat, semper regit.
Aequi as regium reposta est in manus valentia.
Deviare ab aequitatis turpe regi tramite.
Est bonum est aequum dynastis, regia quod expedit.
Nequidem absque aequo bonoque Iuppiter recte imperet.
Regibus bonum est et aequum quidquid est potentius.
Rex bonus, rex aequus orbis est perennis Lucifer.
Rex bonus, rex aequus, orbis totius miraculum est,


page 32, image: s056

Rex sit aequus, aequitatem civis omnis percolet.
Vis agat vulgus quod aequum est? illud ipsum rex agat.
Vix queunt ferre aequareges; non ferunt sane infima.
Absque iure aequoque mundus arx latrocinantium est.
Absque iusto aequeque nil est uspiam laudabile.
Aequitas benignitate destituta est saevitas mera.
Aequitas multa est in urbe cuisua est aequalitas.
Aequitas pietasque haud sunt columnae publici.
Aequitas ubi est pietasque nulla virtus deficit.
Aequus est quicumque iniquum, nec facit nec approbat.
Arduum est immensa dona sortis aquiter pati.
Arx latronum est urbs ubi aequum non habet statum locum.
Civitas furum ac latronum est, exul est unde aequitas.
Civitati hostile tam nihil quam boni atque aequi fuga.
Cui sua unquam aequo bonoque defuerepraemia?
Est bono cuique nota, nemini at malo aequitas.
Finis omnium actionum nil nisi aequum est ac bonum.
???is et aequum omnes probamus, sed quotus quisque id agit?
Neminem oravat quod aequo quilibet facit modo.
Non modo probus vir aequus est, sed urget ceteros.
Plebs mage exemplis ad aequum ducitur quam legibus.
Pendus unum, par et ulna, continetregnum diu.
Posita virtus universa est aequit atis in bono.
Publicae est rei uniformis prima custos aequitas.
Pulchre item servatur in re ludicra omnis aequitas.
Qui pium servant et aequum, usque obtinent aequum aepium.
Qui vel unum absiedit unguem iure ab aequo est improbus.
Urbs beata est absque iure, ubi aequitas regnum tenet.
Urbs sine aequitate nil est quam latronum concio.


page 33, image: s057

Ut labor suus cuique profit, aequum ac ius iubet.
Ab aequitate digredi, est inquitas.
Aequo bonoque heic constat urbis machina.
Aequum bonumque inest quoque ipsis bestiis.
Aequum omnibus putatur id quod Gtile est.
Affectus aequitatis est regni decus.
Erga Deum aequus, aequus est et ceteris.
Legum soluta vinculis est aequitas.
Necesse ut aequus omnibus, vir sit bonus.
Pares facit gradu aequitas soriis paris.
Potentius quod est, utique est aequius.
Sernat suum cuique semper aequitas.