20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 30, image: s054

AEQUANIMITATIS.

Da Deus mentem modo aequam: cetera a me sumpsero.
Fiat ut visum supremo Numini est: ipsi obsequar.
Pro bonis aequam universis da mihi mentem, o Deus?
Absque mente principum aequa, bellat universitas.
Ferre mente aequa potestas nilquit ensis cui domi est.
Mentem ob imperantem iniquam bella sunt mundi omnia
Mentis aequae rex, beate vivit ipsus et fui.
Nil aeque facit benigne pestilens potentia.
Nulla eis mens aequa, sceptra quae tenent laeva manu.
Principum sub mente iniqua Mars Enyoque imperant.
Aequa mens ansam sinistram non capit pro dextera.
Aequa mens est absque cura, aequa mens ditissima est.
Aequa mens inre mala, omne triste vertit in bonum.
Aequa mens res quasque lenit commodis incommodas.
Cui datum est servare mentem sorte in omni aequabilem.
Cuilibet sibi medetur aequa mens incommodo.
Cuncta vincit, aequa iniqua sustinere quipotest.
Dextere utaris secundis, scaeva fer viriliter.
Est labor immensa dona sortis aequiter pati.
Ferre mente aequa necesse est a Deo quidquid venit.
Impitrat mens aequa quoduis a favore numinis.
Imputa lucro bonum omne, dura provisu laeva.
In bonis malisque mente quisquis est aequa, sapit.
Inmalis bonisque eodem qui gradu manet, sapit.
In bonis malisque semper unus atque idem est probus.
In malis quicumque rebus mente es aequa, haud es malus.
Mactus esto eo obvenire quod tibi dedit Deus.
Mens ubi aequa, ibi perennis vivit et tranquillitas.


page 31, image: s055

Mente in aequa sunt honores, mente in aequa sunt opes.
Nec timendum sorte tristi, nec tumendum prospera.
Nec timet fato sinistro, nec tumet laeto Sophus.
Nec tume nimis secundis, nec tume nimis malis.
Nemo mente aequa repentem fert beatitudinem.
Nilita est grave ac maestu~mens quod aequa haud leniat.
Si quid est in veste spurium id abde, produc quod nitet.
Qui potest paruo esse parutis, magnus ac mag???o, viget.
Qui secunda fert modeste, dura irem scite feret.
Sorte nec bona effirantur, nec mala ruunt Sophi.
Sortem utramque eia, tenore temperato aequabili.
In aequitate mentis insunt omnia
Quaecumque fiunt, velle discit vir probus,
Quacumque pulchra habent probi, obvertunt foras
Qui fert iugum libenter, id leise efficit.
Si non potes quod vis, velis id quod potes.